Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An mendacium quodlibet diuino praecepto adversetur.

Quaestio 1 An mendacium quodlibet diuino praecepto aduersetur.

VTRVM omne mendacium sit contra Dei praeceptum. Videtur quod sic: quia illud, ratione cuius homo damnandus est, hoc est contra Dei praeceptum: sed ratione me dacii homo damnandus est, iuxta quod ait Psal. ipsi Deo perdes. o. qui lo, men

Contra, quicquid est contra Dei praeceptum est morta le peccatum: sed aliquod mendacium non est mortale peccatum: quia dicit Aug. & habetur etiam hic in littera, quod mendacium obstetricum in AEgipro fuit peccatum veniale. Hic quattuor sunt videnda Primo, propter quid lex it posita,. Secudo quot sint legis diuinae praecepta, & hoc quo ad dist. 37. Tertio, quid sit mendacium, quarto, vtrum omne mendacium sit mortale peccatum. & per hoc etiam patebit ad quesitum prin. & hoc quo ad dist. 37.

RESOLVTIO cum late pateat legis vtilitas cuius obseriantia, tecte Saluatore aeternam nobis felicit atem pollicetur, eius tamen dece ascribuntur mandata, quorum rectitudini mendacium contrariatur: si quidem mendacium quodlibet peccatum esse constat.

Articulus 1

Propter quid sit lex posita

ARTICVLVS I II Propter quid sit lex posita

QVANTVM ad primum est aduertendum, quod etymologia nominis huius, quod est lex, datur sufficienter intelligi, quare leges ponantur: quia secudum Isi. ex dicitur a lego, is, vel, a ligo, as, & ex his duobus patet. vtilitas, & necessitas quare lex diuina sit posita: & quare etiam cetere leges ordinatae ponuntur. Vtilitas patet in eo, quod lex dicitur a lego, is: quia in lege modum ordinate viuendi legere debemus, vt ex continua legis meditatione habilitetur mens humana ad paratam obseruam tiam omnium eorum, quae praecepta sunt in lege. Vtilita autem illius obseruationis, & meditationis est aeternae beatitudinis consecutio: propter quod de viro beato beatitudine viae dicitur in Ps. in lege domini volun eius, & in e. me. die, ac no. Vnde vnicuique nostrum dicitur de hac lege diuina. Liga eam in corde tuo iugiter. Et de mandatis eius dicitur. Si vis ad vitam ingredi ser. man. Vnde ista ess lex domini immaculata conuertens animas, cuius praeceptum est lucidum illuminans oculos, vt dicitur in Psal Sed ex secunda legis etvmologia potest notari legis necessitas: nam multi sunt ita peruersi, vel ex naturali complexione, vel ex turpi, & mala comsuetudine, quod si lege diui na, ac ceteris mandatis principum non ligarentur, & limita rentur, ipsi tot mala comitterent, quod totus ordo humanae ciu litatis periret: tales igitur necesse est legibus esse ligatos vt assueri bonis moribus, per eos vniuersitas non laedatur propter quod ait Arist. 10 eth. legibus omne esse ordinatam nutritionem, non erunt. n tristia consuefacta. Et infra immediate tangit philosophus istos peruersos, de quibus i- dixi, di. Multi enim magis necessitati, quam sermoni obediunt, & iacture, quam bono. Lex enim conactiuam habe potentiam, quasi dicat, tales peruersi per legis potentiam debent cogi, & ligari

Forte dicetur, quod ista dicta videntur repugnare. Quia illud quod annihilat humanae operationis meritum, hoc non est vtile, sed necessitas coactionis annihilat humans operationis meritum: ergo secunda condicio legis, qua dicitur, lex habet necessitatem coactionis, siue potentiam coactiuam, videtur contradicere primae condicioni legis qua dicebatur quod lex erat vtilis.

2 Praeterea, illud non est vtile homini, quod auget concupiscentiam peccandi, sed super illo verbo virtus vero peccati lex, dicit glo. lex prohibendo auget concupiscentiam

Praeterea, non est vtile, nec videtur rationabile, si in firmus oneratur grauiori onere, quam sanus, sed homo, antequam paccaret in paradiso, fuit sanus, & postquam peccauit, est infirmus: ergo pro nunc non deberet maius onus legis hominibus imponi, quam pro tunc

Ad primum dicendum, quod minor non est vera: nam coactio non annihilat meritum, sed solum ostendit, quod in operatione illius, qui cogitur non est meritum, vnde di cere possumus, quod lex diuina omnibus est vtilis, qui sei uant legis praecepta, siue hoc faciant libere, siue coacte. alter tamen, & aliter: quia his, qui ex caritate legis diuinae seruant mandata, vtilis est lex ad merendum vitam aeter vnam, iuxta quod dicitur lac. Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis non auditor obliuiosus: sed factoi operis, hic beatus in facto suo erit: His autem, qui coacte faciunt opera legis, adhuc lex est vtilis dupliciter. Primo. quia & si non est vtilis eis ad promerendum meritum, ess tamen vtilis eis ad praeueniendum demeritum: quia si tales non cogerentur ad legalem obseruantiam, ipsi mult mala facerent, quae vt sic coacti explere non possunt. Secundo, est eis lex vtilis: quia quamuis primo ea, quae sunt legis coacte, & ex seruili timore faciant: tamen postquan assuescunt bonis operibus, & dissuescunt malis, tunc in eipient ea, quae sunt legis facere ex libera caritate, & istum sensum tangens Arist. 5. polit, ait Profectus nullus vtilissimarum legum & glorificatarum ab omnibus politiaantibus, si non erunt assueti, & eruditi in politia

Ad secundum dicendum, quod aliquid augere concupiscentiam potest dupliciter intelligi, scilicet per se, & cau saliter, vel per accidens, & occasionaliter. Primo modo maior est vera: sed non secudo modo: quia etiam illud, quod est vtile, & honestum, a malo homine potest male apprehendi, & potest sibi esse occasio concupiscentiae: sed glo. allegata, est intelligenda secundo modo, & non primo modo

Ad tertium dicendum, quod duplex est onus spirituale Vnum aggrauans, puta, onus peccatorum, de quo ait propheta. Iniquitates meae supergressae sunt ca. m. & sicut onus graue, grauate sunt super me. Aliud est onus subleuanm, & taie est onus legis diuinae. Vnde ait noster legissato in euange. lugum meum suaue est, & onus meum leue. E isto onere infirmum onerare est vtile, & rationabile. Falsum ergo assumit argumentum: quia lex diuina voluntatios suos obseruatores non deprimit: sed ad modum igni sursum trahit: Propter quod dicitur in Deuteron. In manu eius ignea lex.

Articulus 2

Quot sint legis divinae praecepta

ARTICVLVS II Quot sint legis diuinae praecepta.

VANTVM ad secundum articulum, praesupposit ex multis locis veteris, & nouae legis, quod diuine legis praecepta sint 1o. adhuc quo ad illud duo restant videnda. Primum est de praeceptorum sufficientia, puta, qua re tot sint. Secundum, qualiter nobis insinuata sint: ergo quo ad primum istorum est aduertendum, quod secundi Grego in quadam ome. super loan omnia Dei praecepta radicaliter fundantur in caritate: Omnia enim praecepta vnum praeceptum sunt quia quicquid praecipitur, in sola caritate solidatur.

Ideo suffictentiam diuinorum preceptorum possumu accipere ex gemina caritate, qua tenetur homo diligere Deum super omnia, & proximum sicut seipsum. Ex dilectione Dei possumus assignare prima tria praecepta: nam illum, quem super omnia tenemur diligere, debemus adorare, per nomen eius inuanum non iurare, & sibi aliquo statuto tempore interna deuotione vacare, vt in primo veneremur Dei potentiam, seu maiestatem, quae est appropriatum patris: in secundo Dei sapientiam, seu veritatem, quae est appropriatum filij, & in tertio Dei clementiam seu bonitatem, quae est appropriatum spiritus sancti. Istorum ex primo vnus solus Deus adoratur, quod est primum praeceptum, ex secundo per nomen Dei non inuanum iuratur, quod est secundum, ex tertio sabbatum, sanctificatur, quod est tertium praeceptum. Sed ex dilectione proximi possumus assignare alia 7 praecepta: nam ei, quem dilige ce debemus, sicut nosmetipsos, in duobus obligamur: nam primo, tenemur ei beneficentiam suis necessitatibus sul ueniendo. Secundo, tenemur ei innocentiam nullis poena litatibus ipsum affligendo. Ex primo istorum habemus quartum mandatum, scilicet honora patrem, & matrem: vbi per honorem intelligitur subuentio in opere pro quam libet legitima necessitate, & per patrem, & matrem, intelligitur quilibet proximus, qui patitur necessitatem. Sicus enim in sexto praecepto per prohibitionem adulterij intelligitur esse prohibitus omnis inordinatus concubitus, ac etiam ois fornicatio, sic hic in proposito. Est enim modus scripturarum, quod tam in praeceptis negatiuis, quam affirmatiuis exprimitur actus, qui magis euidens est in illa materia, & ceteri actus conformitatem habentes ad illum dantur intelligi per illum. Et quia interhomines, quibus tenemur subuenire euidentius tenemur parentibus; ideo &c. Sed ex secudo possumus assignare cetera sex praecepta: quia proximum potest quis laedere tripliciter, sropere, ore, & corde. Opere tripliciter, quia vel in propria per sona, sic habetur s, praeceptum, scilicet non occides : uel in persona coniuncta, sic habetur S, praeceptum non mechaberis: uel in exteriori substantia, sic habetur 7. non furaberis. Si laeditur ore: hoc prohibetur 8. praecepto, quo dicitur Falsum testimonium non dices. Si corde: aut hoc fi per concupiscentiam cum delectatione, & hoc prohibetur nono praecepto, cum dicitur. Non concupisces vxorem proximi tui: aut sine delectatione, & hoc prohibetur 1o. praecepto, cum dicitur. Non desiderabis rem proximi tui. Et quia omnis mala concupiscentia, vel est cum delectatione, vel sine delectatione: ideo in his duobus vltimis praeceptis omnis inordinata concupiscentia, in qua pecca tum mortale committi potest, intelligitur esse prohibita: quia si est cum delectatione: tunc debet reduci ad 9 praeceptum: si autem est sine delectatione: tunc debet reduci ad io

