Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCIIO XVII. ET XVIII. Non obsucura harum distinctionum diuisio, in qui bus de merito passionis christi praecipue agitir.

OST PRAEDICTA CONSIDERARI Postquam Magister determinauit de Christi passionis modo, hic incipit tractare de eiusdem passionis merito. Et diuiditur in tres partes: quia primo, dl considerat de ipso merendi principio. Secundo insinuat Christum ex suo merito habuisse prouectionem in bono. Tertio, quod nos ex Christi merito habemus liberationem a malo. Secunda ibi, De merito etiam Christi. Tertia ibi, Nunc igitur quaeramus. Primae igitur duae partes, seu distinctiones sunt praesentis lectionis, quarum circa primam est aduertendum, quod quia boua voluntas est merendi principium: ideo, vt Christi passio monstretur esse meritoria, necesse est vt ostendatur esse voluntaria. Et quia Christus videtur aliquo modo non voluisse passionem, iuxta quod legitur lixisse ad patrem, veruntamen non sicut ego volo: sed sicut tu: ideo satis fuit necesse Magistrum hic distinguere de voluntate Christi. Diuiditur igitur haec pars in quattuor partes: quia primo, de Christi voluntate cirea suam assionem mouet questionem. Secundo, respondens ostendit in Christo esse voluntatum distinctionem. Tertio addit istius responsionis confirmationem. Et quarto, incidentium dubitationum facit elucidationem. Secunda ibi. Quo circa ambigendum non est. Tertia ibi, Ex at fectu igitur. Quarta ibi, Ceterum non parum. Et haec in duas: nam primo, elucidat dubitationem incidentem ex dictis Ambrosii. Secundo, facit hoc idem ex dictis Hilarii, lllud etiam ignorandum. Sequitur illa pars. De merito etiam Christi. Et diuiditur in duas partes: quia primo, facit mentionem de meriti Christi perfectio ne, & dignitate. Secundo inquirit de talium perfectionum merendi necessitate, puta, vtrum si non meruisset; nihilominus talis dignitas sibi conuenisset. Secunda ibiSi vero quaeritur. Prima in duas: quia primo, ostendit quod Christus non solum meruit nobis, sicut dicit quaedam opinio: sed, quod meruit sibi & nobis, quamuis aliter. Secundo, ostendit, quod meruit exaltari, & clarifi- tari in nobis nominaliter, ibi, Nec tantum gloriam impassibilitatis. Prima in duas: quia primo ostendit, quod meruit in hora suae passionis, Secundo, quod etiam menit ex principio suae conceptionis, ibi, Nec solum meruit. Sequitur illa pars, Si vero queritur. Et diuiditui in duas partes: quia primo, mouet praedictam quaestionem, & respondet ad eam. Secundo per modum noua quaestionis adducit instantiam, & immedate tollit ipsam, ibi, Ad quid: ergo circa has distinctiones quaero pro pre senti hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum