Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An in Christo fuerit plenitudo gratiae.

Quaestio 1. An in christo fuerit plenitudo gratiae.

VTRVM in Christo fuerit gratiae plenitudo.

Videtur, quod non. Quia capacitas Christi respectu gratia non potest repleri: ergo in Christo non potest esse, vt videtur, gratiae plenitudo. Consequentia patet. Probo antecedens: quia quandocunque aliqua perfectio est illius condicionis, quod per sui infusionem capacitas recipientis augetur, illa perfectione capacitas recipientis non potest satiari, sed gratia est huiusmodi: ergo &c

CONTRA in illo est gratiae plenitudo, ex cuius redumdantia ceteri gratiam receperunt: sed de gratia Christi dicitur, de plenitudine eius omnes acceperunt gratiam progratia. Hic quattuor sunt videnda. Primo, vtrum gratia existens in Christo sit creata. Secundo, de eo, quod quaeritur Tertio, vtrum huiusmodi gratia fuerit infinita. Et quarto vtrum talis gratia fuerit Christo naturalis.

RESOLVTIO. cum in chrirfo daplex reperiatur gratia; Altera quidem vnis nis, quae palliua dicitur, Altera vero habitualis harum vtraque plenissime in christo fuit &x vtraque est vepletus intensini, & extensiue: licet neutra earum infinita dicatar: vtraque tamen naturalis potest quo quo pacto vocitari

Articulus 1

Utrum gratia existens in Christo sit creata

ARTICVLVS I Vtrum gratia existens in christo sit creata

QVANTVM ad primum est aduertendum, quod in Christo est duplex gratia, scilicet gratia vnionis, &gratia habitualis, seu deificae conformatioris: lgitur quilibet istorum articulorum tractandus est dupliciter, cilicet de gratia vnionis, & de gratia habituali.

Quantum ad primum primi est sciendum, quod gratia vnionis vno modo accipitur actiue, & tunc est increata: quia est ipsa diuina complacentia siue voluntas qua gratissime factu est vt humana natura ad diuim suppositi vni tat em assumeretur. Alio modo accipitur passiue, & sic est creata: quia est ipsa vnio gratuita, qua natura humana gratissime est vnita diuinae naturae. Et quod isto modo sit creata patet.

Quia omne temporale est creatum: sed ista vnio est orta in tempore, Iuxta quod ait Augustinus. "In rebus per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in vnitate personae coniunctus est Deo".

2 Praeterea, relatio realis realiter fundata in creatura est, quid creatum: sed gratia vnionis est huiusmodi: est enim quaedam relatio consequens assumptionem humanae nature a diuino supposito, quae realiter est in humana natura assumpta, &sola ratione in diuino supposito assumente, quia nihil temporaliter eueniens potest esse realiter in Deo, cum omne quod realiter est in Deo, vere est Deus.

Secundo dico, quod in Christo est gratia habitualis, quae est creatura

1 Quia opera Christo conuenientia, secundum quoc homo est, fuerunt meritoria: sed nullum opus creaturae est meritorium, nisi prout egreditur a creatura habitu gratiae informata: quia gratia creata, siue habitualis gratia, est principium merendi, siue necessaria disposito ad meritum humanae animae.

2 Praeterea, perfectus viator habet necessariam perfectio nem viatoris: sed Christus fuit perfectus viator, & gratia est necessaria perfectio viatoris: ergo &c

3 Praeterea, actus perfectus procedit a potentia perfecta, & maxime si est actus supernaturalis, procedit a potentia perfecta habitu, seuperfectione supernaturali: sed multi actus animae Christi fuerunt supernaturales, & perfectissimi:igitur requirebant habitum gratiae tamquam suernaturalem perfectionem.

4 Praeterea, illud, quod est ad decorem, & perfectionem animarum ceterorum hominum non debet negari animae Christi: quia ex quo Christus in omnibus naturalibus perfectionibus corporis fuit similis ceteris hominibus: ergo in perfectione animae a ceteris nequaquam debebat deficere: sed habitus gratiae creatae est ad maximum decorem, & per ectionem ceterorum hominum: ergo &c. Sed contra illud sunt aliqui doctores, qui dicut, quod quicquid in aliis hominibus sanctis tam in via, quam in patria facit habitus gratiae, hoc totum in Christo facit deitas, quae sibi est personaliter vnita: & ideo non ponetur habitus gratiae creatae in Christo: quia virtus gratiae persectissime comprehenditur in ipsa deitate: igitur quicquid ceteri homines possunt per gratiam, hoc Christo erfecte competit immediate per deitatem.

