Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XIII Resoluta histus distinctionis duusio n qua agitir de perfectionibus costatis humane naturae assumptae.

RAETEREA SCIENDVM &c. Postquam Magister determinauit de humanae nature ad vnitatem diuini suppositi assumptione, hic in principio is dist. incipit determinare de assumptae naturae collata perfectione: Et diuiditur in duas partes. Primo namque considerat absolute perfectiones collatas humanae naturae in praedicta vnione, seu assumptione. Secundo considerat easdem persectiones repectu diuinarum perfectionum quadam comparatione ibi; Hic quaeri opus est. Prima in tres: quia primo ostendit, quod Christus a principio suae conceptionis reco sit plenitudinem gratiae, & sapientiae. secundo opponit simul contra donum vtrumque. Tertio obiicit distincte contra donum sapientiae. Secunda ibi, Huic autem sententiae videtur obuiare &c. Tertia ibi, Alibi tamen scriptum. Istarum partium secunda diuiditur in obiectio nem, & obiectionis solutionem. Secunda ibi, Ad quod sane. Tertia pars diuiditur in tres partes: quia primo ex dictis Ambrosi contra praedicta opponit. Secundo:: lud quod in illis dictis manifestam continet veritatem, seorsum ponit. Tertio quod continet dubietatem determinat, & exponit. Secunda ibi, Haec verba Ambrosi. Tertia ibi, Sed ex qua causa. Haec est diuisio, & sententia istius distinctionis 13. istius tertim libri in generali, Circa quam quaero in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum