Quaestio 1
Quaestio 1
An quodlibet iuramentum sit peccatum.
Videtur, quod sic. Quia quod est contra Saluatoris nostri pre ceptum, hoc est peccatum simpliciter: sed iurare est huiusmodi: ergo &c. Maior patet: minorem probo: quia Saluator noster ait discipulis suis. Ego dico vobis non iura re omnino
Contra in actu illo non peccat homo, quo meretur lau dari: sed iurando homo meretur laudari: ergo &c. Maior patet: quia per peccatum non meremur laudem, sed potius vituperrum. Minor etiam patet in Psal. vbi dicitur Laudabuntur omnes, qui iurant in eo. Hic primo videndum est de eo, quod quaeritur. Secundo, vtrum omne iuramentum sit seruandum. Tertio, vtrum onine periurium sit mortale peccatum. Et hoc quo ad dist. 35 Quarto, vtrum n lege Mosavca fuerit prohibita mala concupiscentia. Et hoc quo ad dist. 4o.
RESOLVTIC lusturandum, quod veritatis confirmandae gratia erhibetur, a sine quo veritas ipsa non absque detrimento ipsius conculcaretur, peccatum non est, licet sine vationabili causa sumprum culpa non caveat.
Articulus 1
Utrum quodlibet iuramentum sit peccatum
QVANTVM ad primum est aduertendum, quod sicut in naturalibus duplex bonum reperitur: vnum, quod per se est appetibile, aliud, quod non per se, sed propter aliud est appetendum: Sanitas. en appetitur per se, & propter se: Medicina vero vel potio non per se, sed propter haber dam sanitatem appetitur. Sic eodem modo in moralibus quaedam sunt bona per se appetenda, vt virtutes, quaedam vero propter alia, de quorum numero sunt ipsi iuramenta. his praemissis pono duas conclusiones.
Prima est, quod iuramentum factum pro firmanda veritate in casu, quo sine iuramento veritas deprimeretur, non est peccatum, sed meritorium.
1 Quia medicina debite ministrata non est mala, sec pona, & laudanda; sed iuramentum est quaedam medicina tollems dubietatem, quae est infirmitas hominum incredum lorum: ergo non est mala, seu peccatum, sed bona, & meritoria. Et ista est intentio P. August. qui tractans illud sit sermo vester, est est: non non: quod autem amplius est a malo est, sic ait, a malo non iurantis, sed a malo non credentis
2 Praeterea, actus elicitus a viris perfectis non est culabilis: sed saepe inuenitur, quod viri perfecti iurauerunt nam Apostolus iurauit di. Ego testem inuoco Deum in animam meam.
3 Item, Isaac iurauit cum viris Ceraris habere amicitiam, vt patet in Sen. Eodem modo iurauit lacob cum Taban habere foedus.
4 Praeterea, angelus bonus non potest peccare: & tamen legitur iurasse in Apoc. vbi dicitur, quod iurauit angelus per viuentem in saecula saeculorum. Hanc tamen veritatem multi haeretici negant dicentes, omne iuramentum esse mortale peccatum: Quorum aliqui etiam nuper combusti sunt in ciuitate Metensi qui ad mandatum inquisitoris noluerunt iurare de veritate dicenda. Motiua istorum haereticorum possent ese ista.
1 Illud, quod a Deo est prohibitum vniuersaliter, hoc in nullo casu videtur esse concessum: sed a Christo, qui est verus Deus, iurare est vniuersaliter prohibitum Matt S vbi ipse ait; Ego autem dico vobis non iurare omnino, & ibidem. Sit sermo vefter est, est; non, non: quod amplius est a malo est
2 Praeterea, actus, cuius consuetudo est mala, videtu esse malus: sed consuetudo iurandi est mala: ergo &c. Maior patet 3. topic. vbi dicitur. Cuius vsus est malus, & ipsum quoque malum est. Minor conceditur ab omnibus. Vnde ait Gregorius; Dum vsum iurandi facimus, periurium fincurrimus.
Ad primum dicendum, quod minor non est vera. Ao probationem dico, quod illa proposito non est vniuersalis: quia quando negatio praecedit signum vniuersale distributiuum tunc facit propositionem vniuersalem aequipollere suae contradictoriae, quae est simpliciter pat ticularis: sicut ergo ista, non omnis homo currit, valet istam, quidam homo non currits sic ista non omnino iu rare, valet istam, aliquo modo non iurare: non est igitui aurare ex vi illius propositonis vniuersaliter inhibitum sed solum aliquo modo, & hoc concedo: quia iurare vane, seu false est inhibitum, quia eontra secundum praeceptum legis diuinae. Et cum additur, quod amplius est a malo est, non a malo iurantis, sed a malo non credentis.
Ad secundum nego maiorem: quia quamuis ex hoc, quod consuetudo alicuius est mala, bene probatur, quod ipsum non est per se bonum: tamen non probatur, quit ipsum fit bonum in ordine ad alterum: quamuis enim non sit bonum consuete, & omni dic accipere potionem medicinalem, immo esset valde malum, quia per hoc destrueretur natura: tamen ex hognon habetur, quod medicina sit mala: de ratione eninotalium bonorum est, quod vsus eorum non sit nisi occifrrentibus his, ad qua haec ordinantur, & propter quae ista dicuntur esse bona: Et ideo non debet quis recipere potionem, nisi indigeat ea, & tempore, quo congruit eam recipi. Sic eodem modo de iuramento &c. Ad probationem dicendum, quod vsus iuramenti non est malus: quia vsus eius debet esse ec tempore, quo legitima causa occurrit, quare homo debet iurare; &tunc iuramentum est bonum. Alio vero tempore non est vsus eius, sed potius abusio, seu abusus dici debet. Ad dictum Gregorim dicendum, quod accipit ibi vsum pro consuetudine inordinata: ergo non ess contra me.
Secunda conclusio est, quod, quando non subest legitimacausa iurandi, tunc iutare est peccatum. 1 Quia omne verbum otiosum est peccatum: ergo iurare sine causa est peccatum. Antecedens patet: quide omni verbo otioso tenemur reddere rationem, vt patet in Fuang. Consequentia patet per locum a minori: quia si quod minus videtur inesse inest, & illud, quod magis. 2 Praeterea, quod est contra Dei praeceptum, sine peccato esse non potest: sed sine ratione, ac vane iurare est contra secundum praeceptum primae tabulae; ergo &c Maior & minor homini Christiano manifectae sunt
Articulus 2
Utrum omne iuramentum sit seruandum
QVANTVM ad secundum articulum dicendum, quod I duplex est iuramentum, vnum assertorium, alius promissorium. Vnum est de re praeterita, secundum est de futura. Primi propria materia est verum, & non falsum; secundi materia est bonum non malum; Et quia praesens inquisitio videtur esse de iuramento promissorio; ideo ess aduertendum, quod ille, qui iuramento promittit, quadrifarie poterit se habere: quia aut illud, quod iurando promittit, est totaliter, & manifeste bonum, aut totaliter, & mani feste malum; aut partim bonum, & partim malum, aut non es manifestum, sed dubium, vtrum sit bonum, vel malum In primo casu tenctur simpliciter, & omnino seruare iuramentum: quia iuramentum cadens in materiam licitam debitam, & honestam simpliciter debet oliseruari: sed illud iuramentum est huiusmodi: ergo &c. In secundo casu nullo modo debet obseruare iuramentum: quia iura¬ mentum cadens super materiam totaliter illicitam, hullatenus est seruandum: Hic enim habet locum auctoritas lsid. quae ponitur in decretis, vbi dicitur. In malo promisso rescinde fidem, in turpi voto muta decretum, quod turpiter promisisti, noli scelerster adimplere. In tertio casu debet iuramentum seruare pro parte bona, & dimi tere pro parte, quae cadit super materiam malam: quia eadem est ratio totius, & partis quantum ad prosecutionem, vel refutationem: ergo sicut totum malum est toti liter refutandum, & iuramentum cadens super ipssi nullatenus est tenendum: sic pars mala partialiter est refutanda &c. Sed in quarto casu debet homo quaerere conc sitium, quo facto, si perspicuum, & manifestum fuerit, quod sit bonum, teneat furamentum; si malum, non teneat iuramentum. Si autem adhuc manet in dubio: tunc a sub superiori debet petere dispensationem illius iuramenti
Forte dicetur contra secundum, & tertium membrum illius diuisionis, quod omne iuramentum, quod est contra Dei praeceptum, cadit super materiam malam, & illicitam: sed iuramentum loluae, quo iurauit Cabaonitis quod eis fidem seruaret, & eos non occideret, fuit conra domini praeceptum, qui eos praecepit occidi: & tamen losne seruauit hoc iuramentum: ergo videtur, quod iuramentum cadens super materiam illicitam sit seruandum cum vir tantae perfectionis ipsum seruauerit. 2 Praeterea, iuramentum, quo meretrix iurat fornicatori, quod ab eo non recedat, cadit super illicitam materiam, & tamen videtur seruandum: Quia dicit Auon Meretrix, quae turat se fidem setuaturam foricatori, mala est ei adhaerendo: sed peror sidem non seruando: Cum igitur inter duo mala minus malum sit eligendum, videtur, quod talis meretris tenere debeat illud iuramentum. Ad primum dicendum; quod losue seruauit vtrumque, scilicet iuramentum, & praeceptum: iuramentum in in eo, quod non occidit eos morte naturali, & preceptm in eo quod occidit eos morto ciuili, inquantum redegit eos in perpetuam seruitutemi
Ad secundum dicendum, quod posito talem meretricem recedere a tali formicatore, cum quo iurauit manec re, vel sic recedit ab isto, quod ad alium fornicatorem accedit: tunc peius facit, quam si maneret: quiae primo peccauit fornicando: tunc autem peccaret formcando, & iuramentum non seruando. Et ista est intentio August. Ex hoc tamen non habetur, quin possit, & debeat ab isto recedere, & iutamentum non tenere ad hoc, vt vel caste viuat, vel alteri legitime nubat: De iuramento tamen tenetur multum poenitere: quia iuramentum cadens super: materiam simpliciter illicitam, quasi aequipollet periurio, vt dicunt magni doctores.
Articulus 3
Utrum omne periurium sit mortale peccatum
SVANTVM ad tertium articulum primo videndi est de quaesito. Secundo, vtrum periurium sit maius peccatum, quam homicidium
Circa primum est aduertendum, quod committes per urium, vel hoc facit iuramento solleniter praestito; vel iuramento sine sollenitate. Si primo modo, tunc non sor lum est peccatum mortale, vernmetiam singulare, & valde magnum peccatum. Si secundo modo, tunc vel iurat falsum cum deliberatione, vel iurat verum credens se iurare falsum, & tunc vtroque modo est mortale peccatum, vel iurat falsum ex lapsu linguae, & sine deliberatione, vel iurat falsum, credens tamen omnino verum esse illud, quod iuramento confirmat: & nuillo modo inraret, si aduerteret se falsum irare, & his duobus modis est veniale peccatum. Forte dicetur, quod haereticus iurans verum esse illud, quod tenet, non esset periturus secundum ista dicta: quia quamuis erret, tamen credit vtique verum esse illud quod tenet
Dicendum, quod haeretici, vt plurimum, habent ignorantiam affectatam, quod patet ex eo, quod suos errore temerarie defendunt, nec volunt audire, nec attendero doctores, qui eos possent, & scirent reducere ad veritate gnorantia autem affectata non excusat, sed incusat nec supleuat peccatum, sed aggrauat, vt declaraui libro a dist. 22. Ideo dato, quod haereticus iuraret falsum, quod sua temeritate crederet esse verum, ipse noexcusaretur a mortali peccato: Secus autem esset, si habet ignorantiam inuincibilem, quae excusat a tanto, & a toto: Hanc tamen inuincibilem ignorantiam non credo aliquem haereticum habere: quia Deus adiuuat quemlibet hominem, vt euadat haereticae prauitatis malitiam, si saciat totum, quod in se est.