2 Praeterea, Christus non potuit deficere in operando non igitur indiguit gratia. Consequentia patet: quia ad hoc ponitur gratia in nobis vt sit principium bonae ope- rationis, & ne crremus in operando. Probatur antecedens, quia non potuit deficere secundum deitatem, vt de se atet, nec secundum humanitatem: quia humanitas fuit instrumentum deitatis. Instrumentum autem ad hoc quod recte agat, non requirit in se habitum directiuum: sed solum in principali agente requiritur huiusmodi habitus : ergo &c

Praeterea, vbicunque est aliquid vere, & realiter ibi frustra ponitur similitudo eius : sed deitas vere, & realiter est vnita animae Christi: ergo non ponetur in ea gratia, quae est quaedam similitudo deitatis

1 Praeterea, gratia habitualis non ponitur in anima, isi vt det esse gratuitum, & bene operari: sed haec potest diuinitas dare per se ipsam: ergo frustra ponetur in Chrito gratia habitualis. 3. Praeterea, Christus numquam: fuit dissimilis Deo: rgo numquam indiguit gratia, quae datur hominibus, vt. Deo similes fiant.

S Praeterea, sicut se habet filiatio naturalis ad filiationem adoptiuam, sic bonitas naturalis ad bonitatem gratuitam: sed Christus, quia est filius Dei naturalis, non potest esse filius adoptiuus: igitur cum sit naturaliter bonus non potest esse bonus per gratiam.

7 Praeterea, cui praesens est lux Solis, non indiget lumine candelae propter excellentiam lucis solanis: ergo ani¬: ma Christi, cui lux eterna claritatis increatae semper suit. praesens non indiguit lumine gratiae creatae¬.

Sed ista non concludunt. Quia illud psal. Diffussa est tratia in labiis tuis, expresse exponitur a sanctis doctoribus de gratia creata, quae fuit in Domino Tesu Christo.

Ad primum igitur dicendum, quod quamuis effectiue:: siue in genere causae efficientis Deus possit facere in crea tura sine gratia, quod potest mediante gratia, tamen non informatiue, siue in genere causae formalis: cum igitur. gratiam ponamus in Christo, vt animam Christi ponat formaliter in esse supernaturali, quod sine forma inhaeenti fieri non potest: ideo deitas propter suam perfectio nem tale esse dare non potest, cum non possit esse forma inhaerens. Nec etiam valet illa consequentia: quia pari ratione sequeretur, quod nulla virtus, nec aliqua perfectio creata esset in Christo, cum diuina essentia omnem perfectionem creatam perfectissime comprehendat

Ad secundum eodem modo potest responderi. Etiam probatio non valet, quia instrumentum, quod agenti principali coagit, requirit intrinsece suas debitas dispositones: melius enim operatur dolator mediante dolobra pene acuta, quam mediante obtusa

Ad tertium dicendum, quod maior est vera, si ponitur similitudo tantummodo ad representandum obiectum: Si autem ponitur ad communicandum perfectionem intrinsecam, & formalem, tunc non est vera, maxime si illa realis praesentia non dat esse intrinsecum per formalem inhaerentiam: Et quia gratia non requiritur in anima ad praesentandum obiectum diuinum, sed ad eleuandum animam per formalem perfectionem ad esse suernaturale; essentia autem diuina quamlibet sit praesens psi animae, tamen non dat huiusmodi esse, cum sit purus actus, qui inhaerere nequaquam potest: ergo &c.

Ad quartum dicendum, quod deitas, cum non sit forma inhaerens: ideo non potest dare formaliter esse gratuitum sine gratia.

Ad quintum dicendum, quod Chtistus numquam fuit dissimilis Deo, quia numquam fuit sine habitu gratiae: uo anima est similis Deo: fuit enim talis habitus animae Christi concreatus, vt patebit in quarto articulo, Per hoc gitur argumentum non solum non probatur, quod gratia creata non sit in Christo, sed potius probatur, quod uiusmodi gratia semper fuerit in Christo.

Ad sextum dicendum, quod non est simile, quia esse filium conuenit tantummodo persone, & non naturae: sed esse bonum conuenit tam personae, quam naturae: & ideo quamuis Christo repugnet esse filium adoptiuum, vel habere filiationem adoptionis ratione diuinae persone, vt patuit superius, tamen non repugnat ei bonitas gratuita ratione humanc naturae, & naturalis ratione diuinae.

Ad septimum dicendum, quod non est simile: quia vtraque lux, scilicet Solis, & candele acri formaliter vnitur: ideo informato aere lumine excellentiore, tunc superfluit alterum: sed lux claritatis increatae quamlibet sit presens animae, tamen formaliter sibi non vnitur, nec dat sibi aliquod esse formale: ideo gratia creata dans huiusmodi esse non ponetur frustra

Articulus 2

Utrum in Christo fuerit plenitudo gratiae

ARTICVLVS II Vtrum in christo fuerit plenitudo gratiae

VANTVM ad secundum est aduertendum, quod plenitudo alicuius rei potest dupliciter considerari puta, extensiuc, & intensiue. Et secundum hoc ponam duas conclusiones. Prima est, quod in Christo fuit, & ess lenitudo gratiae, loquendo de plenitudine extensiua. Secunda est, quod in ipso est plenitudo gratiae, loquendo de plenitudine intensiua.

Primum probo sic1 Quia nullus actus vitae est in corpore, nisi prius fuerit in capite: sed actus cuiuscunque gratiae est actus vitae spiritualis, & Christus est caput ecclesiae, & omnium membrorum eius: ergo omnis gratia, siue gratis data, siue gratum faciens, fuit, & est in Domino nesu Christo. Et ista est intentio P. Aug. in epist. ad Dardanum, vbi ait, quod sicut in capite sunt omnes sensus, sic in Christo fuerunt omnes gratiae

2 Praeterea, gratia fuit data Christo, vt vniuersali salutis principio: ergo nulla specie ipsius gratiae Christus debebat carere : ergo &c

Forte dicetur, quod Christus non habuit gratiam linguarum, & donum prophetiae: ergo non habuit omnem peciem gratiae gratis datae enumeratam ab Apostolo. quia diuersarum linguarum idiomatibus non vtebatur, & per consequens frustra fuisset talis habitus in eo, nec umquam legitur prophetasse

Respondeo: quod Christus habuit omnem gratiam linguarum: quia ipse nouit cogitationes hominum, quarum cogitationum verba per linguas expressa sunt signa vt patet i, perihermenias: talibus tamen linguis non vti batur: quia non erat opportunum, cum ipse non fuerit missus in mundum ad praedicandum Qentibus per se ipsum immediate, sed missus erat, vt ipsemet dixit, ad oues, qu perierant domus lsrael. Habuit etiam donum prophetiae quia clarissime prophetauit destructionem Hierusalem quae facta fuit postea per Titum, & vVespesianum, qui eam circundabant, & coangustabant & ad terram prosternebant, nec in ea lapidem super lapidem relinquebant Habuit etiam plenitudinem gratiae intensiue. 1 Quia sicut riuulus quanto propinquior fonti, tanto intensius & limpidius recipit influentiam sontis, sic Christus por gratiam vnionis existens propinquissimus fonti omnis ratiae, puta, ipsi diuinae naturae, intensissime recepit habitum qiuinae gratiae. Propter quod dicit loannes. Vidimus gloriam eius gloriam quasi vnigeniti a patre, pleni gratiae, & vcritatis

