Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An in Christo plures sint voluntates.

Quaestio 1. An in Christo plures sint voluntates.

VTRVM in Christo sint plures voluntates, et videtur, quod non. Quia frustra fit per plura, quod potesi fieri per pauciora, & aeque bene, vt patet. 1. physicorum: sed in quemcumque actum potest Christus secundum voluntatem humanam, in eundem non solum aeque perfecte, verum etiam magis perfecte potest secundum voluntatem diuinam: ergo &c

In contrarium est determinatio ecclesiae facta per Mai tinum. 1. Papam praesentibus centum & quinque episcopis nfra vrbe Romanam, qui vnanimiter condemnauerunt Paulum patriarcham Constantinopolitanum cum sui complicibus, eo quod in domino Tesu Christo dogmatixabant non esse plures voluntates. Hic quattuor sunt videnda. Primo, vtrum iu Christo sint plures voluntates Secundo, vtrum Christi humana voluntas vmquam dissenserit a diuina. Et hoc quantum ad distinctionem. 17 Tertio, vtrum Christus mereri potuerit secundum voluntatem humanam. Et quarto, vtrum sibi, vel nobis meruerit. Et hoc quantum ad r8. distinctionem.

RE S OL V T1 O. Quoniam duae perfectae intellictuales natarae distinctae in christo reperiuntur, altexa quidem diuina, altera vero humana: consequens igitur exit, vt duas quoque in eo volunt ates esse confiteamur, diuinam scilicet, & humanam, quae sane numquam in atr se discordes extit erunt.

Articulus 1

Utrum in Christo sint plures voluntates

ARTICVLVS 1. Vtrum in Christo sint plures voluntates.

VANTVM ad primum primo videdum est de eo, quod quaeritur: referendo pluralitatem ad voluntatem diuinam, & humanam. Secundo, reserendo ad solam voluntate humanam. De primo dico, quod in Christo est vera voluntas diuina, & vera voluntas humana

1 Quia semper naturam intellectualem consequitur voluntas: sed in Christo, secundum catholicam fidem fuit, & est vera natura diuina, & vera natura humana, quae ambae sunt naturae intellectuales: ergo &c

2 Praeterea, quod est inassumptibile, est incurabile, secundum quod ait Dama. Sed voluntas humana a Deo fuit curabilis, & de facto curata est: ergo a Deo erat assumptibilis, & de facto assumpta est

3 Praeterea, Christus, vt homo, meruit, vt patebit in tertio articulo: ergo humanam voluntatem habuit. Consequentia patet: quia meritum necessario praesupponit merentis voluntatem: quicquid enim est inuoluntarium, hoc non est meritorium : Cum igitur voluntas diuina nes posset mereri, nec demereri : oportet, quod meritum Christi fiat humana voluntate.

4 Praeterea, Christus assumpsit humanam naturam perfectam omni sua naturali perfectione: sed voluntas intellectiua spectat ad veram, & naturalem humanae natura perfectionem: ergo &c.

3 Praeterea, sicut in tribus diuinis personis propter vnitatem vnius intellectualis naturae, quae est in omnibus ipsis vna voluntas, est in eis tribus: sic ratione du arum natu¬ rarum intellectualium, quae sunt in vno Christo, duaecrunt voluntates in eo: ergo &c. Sed contra istam conclusionem haeretici possunt argucre sic

1 Vbicunque est vnus volens, ibi videtur esse vna volumtas: quia sicut a voluntate quis dicitur volens, sic ab vna voluntate dicitur vnus volens : sed Christus est vnus volens: ergo &c.

2 Praeterea, a voluntate volens sortitur dominium re spectu suorum actuum: sed in Christo fuit tantum vnum dominium, scilicet diuinum : ergo tantum vna voluntas

Ad primum dicendum, quod suppositi est velle, quam uis voluntas sibi sit ratio volendi. Et ideo quamuis Christus habuerit duas voluntates: est tamen vnus volens propter vnitatem suppositi. Maior etiam est falsa: quia eadem ratione etiam sequeretur, quod vbi est vnus qualis. ibi esset vna sola qualitas: & sic in vno homine non posset esse nisi vna sola qualitas: quia vnus homo est vnus ualis tantum

Ad secundum dicendum, quod non est inconueniens esse plura dominia in eo, vbi sunt plures naturae, quae sunt aptae natae dominari: nec ex hoc consurget aliqua inorinatio, dum tamen vnum illorum dominiorum sit principale, & vnum per alterum dirigatur: sic autem fuit in Christo: ergo &c.

DE secundo dico, quod proprie sumendo voluntatem humanam, puta pro appetitu intellectiuo: tunc in Christo, sicut & in quolibet alio homine, fuit tantum vna voluntas humana

Nam cum secundum philosophos, homo sit Microcosmos hoc est minor mundus; igitur sicut in toto vniuerso, tan uam in maiori mundo est vnus solus motor primus, & vniuersalis: sic & in homine tamquam in minori mundo erit vna sola voluntas rationalis, quae est primus motor respectu oium eorum, quae humano modo fiunt in hoie¬

2 Praeterea, potentia non multiplicatur, nisi multiplitetur formalis ratio obiecti, in quod tendit: sed omnis poluntas rationalis, quae est in homine, tendit in suum obiectum sub vna tantumodo ratione obiectali, puta, tendit in bonum sub ratione boni: ergo &c

3 Praeterea, vnitas actus principalis arguit vnitatem potentiae: sed quamuis voluntas plures, & diuersos actus habeat imperatiue: habet tamen vnum actum principalem elicitiue: ergo erit vna tantum potentia.

4 Praeterea, quanto potentia est altior, tanto magis tendit in vnitatem: sed voluntas rationalis est altissima potentia hominis, vt patuit in 1. dist. primi libri, & patebii uarto lib. distinctione 49. ergo &c.

SED CONTR A illud, ex dictis aliquorum potest argui sic. 1 Potentia intellectiua diuiditur in possibilem, & agentem, vt patet. 3. de anima: ergo & voluntas Consequentia patet: quia voluntas est appetitus consequens intellectum,

2 Praeterea, quanto maior est distinctio obiectorum, tanto maior est distinctio potentiarum tendentium in obiecta: sed maior est distinctio vltimi finis, qui est Deus ipse, & eorum, quae sunt ad finem, quae sunt ipsae creature,

uam vniuersalis, & particularis: cum igitur potentia inellectiua tendens in vniuersale, sit realiter distincta a potentia sensitiua, quae tendit in particulare: sequitur, quo ilia sit potentia volitiua tendens in finem, & alia tendens in ea, quae sunt ad finem.

3 Praeterea, appetitus sensitiuus est duplex: ergo & intellectiuus. Antecedens patet: quia appetitus sensitiuus diuiditur in concupiscibilem, & irascibilem, probo consi quentiam: quia vbicunque inuenitur eadem ratio distinctionis, ibi debet eodem modo poni distinctio: sed eade &c. Nam pro tanto diuiditur appetitus sensitiuus: quia dupliciter tendit in bonum sensibile; vno modo absolute: & sic dicitur concupiscibilis, alio modo in bonum arduum, & sic dicitur irascibilis: sed appetitus intellectiuus similiter tendit in bonum dupliciter, puta, sub absolutaera tione boni, & sub ratione arduissimi boni, puta, cum tendit in vltimum finem sub ratione vltimi finis.

4 Praeterea, vna potentia habet vnum modum operamdi: sed voluntas rationalis non habet vnum modum operandi: quia quaedam vult naturaliter, quaedam elicitiue quaedam amore amicitiae, quaedam amore concupiscentiae.

3 Praeterea, secundum philosophum3. de anima, in omni natura, quae quandoque est potentia, quandoque actu, sunt duo principia, quorum vnius est facere, & alterius fieri: sed voluntas est natura, quae quandoque est actu; quandoque potentia: ergo &c

& Praeterea, eiusdem potentiae non est elicere contrarios actus: sed voluntatis est velle, & nolle, quae sunt contraria. Ad primum dicendum, quod intellectus possibilis indiget intellectu agente pro abstractione sui obiecti: voluntas autem non indiget voluntate agente: quia eadem abstractio, quae facta est per intellectum agentem pro intellectu possibili, sufficit etiam pro ipsa voluntate.

Ad secundum dicendum, quod licet maior sit vera, loquendo de distinctione secundum rationem: non est tamem vera loquendo de distinctione secundum rem: idem enim secundum rem, distinctum tamen secundum rationem. puta, ens, & bonum, obiectiue mouet intellectum, & voluntatem, quae sunt potentiae realiter distinctae: sed nunc est ita, quod vniuersale & particulare magis differunt secundum rationem obiectalem, licet minus secundum rem, quam finis, & ea, quae sunt ad finem: nam finis, & ea, qua sunt ad finem conueniunt in vna ratione obiectali, qua est ratio boni, vel conuenientis: ideo quamuis sit magna differentia realis ipsius finis, & eins, quod est ad sinem, obiiciuntur tamen eidem potentiae volitiuae:

Ad tertium, nego consequentiam: quia, vt communiter apparet, ea, quae diuisa reperiuntur in his, quae sunt in ferioris ordinis, vnita sunt in his, quae sunt superiori ordinis: sed appetitus sensitiuus est inferioris ordinis respectu appetitus intellectiui: ergo &c

Ad quartum dicendum, quod licet illi modi materialiter sint diuersi, conueniunt tamen in vno modo formali, secundum quod sub vna ratione obiectali, puta sub ratione boni, vel conuenientis mouent ipsam voluntatem & ideo non arguunt diuersitatem formalem in potentia volitiua, quamuis bene innuant in ea aliqualem distinctionem virtualem.

Ad quintum dicendum, quod licet voluntas quandod sit in actu, quandoque in potentia, non tamen ponimus duas voluntates, quarum virtute vnius illa, quae est in poter tia, reducatur in actum: quia ad hoc sufficit obiectum voluntatis, quod quidem obiectum, cum actu est cognitum est actu volibile : propter quod potest actu voluntatem mouere,. Secus autem est de intellectu possibili, cuius obiectum naturaliter loquendo, circumscripta actione intellectus agentis, non est actu: sed solum potentia intelligi bile, & ideo indigemus duplici intellectu, quamuis non indigeamus duplici voluntate

Ad sextum dicendum, quod licet maior sit vera de potentia naturali, tamen non est vera de potentia libera, & rationali: nam licet potentiae naturales sint determinatae ad vnum, potentiae tamen rationales sunt ad opposita

Sed loquendo large de uoluntate, prout doctores sancti etiam ipsum apperitum sensitiuum quandoque appel ant voluntatem, tunc in domino lesu Christo sunt, & fuerunt plures voluntates praeter voluntatem diuinam, secundum quod in ipso fuit vere appetitus intellectiuus, & sensitiuus: Etiam illud probat Magister hic in littera luribus sanctorum auctoritatibus, quas ad praesens ratione breuitatis non adduco,

Articulus 2

Utrum Christi humana voluntas vmquam dissenserit a divina

ARTICVLVS II Vtrum humana Christi voluntas vmquam dissenserit a diuina

QVANTVM ad secundum articulum principale ponam duas conclusiones

Prima est, quod proprie loquendo de voluntate, puta, sumendo voluntatem pro voluntate rationis, & maxime; vt est deliberata, tunc voluntas Christi numquam dissensit a voluntate diuina

1 Quia voluntas, quae est totaliter Deiformis non potest deliberate a voluntate Dei dissentire : sed Christi vo untas erat a principio suae creationis totaliter deiformis: ergo &c.

2 Praeterea, illud, quod tollit rectitudinem humanae voluntatis, non potest competere Christo: sed deliberate dissentire a voluntate diuina est huiusmodi: ergo &c

Maior patet. Probo minorem: quia ex hoc rectitudo alicuius tollitur: quia a sua regula obliquatur: sed voluntas diuina est regula voluntatis humanae: ergo &c.

3 Praeterea, Christus nihil committere potuit, quo dignus esset poena: sed si Christus voluntate sua a voluntate diuina dissensisset, ipse maiori poena dignus fuisset, quam quicumque alter homo. Maior patet: quia pena de condino non debetur alicui, nisi pro peccato; Christus autem peccare non potuit: ipse enim peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius, vt ait Petrus in canonica sua, minorem probo: quia uc. dicit Seruus, qui scit volum tatem domini sui, & non facit, plagis vapulabit multis: ed Christus in omnibus, & prae omnibus sciuit voluntatem Dei: ergo &c

Forte dicetur, quod Christus fleuit super ciuitatem Hierusalem, eo que vidit secundum voluntatem Dei, & ordinationem infallibilem eam destruendam: ergo videtur, quod ibi a diuina voluntate dissenserit

2 Praeterea, Saluator loquens de sua passione ad patrem ait. Verumtamen non mea voluntas sed tua fiat

Respondeo, ad primum, quod Christus ex tali fletu non ostendit, se voluisse oppositum illius, quod voluit Deusi sed ostendit se ex pietate compassionem habuisse super miseriam inhabitantium ciuitatem, qui ex sua iniquitato seipsos reos fecerunt, & morte, ac destpuctione dignos.

Ad secundum dicendum, quod ibi non exprimitur voluntas rationis Christi, vt rationis est, siue vt deliberatiua est: sed exprimitur ibi voluntas, vt natura est, hoc est voluntas secundum motum quemdam subitum sine deliberatione: vel exprimitur ibi voluntas improprie dicta, uae est ipsa sensualitas

Secunda conclusio est, quod voluntas improprie dicta, uta, appetitus sensitiuus, potuit dissentire in Christo, & i voluntate diuina, & a deliberata voluntate rationis.

1 Quia secundum Damascen in tertio libro, vnaqueque potentia Christi permittebatur operari, quod sibi proprium erat: sed proprium est appetitus sensitiui fugere sensitiuam afflictionem: Deus autem voluit, quod Christus pateretur huiusmodi afflictionem, in quo volito etiam Christi voluntas deliberata conformis fuit voluntati diuinae, vt patet ex praedictis: ergo &c.

2 Praeterea, quicunque affligitur in eo, in quo alius gaudet, & delectatur, hic dissentit ab illo : sed Christi sensibilitas affligebatur iciuniis, & castigationibus, in quibus voluntas intellectiua Christi delectabatur : & voluntas di uina sibi in eisdem congaudebat: ergo &c

1 Forte contra istud dicetur, ex verbis beati Augusti qui ait. Sicut omnia animalia pacata fuerunt in arci Noe: ita omnis motus in Christo: sed vbi omnes motus sedati sunt, ibi nulla dissensio esse potest

Praeterea, qui dissentit ab aliquo, contrarius ei esse videtur : sed Christi sensualitas non fuit contraria rationi, nec per consequens suae voluntati : cum talis contrarietas sit ratione fomitis, qui numquam fuit in Christo.

Respondeo ad primum, quod in Christo dicuntur omnia peccata per negationem omnis dissensionis implicantis vitium, seu peccatum, quia sensualitas plene obediuit rationi, & imperio suae voluntatis: nam rebellio sensuali tatis contra imperium voluntatis, & rationis non contingit in homine nisi ratione fomitis derelicti ex peccato originali, quod quidem peccatum Christi mundissimam aturam numquam defoedauit: cum praedicta tamen plena obedientia potest stare opposito volitorum: nam re¬ bellio, & contrarietas praedictorum appetituum non est praecise attendenda in volitorum oppositone: sed ex inorditato motu sensualitatis ad suum volitum, quando mouetur effrenate contra rationis imperium, ipsam ratio nem a suo motu ordinato retardando. Et per hoc patet ad instantiam secundam.

Articulus 3

Utrum Christus mereri potuerit secundum humanam voluntatem

ARTICVLVS III Vtrum christus mereri potuerit secundum humanam voluntatem.

QVANTVM ad tertium articulum, ponam duas conclusiones. Prima est, quod Christus mereri potuit

Quia in quocunque sunt sufficier tia principia merendi, & non impedita, ille mereri potest: sed in Christo fuerunt sufficientia merendi principia in nullo penitus impedita: nam in Christo fuit caritas, quae est formale pincipium meritoriae operationis, opus virtuosum, quod est materia meriti: & voluntarie clicitum, quod est apta, seu congrua illius materiae disposito: intentio recta dirigens opera sua in fine debitum: & status meritorie agen tis, pr ta, status viatoris. Et omnes istae quattuor meriti causae in nullo penitus impeditae fuerunt in domino Tesu Christo ergo &c.