Quo ad secundum dico, saluo tamen semper melion iudicio, quod loquendo de homicidio ex deliberatione, & insidiosc commisso, & non de homicidio casuali: tuns homicidium est maius peccatum, quam periurium etiam solleniter commissum. Quia illud forefactum, quod lego diuina, & humana seuerius punitur, hoc videtur esse grauius peccatum : sed lege diuina, & humana homicidium punitur poena mortis, quae est maxima poenarum : periurium autem punitur citra poenam mortis: ergo &c. Maior patet: quia secundum mensuram delicti debet esse plagarum modus, vt dicitur Deu. 35.
Sed contra illud sunt duo magni doctores, quorum vnus est luminare maius, & alter luminare minus nostri ordinis, qui ambo fundant se in ista ratione, quod peccatum contra praeceptum primae tabulae est maius peccatum, quam contra praeceptum, secundae tabulae.
2 Ista patet ex hoc: quia peccans contia praeceptum primae tabulae peccat, directe, & immediate contra Deum: sed peccans contra praeceptum secundae tabulae, peccat immediate contra proximum Peccatum vero est grauius quanto est immediatius contra digniorem personam: sed periurium est contra praeceptum primae tabulae, & homicidium est contra praeceptum secundae tabulae : ergo &c 2 Praeterea, illud quod magis auertit a Deo, hoc est peius, & maius peccatum: sed periurium magis auertit; Deo. Maior patet: quia actus monales habent speciem ex fine, sicut naturales ex forma: nam sicut se habet form: in naturalibus, sic finis in moralibus : ergo tota bonitas actuum moralium in hoc consistit, quod debite tendant in Deum, qui est vltimus finis omnium, & per oppositum tota malitia talium actuum consistit in hoc, quod deuiant ab vltimo fine, & auertunt a Deo. Minor etiam patet: quia illud magis auertit a Deo, quod directius est contra Deum : sed periurium, cum sit contra praeceptum primae tabulae, directius est contra Deum, quam homicidium quod est contra praeceptum secundae tabulae
Sed sahia magna istorum doctorum reuerentia, dico, quod fundamentum vtriusque rationis eorum non videtur esse verum: quia si per se, & absolute facere contra praeceptum, prime te bulae esset maius peccatum, quan contra praeceptum, seculidae tabulae: tunc sutstr fucicus, calceum dic, quo praeceptuni est quiescere, & sabhatir vatri magis peccaret, quam ille, qui occideret hoinem innocentem, vel quam ille, qui violenter defforaret pudi; cam, & honestam virginem: sed consequens reputo inconueniens: ergo & antecedens: Consequentia patet: quia aciens calecum dominico dic, facit contia tertium praeceptum priniae tabulae: sed occidens, & dessorans, faciunt contra praecepta secundae tabulae.
Ad primam ergo rationem dicendo nego maiorem, si vniuersaliter sumitur, & causa negationis patet per exempla iam per me posita: Et cum dicitur in probatione; quod ille directe peccat contra Deum &c. dico, quod hoc non sufficit: quia planum est, quod ille, qui facit cal¬ ceum in dic dominico, directe peccat contra Deum: quia in nullo ex hoc facit contra proximum: &tamen satis mirabile esset dicere, quod plus peccaret, quam deflorams vel occidens. Et quando addunt, quod peccatum, quod est directae contra maiorem, & digniorem personam, est semper maius peccatum dico, quod ista est vera si idem peccatum, secundum eandem mensuram, seu circunstantiam, esticontra maiorem personam, & contra minorem. Si quis enim occideret principem, magis peccaret, quam si occideret militem, vel seruum: Sed si, est aliud peccatum contra maiorem personam, & aliud contra minore, ita quod ista peccata sint alterius generis, vel speciei: tuc non est necesse semper maius esse peccatum, quod est contra maiorem personam. Aliquis enim ita leui famine posset peccare directe contra principemo vel lmperatorem, quod minus principem offenderet, & per consequens minus contra principem peccaret, quam si occideret carissimum principis militem: Cum ergo peccatum homicidii, & periurum, vel de irreuerentia sabbati non sint eiusdem generis, vel specici: ideo quod assumitur de maiori, & minori persona non est ad propositum.