Quo ad istorum praeceptorum insinuationem est aduetendum, quod iam dicta praecepta dupliciter sunt homini insinuata, scilicet natura, & scriptura, primum patet per Apo stolum qui loquens de gentibus ait. Tegem onim Dei, idest, praecepta Dei, scriptam habuerunt in cordibus suis Ex naturali enim iudicio rationis quilibet recte iudicans dicit omnia ista praecepta vniuersaliter obseruanda: sed quia in hominibus natura fuit deprauata intantum, quod per peccatum rationis naturalis iudicium fuerat obfusca tum: ideo necesse fuit, vt sic, deprauata natura existente, ista praecepta darentur in scripturae Propter quod in duabi tabulis lapideis scripta sunt a domino ista praecepta, vt patet in Exod. Et quamuis in hoc sit plena omninm doctorum concordia: n diuidendo tamen praecepta, secundum praedictas tabulas aliqualis videtur esse discordia; quia losephus ponit, quod praecepta fuerunt aequaliter diuisa, ita quod in qualibet tabula fuerunt quinque praecepta scripta: Sed Dea. August. videtur ponere, quod in prinmta tabula fuerunt prima tria praecepta scripta, & in secunda alia 7. Orige. vero ponit 4. esse in vna tabula, & sex in alia : Propter quod sciendum, quod Tosephus loquitur secundum ordinem rei gestae penes sensum litteralem: Ad litteram enim in qualiquet tabula fuerunt scripta s. praecepta: Sed August. & Orige. loquuntur secundum ordinem rei gerendae: quia sicut principalius tenemur Deo, quam proximo, sit appellatur prima, idest, principalis tabula secundum Augist. & Orig. illa, in qua ponuntur praecepta, quibus immediate ordinantur ad Deum. Et secunda, idest, secundaria tabula, in qua ponuntur praecepta, quibus immediate ordinamur ad proximum Orig. autem pro tanto posuit 4. praecepta primae tabulae: quia primum praeceptum computauit pro duobus, eo qu distincte habeatur m scriptura. Non habebis Deos alienos, nec facies sculptile. Quorum per primum prohibetur, vt ait Orig. idolatria, quae fit sine omni corporali imagine, velfigura; iuxta quod ait etiam Varro, quod Romani longo tempore coluerunt Deos absque omni idolo corporali. Per secundum vero prohibetur idolatria, quae fieri consueuit cum idolis, & imaginibus. Econuerso vero duo praecepta vltima secundae tabulae Orig. accepit pro vno, eo quod ambo sint de concupiscentia quamuis alio, & alio modo. Distinctio tamen P. Aug. est melior: quia quamuis multiplex possit esse materia idolatriae: tamen omnis idolatria conuenit in vna ratione formali, puta, in eo, quod est adorare pro Deo, quod non est Deus: ideo omnis idolatria per vnum praeceptum sufficienter prohibetur : propter quod tantum tria erunt praecepta primae tabulae. Illae vero duae concupiscentiae licet conuenianin nomine: tamen differunt formali ratione, eo quod vna sit circa bonum delectabile, alia vero circa bonum vtile: ideo distinctae duobus praeceptis sunt prohibitae. Propter quod 7. sunt praecepta secundae tabulae.

Articulus 3

Quid sit mendacium

ARTICVLVS III Quid sit mendacium.

QVANTVM ad tertium principale dico, quod secundum Aug. vt patet hic in littera, scilicet dist 38. mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi.

