Circa textum
Circa textum
DISTINOTIO XXXVIX ET XL Ab solutissima harum distinctionum duusio in quibus tum de periurio, tum de distinctione sexti ac septum legis praecepti tandem peragitir.
VNC DE PERIVRIO. Postquam Magister determinauit de mendacio simplici, & officioso: nunc prosequitur de mendacio non simplici, sed iuramento confirmato, scilicet de periurio. Et diuiditur in duas partes: nam primo tractat Magister de periurio specialiter: Secundo de iuramento vniuersaliter, ibi, Si autem quaeritur. Prima in duas: nan primo ponit periurij descriptionem. Secundo mouet circa periurium duplicem quaestionem, ibi, Hic quaeritur. Et haec diuiditur in duas partes, secudum quod mouet duas quaestiones. Secunda ibi, Cum vero quis iurati. Prima in duas: nam primo de periurio mouet quaest. & circa quesi tum recitat duplicem opinionem, Secundo ponitsuam intentionem, ibi, Sed melius creditur. Sequitur illa pars, Cum vero quis. Et diuiditur in duas partes, nam Magister primo mouet quaestionem, & soluit. Secundo in contrarium obiicit, & obiectionem tollit, ibi; Hic opponitur. Sequitur illa pars, Si autem quaeritur vtrum. Et diuiditur in duas partes: nam primo facit inquisitionem de iuramentum faciente. Secundo de iuramentum exigente, ibi, Quaeritur etiam si peccat. Prima in tres partes: nam primo Magister ostendit quando iurare sit licitum, & quando illicitum. Secundo, ostendit quomodo, vel per quid sit iurandum. Tertio, vtrum omne iuramentum sit implendum Secunda ibi, Quaeritur etiam an liceat iurare Tertia, ibi Nunc superest, Sequitur illa pars, Queritur etiam. vbi primo ostenditur quomodo ab aliquo licite, vel illicite iura mentum exigitur, Secundo, ex concilio Aurelian determinatum tempus iurandi praefigitur, ibi, Sancta svnodus. Sequitur dist. 40. & vlt. istius tertij lib. in qua Magister pertractat duo vltima mandata secundae tabulae, & diuiditur in duas partes. Primo illorum duorum praeceptorum facit expressionem. Secundo, de cuius lege haec sint praecepta, mouet dubitationem, ibi, Si vero quaeritur. Prima in tres: nam primo iam dicta duo praecepta exprimit. Secu do in contrarium satis apparenter arguit. Tertio obiectio nem argumenti soluit. Secunda ibi, sed videtur praeceptum. Tertia ibi, Sed in illis duolius. Et haec in duas. Primo predicti argumenti ponit solutionem. Secundo mouet, & tollit ex illa solutione incidentem dubitationem, ibi, Sec cum hic, Sequitur illa pars, Si vero. Quae diuiditur in tres. Primo de legis vtilitare mouet quaestionem. Secundo, inter legem, & euangelium assignat distinctionem, ibi, Di stat autem euangelij. Tertio dictorum de praeceptis facit epilogationem. ibi, Audisti 1o corda. Et haec diuisio gent ralis istarum duarum vltimarum dist. istius 3. lib sen. Circa quas in speciali quaero hanc quaestionem.
On this page