2 Praeterea, quicquid spectat ad perfectionem, & nobilitatem humanam, hoc Christo debet attribui: posse me reri est huiusmodi: quia nobilioris condicionis est, vt illud, quod habet homo aliquo modo, habeat a se, quam quod totaliter habeat ab alio: sed quod quis habet por meritum, aliquo modo habet a se: Et loquor hic de talibus, quae possibile est cadere sub merito: quia quamuis filius in diuinis nullo modo sit Deus a se, sed a patre: propter hoc tamen non est con impersectior: quia naturaliter esse diuinum non cadit sub aliquo merito.

Praeterea, quicunque de facto iam meruit, illum possibile fuit mereri: sed Christus de facto iam meruit: ergo

Maior patet: quia quod impossibile est fieri, hoc impos sibile est factum esse: ergo quod possibile est factum esse, hoc possibile est fieri. Minorem probo. Et quo ad hoc taceo ratione breuitatis de omnibus bonis cogitationibus, verbis, & operationibus peractis a Christo in caritate existente, quibus quilibet alter homo meruisset, si ea secisset, & per consequens etiam Christus ipsis meruit alias praedicta minus fructisera suissent in Christo, quam in alio homine. HIS inquam omnibus dimissis, arguam de sola Christi passione sic. llle, qui mortem talem voluntarie sustinuit, qua omnem hominem a morte aeterna liberauit, hic huiusmodi passione meruit : Christus. huiusmodi. Et illud tangens August. ait de humilitare passionis Christi. Humilitas claritatis est meritum: & claritas humilitatis est praemium

FonrE dicetur, quod illius principium, quo quis meretur, debet esse ab intra, scilicet in merente: sed passionis principium non fuit ab intra, sed ab extra, puta, a passionem inserent ibus: ergo &c

RESPONDEO, quod passio, vt passio est, non est meritoria: quia, vt sic, eius principium totaliter est ab extra: tame passio, vt voluntarie assumpta est, & in bonum finem a patiente ordinatur, sic est meritoria: quia, vt sic, habet suum principium ab intra: sic autem fuit de passione Christi ergo &c

Sed contra ipsam conclusionem in se potest argui sic 1 Actus procedens a caritate perfecta non potest esse meritorius: sed omnis actus Christi processit a caritat.

erfecta: ergo nullus actus Christi potuit esse meritorius. Probatio maioris: quia actus meritorius anget caritatem: sed perfecta caritas non capit augmentum: ergo &c. Minor etiam probatur: quia spiritus, qui est caritas, datus est Christo non ad mensuram.

Praeterea, qui omnino perfectus est in bonis spiritua libus, ille vlterius non potest proficere, nec per consequen mereri: sed Christus omnino perfectus est in bonis spirietualibus: ergo &c

3 Praeterea, illud agens, quod in omni suo actu est ita determinatum ad vnum oppositorum, quod nullo modo potest in alterum: hoc nullo suo actu potest mereri propter hoc enim agens naturale mereri non potest: quia est determinatum ad vnum: sed Christus in omni suo actu est ita determinatus ad bonum, quod nullo suo actu potest facere nmalum

4 Preterea, ille, qui tale bonum, quod est perfectum praemium, semper habuit, numquam meruit: quia de natura meriti est, quod praecedat praemium: sed Christus gloriam beatae vitae semper habuit, quae est perfectu praemium; ergo &c

Ad primum dicendum, quod caritas dupliciter potest dici perfecta. Vno modo, vt est caritas comprehensoris; Alio modo, vt est caritas viatoris. Et isto secundo modo, maior est falsa: quia quanto perfectior fuerit caritas, du modo habens eam sit verus viator, tanto magis opera a tali caritate procedentia sunt meritoria. Quamuis igitur Christus non meruit, pro quanto caritatem perfecti comprehensoris habuit, tamen mereri potuit, pro quanto caritatem nerfecti viatoris habuit. Ad probationem dicendum, quod perfecta caritas viatoris potest capere au mentum, & hoc vel in se, eo quod perfectio caritatis viae on consistat in vna punctuali mensura, vel in modo habendi huiusmodi caritatem : vel ratione alicuius annexi tali caritati.