2 Praeterea, propter quod vnum quodque tale, & ipsum magis, Vt patet 1. posteriorum: sed Christus in transfusione gratiae est mediator Dei, & hominum: cum ergo al qui homines legantur fuisse gratia pleni, sicut virgo Maria, de qua dixit Angelus. Aue gratia plena. Et Hicronv.¬ mus ait. Ceteris per partes, Mariae autem tota se infudit gratiae plenitudo. Et de Stephano dicitur. Stephanus autem plenus gratia & fortitudine : ergo sequitur, quod in Christo fuerit gratia plenissime. Forte dicetur, quod plenitudo gratiae sine plenitudine gratuitarum virtutum esse non potest: sed in Christo non fuit plenitudo gratuitarum virtutum: quia in ipso non fuit fides: neque spes, cum in ipso fuerit clara visio, quae fidei repugnat, cum fides sit credere, quod non vides: & perfecta fruitio, quae non conpatitur spem, cum spes sit rei absentis. Respondeo, quod fides, & spes quamuis quo ad substantiam habitus dicant perfectionem, habent tamen quandam imperfectionem accidentaliter sibi annexam pro statu viae, qui est status imperfectae gratiae, a qua imperfectione beati absoluuntur in patria, vbi est status perfectae gratiae. Et ideo in Christo, qui sic fuit viator, quod verus fuit comprehensor, in quo ab instanti suae conceptionis fuit perfectissima gratia: fides, & spes, quantum ad illud, quod inest perfectionis. semper fuerunt, quamuis numquam fuerint in eo, quantun ad imperfectionem, quam implicant in simplici viatore Hoc tamen ad praesens transeo: quia hanc sententiam prolixius tractaui in prologo primi libri, quaestione3. ET EO DEM modo possumus distinguere de gratia vnionis; quia ipsa fuit extensiue plenissima in Christo: quia ista vnio includit omnem aliam vnionem, qua Deus vnitur creaturae, & per consequens includit omnem gratiam vnionis: nam cum vnio ista suerit personalis: ideo necessario praesupponit, siue includit vnionem, qua Deus vnitur creaturis per sui praesentiam, potentiam, & essentiam, & sic de aliis modis, quibus Deus vniri consueuit hominibus, siue in via per gratiam: siue in patria per gloriam EVIT etiam in Christo gratia vnionis plenissima, loquendo de plenitudine intensiue. Quia quanto aliqua sunt perfectius, & gratiosius vnita, tanto minus sunt ab inuiqu separabilia: sed quamuis mors separauerit animam Christi a proprio corpore, tamen tam in morte, quam in vita a deitate numquam fuit separata: ergo intensissima fuit illa vnio, & per consequens gratia vnionis. Et ista est intentio beati bern. libro 3. de consideratione ad Fugenisi vbi ait. Inter omnia, quae vnum dicuntur arcem tenet vitas trinitatis, qua tres personae vna substantia sunt, secu do loco, illa vnio praecellit, qua tres substantiae in Christo vna persona sunt

Articulus 3

Utrum gratia Christi fuerit infinita

ARTICLVS III Vtrum huiusmodi gratia fuerit infinita.

QVANTVM ad tertium articulum dico primo, quod absolute, & simpliciter loquendo de infinito, tunc nec gtatia habitualis, nec gtatia vnionis in Christi debet dici infinita.

1 Quia omne creatum est finitum: sed tam gratia habitualis, quam gratia vnionis Christi est quid creatum, vt atuit in primo articulo: ergo &c.

2 Praeterea, omne, quod subiectiue fundatur in re creata, & finita, est finitum: sed praedictae gratiae fundantur subiectiue in re finita, puta in anima Christi, vel in humanitate eius: ergo &c. Minor patet ex precedentibus. Maiorem probo: quia omnis subiectiua capacitas creaturae est finita, & per consequens repletur perfectione finita; ergo &c

3 Preterea, radix merendi in aliquo non excedit magnitudinem sui praemis: sed radix merendi est gratia, & animae Christi praemium non fuit simpliciter infinitum, alias beatitudo creaturae aequalis fuisset beatitudini crea toris: ergo nec gratia Christi fuit simpliciter infinita.

FORTE dicetur, quod illud quod est sine mensura, est immensum, & per consequens infinitum: gratia Christi est sine mensura: quia datus est ei spiritus non ad mensuram, vt patet soan. 3. ergo &c.

2 Praeterea, omne finitum aliquando adaequate attinitur per continum augmentum alterius rei finitae: sed secundum doctores gratia nullius sancti quamlibet augo retur, numquam tamen attingeret ad plenitudinem gratiae Christi: ergo non videtur, quod gratia Christi sit finita.. PROPTER istas igitur & consimiles instantias pono secundam conclusionem, scilicet quod gratia Christi secundum quid, & comparatiue potest dici infinita, & hoc maxime loquendo de gratia vnionis

QV 1A sicut linea, quamuis de se, & in se sit finita, per comparationem tamen ad punctum dicitur infinita: eo quod punctus nullam proportionem habeat ad lincam. numquam enim punctus lineae commensuratur, quamuiscunque saepius replicetur, sic gratia ceterorum sanctorum &c

ET PER hoc patet ad instantias. Potest etiam dici, quod illa auctoritas loannis est intelligenda de gratia increata, puta, de diuina natura, cui fuit humanitas Christi suppositaliter vnita, secudum quo ad donu. Datum. nim est ei nomen, quod e super omne nomen, vt ait Apostolus. Accipitur etiam quandoque infinitum pro eo, quod est vis. initum, siue quod vix potest finiri, vt patet 3. phys. Et sic etiam gratia habitualis in Christo potest dici infinita, vel immensa, eo quod fuit pfectissima, & valde magna Quod autem gratia habitualis Christi ceterorum sanctorum gratiis non fucrit, nec est comparabilis, hoc non conuenit sibi ex se: quia secundum se est eiusdem rationi cum gratia ceterorum sanctorum: sed hoc conuenit ei ex vnione, quam habet suum proprium subiectum cum gratia increata, puta, cum deitate.

Articulus 4

Utrum talis gratia fuerit Christo naturalis

ARTICVLVS IIII Vtrum talis gratia fuerit christo naturalis.

QVANTVM ad quartum articulum dico primo, quod illi homini, scilicet Christo, gratia vnionis potest dici naturalis. Quia secudum Dam. lib. 2. virtutes sunt seci dum naturam, & vitia praeter naturam. Ex hoc arguitur sic

1 Illud est alicui naturale, quod est propria causa eius, quod est sibi secundum naturam, sed gratia unionis fuit in Christo causa omnium virtutum, & exclusio omnium vitiorum : propter gratiam enim vnionis Christus solum potuit virtuose operari, & nullo modo vitiose: ergo &c

2 Praeterea, illud, quod alicui concreatur, hoc potest dici sibi esse naturale: sed gratia vnionis Christo concreabatur : ergo est sibi naturalis. Et ista est intentio August. in enchiridion, vbi ait, quod in naturae diuinae susceptione fiebat quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, qua nullum peccatum posset committere

3 Praeterea, illud potest dici naturale alicui, quod ess causa, quare ipsum dicitur filius naturalis: sed gratia vnionis est causa, quare Christus dicitur filius naturalis Virginis : ergo &c

Forte dicetur, quod vnum oppositorum non denominat alterum : sed gratia, & natura ex opposito condiuiduntur: ergo nulla gratia potest dici naturalis.

2 Praeterea, illud non est naturale, quod non oritur ex principiis naturae: sed praedicta gratia non oritur ex principiis humanae naturae.

Respondeo ad primum, quod licet gratia, & natura ex opposito diuidantur quantum ad illud, quod sunt: quia natura debctur alicui ex debito suorum naturalium principiorum: gratia autem datur ex mera liberalitate nullis prae cedentibus meritis: tamen vbi ex gratia oriuntur aliqui effectus naturales, ratione talium effectuum talis gratia dici potest naturalis: & sic est in proposito &c Ad secundum dicendum, quod quamuis gratia vnionis in Christo non habuerit suae originis principium ex natura humana Christi: habuit tamen ex natura diuina.

Secundo dico, quod gratia habitualis etiam aliquo modo potest dici Christo naturalis. 1 Quia illud, quod conuenit alicui a primo suo exordio, aliquo modo dicitur sibi naturale: sed a primo exordio, quo ille homocoepit essehomo, ipse fuit plenus gratia,

2 Praeterea, illud dicitur rei naturale, quod conuenit sibi a principio natunali intrinseco: sed Christi gratia causabatur a natura diuina, quae Christo fuit intrinseca: ergo

Ad argumentum principale nego antecedens. Ad pro pationem dico, quod quamuis illa sit condicio gratiae vitoris: non tamen comprehensoris: cum enim anima fuerit in termino suae viae, tunc eius capacitas amplius non crescet, sicut nec corporalis magnitado, cum ad debitum peruenerit augmentum. Sic eodem modo de cremento fpirituali.

PrevBack to TopNext