Forte dicetur, quod ista descriptio non valeat. Primor quia secundum August. qui dicit verumcredens se dicero alsum, mentitur: & tamen planum est, quod talix vocis gnificatio non est falsa. Secundo: quia ille, qui iocosi mentitur, dicit mendacium: & tamen ibi non est intentio decipiendi. Tertio: quia aliquis potest mentiri signoi el scripto, qui tamen nullam profert vocem.

Ad primum dicedum, quod quamuis illius vocis significatio non sit falsa secundum se: est tamen falsa secundum intentionem proferentis.

Ad secundum dicendum, sicut ille, qui seriose mentitur, seriose intendit decipere: sic ille, qui iocose mentitur, etiam ibcose, & solatiose intendit decipere.

Ad tertium dicendum, quod quamuis talia signa, vel scripta, non sint voces formaliter: sunt tamen voces aequipollenter.

Articulus 4

Utrum omne mendacium sit peccatum

ARTICVLVS IIII Utrum omne mendacium sit mortale peccatum

QVANTVM ad quartum principale pono duas conclusiones. Prima est, quod omne mendacium est peccatum.

1 Quia a spirituali rectitudine nonpotest quis declinare nisi per peccatum: sed omni mendacio declinatur. aliquo modo a spirituali rectitudine, vt patet ex diffinitione mendaci superius data Patet etiam ex alio: quia veritas est quaedam rectitudo spiritualis, cum sit adaequatio rei ad intellectum: ergo quantum ipsum mendacium declinat a veritate, tantum declinat a rectitudine¬

2 Draeterea, omnis abusns est peccatum: sed qui mencitur, ille verbis abutitur, Maior patet, probatur minora quia qui vtitur verbis ad oppositum illius, ad quod sunti instituta, ille abutitur: sed qui mentitur, vtitur verbis ad oppositum causae suae institutionis: quia, vt ait August. verba sunt instituta, non vt per ea homines sallant: sed vt cognitationes suas sibi notificent Propter quod ait idem Aug. Quicunque pntauerit aliquod genus mendacii non esse peccatum, turpiter seipsum decipit.

Forte dicetur, quod simulatio, seu fictio verborum non est magis peccatum, quam simulatio factorum: sed Christus, qui peccare non potuit, vt probaui superius distin12. simulabat factis aliud, quam intendebat, vt patet Lu4 simulabat. nim se esse peregrinum, & finxit se longius ireDicendum, quod simuliatio figuratiua non est mendacium: quta non deuiat a rectitudine: In figuratiuis enim expressionibus, siue hoc fiat verbis, sicut cum dicitur ludic. I lerunt ligua, vt vngerent super se regem, siue hoc fiat factis, sicut hic in proposito. ad saluandam veritatem non est necesse vt illud sit, quod exprimitur: sed sufficit illud esse, propter quod talia fiunt, aut exprimuntur. Sic autem uit in proposito: quia per huiusmodi gestus volebat Christus ostendere, quod longe distabat a cordi bus illorum discipulorum, & quod sufficientem fidem de Christo psi non habebant.

Conclusio secunda est, quod non omne medacium est mortale peccatum: Quia tantummodo illud, quod repugnat caritati, est mortale peccatum: sed non omne mendacium repugnat caritati: Maior patet: quia quicquid est compossibile cum caritate, in qua consistit vita spi ritualis animae, hoc non potest esse mortale peccatum, in quo consistit mors spiritualis ipsius animae. Minor patet quia secundum Aug. triplex est mendacium, scilicet officiosum, iocosum, & perniciosum, quorum solum tertium, ecundum se, repugnat caritati, & per consequens solum perniciosum mendacium est secundum se mortate peccatum, & contra Dei praeceptum.

Forte dicetur, quod omnis, qui aedificat ad Cehennam mortaliter videtur peccare: sed omnis, qui mentitur, aedificat ad Sehennam, quia super illo, omne, quod non est ex fide, est peccatum, dicit glo, omne, quod fit contra conscientiam, aedificat ad Cehennam: sed mendacium fit cotra conscientiam, cum fiat contra certam hominis notitiam: ergo &c.

Dicendum, quod aedificare ad Qehennam potest dupli citer intelligi. Vno modo completiue, alio modo dispositiue. Primo modo solum mortale peccatum aedificat. ad Cehennam, hoc conuenit pernicioso mendacio. Secundo modo, etiam veniale peccatum aedificat ad Qehennam, & hoc conuenit etiam mendacio iocoso, & officioso: Per hoc patet ad Argumentum princiin oppositum.

PrevBack to TopNext