Ad secundum dicendum, quod licet aliquis sit omnino perfectus, quo ad ea, quae respiciunt beatitudinem essentialem, potest tamen mereri, quo ad ea, quae respiciunt peatitudinem accidentalem. Et licet Christus non meruit gloriam suae beatitudinis: meruit tamen exaltari in humanis cordibus sermonibus & operibus, quod est quoddam accidentale praemium beatitudinis.

Ad tertium, nego maiorem: quia ad illam maiorem se ueretur, quod nec Maria, nec aliquis in gratia Dei confrmatus potuisset mereri, cum erat hic in via, quod est simpliciter fal sum. Ad probationem dicendum, quod agens naturale non prohibetur a merito ex hoc, quod de terminatum est ad vnum: sed ex modo determinationis; uta, quia necessario & non voluntarie tendit in illud vnum: sed Christus, & quilibet in gratia Dei confirmatus, licet determinate tendat in bonum, tamen voluntarie, & libere tendit in ipsum: huiusmodi enim determinatio non minuit voluntatem, & libertatem: sed potius auget: & ideo talis determinatio non repugnat merito

Ad quartum, negomaiorem: quia licet illud perfectum raemium non meruit, potuit tamen multa accidentalia mereri, vt iam patuit

Secunda conclusio est, quod Christus in primo in stanti suae conceptionis mereri potuit.

1 Quia pro quocunque instanti aliquis viator existens potest in omnem spiritualem actionem competentem viro perfecto, pro eodem instanti ille potest mereri: sed Chri tus in primo instanti suae conceptionis &c. Ista patet per Hiere. 31vbi de Christo quantum ad sui conceptionem dicitur. Nouum faciet dominus super terram: foemina tircumdabit virum. Hoc autem non potest intelligi quo ad actiones corporales, cum corporalia sua membra tunc fuerint ad modum ceterorum infantium debilia: ergo intelligetur, quo ad actiones spirituales.

2 Praeterea, Christus in primo instanti ratione habitus loriae perfecte fruebaur: ergo in eodem instanti ratione habitus gratiae, & caritatis sibi tamquam viatori compete tis, persecte merebatur. Consequentia patet: quia sicut se habet habitus gloriae ad frui beatifice: sic habitus gratiae viatoris ad mereri: ideo &c

3 Praeterea, perfectior est potentia, quae sic perficitur aliquo habitu, quod est coniuncta actui, qui elicitur secudum talem habitum, quam si habitui coniungitur sine actu: sed potentia merendi perfectissima semper fuit in in Christo. Minor patet Probo maiorem: quia ex imperfectione contingit, quod potentia quandoque coniungitur habitui sine actu, & quandoque cum actu: ergo &c 2 Praeterea, sicut Sol corporalis immediate, cum creatus fuit, luxit, sic Sol iustitiae Christus Deus immediate, cum conceptus fuit, per actum elicitu ab habitu gratiae meruit.

3 Praeterea, quod aliquod agens pro aliqua mensura non ossit in aliquam actionem, oportet, quod contingat aliquo istorum trium modorum, puta, quia vel sibi deficit aliqua perfectiore quisita ad talem actionem, sicut ferrum carens calore non potest calefacere : vel impeditur ab extrinseco, vt graue positum supra columnam non descendit: aut quia talis actio de sui natura est suceessiua, propter quod sibi repugnat elici in instanti: sed nullo istorum modorum actus meritorius repugnat Christo pro primo instanti suae conceptionis. Non primo: quia ipse in illo instanti fuit perfectus gratia, & caritate, quae in viatore sunt sufficientia principia merendi. Nec secundo: quia nullo extrinseco suum liberum arbitrium potuit impediri. Nec tertio: quia actus caritatis in Christo potuit esse instantaneus.

Sed oppositum istius tenet quaedam opinio, cuius motiua sunt haec 1 Quia cum humanum intelligere sit cum continuo & tempore, vt patet in lib de memoria & reminis: sequitur quod liberum arbitrium, quo homo meretur, quod neces sario concernit humanum intelligere, & velle, nequaquam suam actionem possit elicere in instanti.

