Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XIX. & XX Lucida harum distinctionum diuisio in quibus octen ditur, quomodo christi nece a potestate diabo si, & a peccato sumus redempri¬
VNC IGITVR QVAERAMVS Haec est distinctio 1o. in qua Magiter ostendit, quomodo Christi morito redempti sumus a malo. Et diuiditur in duas partes: nam primo ostendit, quomodo a multis malis & miseriis liberati sumus per Christi passionem. Secundo circa modum nostrae liberationis, mouet vnam quaestionem, ibi, Si vero quaeritur. Prima in duas: nam primo Magister ostendit, quomodo Christus nos redemit merito suae passionis, Secundo innuit, quod ex hoc sibi conuenit nomen redemptoris, ac etiam mediatoris, ibi, Vnde ipse vere dicitur. Prima in tres: nam primo simul ostendit, quod Christus sua passione nos tam a peccato, quam a diabolo liberauit. Secundo qualiter Christus in sua morte contra diabolum triumphauit. Tertio quomodo nos ab aeterna, ac etiam temporali poena quietauit. Secunda ibi, Factus est igitur homo. Tertia ibi, A qua poena
Sequitur distinctio 2o. in qua Magister &c.Et diuiditur in duas partes: nam primo ostendit passionem Christi esse nostrae liberationis causam conuenientem. Secundo tangit illius passionis, ac etiam nostrae liberationis causam efficientem, ibi, Christus est sacerdos. Prima in duas nam primo tangit modi nostrae liberationis congruitatem. Secundo excludendo illius modi necessitatem, oste dit alterius modi possibilitatem, ibi, Si enim illi tres.
Sequitur illa pars, Christus est sacerdos. Et diuiditur in tres partes: nam primo ostendit tam a personis diuinis, quam a malignis ludaeis efficienter fuisse Chricti passio nem. Secundo ex hoc mouet incidentem quaestionem. Et tertio ad huiusmodi quaestionem respondet per distinctionem. Secunda ibi, Cum autem passio &c Tertia ibi. Hic distinguendum est. Circa has duas distinctiones quaero hanc quaestionem
On this page