2 Praeterea, voluntas deliberatiua non potest actun suum elicere in instanti: sed actus meritorius est actus voluntatis non cuiuscunque, sed voluntatis deliberatiue: ergo &c.

3 Praeterea facilius est demereri, quam mereri: sed nal la creatura potest peccare, seu demereri in primo instanti suae creationis, vt probatum est superius lib. 2. distin e Maior etam patet: quia facilius est deficere, quam proficere.

4 Praeterea, sicut esse praecedit agere, sic initium essendi praecedit initium agendi, & per consequens Christus non potuit mereri in primo instanti, quo coepit esse

Praeterea, opus meritorium ab electione procedit, & per consequens non poterit fieri in instanti: quia necessarium est suceessiuum: ergo &c

e Praeterea, quicquid habuit Christus in primo instanti suae conceptionis, hoc totum habuit ab alio, & non a se: sed illud, quod alicui competit ex merito, hoc aliquo modo sibi competit ex se

V Praeterea, quandocumque aliquid de non operante fi operans, in ilio potentia praecedit actum : sed Christus de non merente factus est merens: ergo &c

Ad primum dicendum, quod duplex potest esse hamanum intelligere. Vno modo, quod fit mediante phantasmate, ad quod intelligere etiam requiritur actio phantasiae. Et de hoc intelligere vera est illa maior proposito Aliud intelligere, quod non fit mediantibus speciebus abstractis a phantasmate: sed fit vel per species humanae animae concreatas; vel per habitum infusae scientiae, sicut fuit in Christo: & de tali intelligere illa maior est falia.

Ad secundum patet per idem. Vnde cum intellectus Christi omnino fuerit deiformis: ideo perfecte potuit etiam in instanti deliberare: quia ad huiusmodi deliberationem, nec per se, nec cer accidens vtebatur actione ipsius phantasiae, quae necessario sit in tempore¬

Ad tertium dicendum, quod maior non est vera loquendo d natura incorrupta, & integra: quia actus meritorius, est consentaneus naturae tali: peccatum vero dissentancum est a tali natura, tamquam aliquid exorbitans a sua integritate naturali: cum igitur tam hominum, quam Angelorum natura a Deo fuerit producta in sua naturali integritate: ideo primo actu peccare non potuerunt

Ad probationem dicendum, quod quamuis naturae corru. ptae, & iam per peccatum, vel originale, vel actuale maculatae, facilius sit deficere, quam proficere: econuerso tamen est de natura immaculata, & incorrupta.

Nec etiam est simile de Christo, & ceteris creaturis; quia gratia, quae est principium merendi, sibi fuerat concreata.

Ad quartum dicendum, quod initium essendi in Christo praecessit initium merendi non tempore, sed natura: prius autem, & posterius natura se compatiuntur simul in eodem instanti

Ad quintum dicendum, sicut dictum est ad primum, & ad secundum

Ad sextum dicendum, quod totum meritum Christi, sicut etiam cuiussibet alterius hominis, est a Deo, tamquam a principali auctore ipsius meriti, & omnis boni: tamen etiam fuit a Christo, tamquam ab agente cooperante secundario

Ad septimum dicendum, sicut dictum est ad quartum. Vnde in talibus semper committitur fallacia consequentis: quia quamuis praecedat, tamen non sequitur, quod er o tempore, vel duratione praecedat.

Articulus 4

Utrum Christus sibi vel nobis meruerit

ARTICVLVS IIII Vtrum Christus sibi vel nobis meruerit.

QVANTVM ad quartum articulum dico breuiter, Christus & meruit sibi, sicut patuit ex praecedentibus. Vnde Apostolus tangens Christi meritum ait, que factus est obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod exaltauit eum Deus, &c. Meruit & nobis, vt patebit, in sequentibus

Ad argumentum principale dicendum, quod licet Deui omnia facere possit per se ipsum: tamen supposito, quod assumpserit perfectam naturam humanam in seipsa forma iter liberam, necesse fuit, vt talis natura haberet humans voluntatem. Vnde non arguitur humana voluntas in Chri to propter diuinae voluntatis insufficientiam, sed propter humanae naturae perfectionem.

PrevBack to TopNext