Ad secundum nego minorem. Ad probationem dicedum, quod non semper id, quod directius auertit a principe, magis auertit ab eo: quia qui malediceret principi, directius comitteret contra principem, & per consequens directius declinaret ab eo, & auerteret se ab eo, quam s occideret filium princapis, vel alium dilectissimum amicu eius: quia, vt sic, non auerteretur a principe immediate: sed mediante peccato commisso in filium suum, vel amicum: & tamen nulli dubium, quin magis auerteretur a principe, seu gratia principis, filium, vel amicum occideu do, quam ex leui motu principi maledicendo; sic in proposito &c. Et per hoc etiam patet, quod probatio minoris assumit falsum in maiori: Est enim, vt patet ex iam dictis, fallacia consequentis, dicendo, auertit directius: ergo auertit magis.
Etiam vnus istorum doctorum respondet ad rationem, quam adduxi pro ista conclusione dices, quod licet humanc iudicio homicidium magis puniatur, quam periurium: tamen ex hoc non debet iudicari maius esse peccatum: nam ex hoc aliquid debet iudicari maius esse peccatum: quia diuino iudicio magis punitur.
Sed ista solutio non valet, quia vel per diuinum iuditium iste doctor intelligit legem diuinam datam in Den tateuco, vel legem euangelicam, vel iudicium, quod hapetur in alia vita post decessum praesentis vitae. Si primo modo, tunc solutio est contra eum: quia expresse habetur in lege Mosaica, quod homicida voluntarius debet occidi : Propter hoc enim fuerunt ordinatae ciuitates, refutii, vt si aliquis casualiter, & praeter intentionem committeret homicidium, posset effugere mortem: sed interficiens hominem ex deliberatione, nullum habuit omn- no secudum legem refugium. Poena vero mortis est maxima poenarum, cum finis omnium terribilium sit mors Si secundo modo, tunc in Fuang. habetur, qui dixerit fratri suo racha, reus erit gehennae ignis: Quanto ergo magis cruciandus est, qui fratrem suum occidit: quia secundum Hebraeos, racha est interiectio significans motum subsannantis, vel indignantis animi: ergo non videtur, quod ex euangelio possit probari, maiorem poenam debitam esse periuro, quam homicide; Si tertio modo, runc dico, quod de poenis ordinatis peccatori. bus in alia vita non possumus loqui, prout sermonem trabimus, vel de veteri. vel de noua lege: sed, vt iam. poa tuit, nec in vereri, nec in noua lege possumus inuenire, quod periurus. in alia vita sit magis punien dus quam ho micida
Articulus 4
Utrum in lege Mosaica fuerit prohibita mala concupiscentia
QVANTVM ad quartum articulum est aduertendum, quod lex Mosaica potest dupliciter considerari. Vno modo, vt moralis, seu spiritualis, & diuina erat. Alio modo, vt ciuilis erat.: Primo modo prohibuit consensum omnis malae concupiscentiae etiam nullo exteriori conatu, vel opere ad hoc demonstratae.
Quia illud lex Moysi, vt moralis erat, prohibuit, a quo radicaliter omne vitium oppositum moribus, & virturibus procedit: sed consensus solius animi in malam concupiscentiam est huiusmodi : Propter hoc enim dixit illi sapiens. Dmni custodia custodi cor tuum, & inaeternum non peccabis.
Forte dicetur, quod solus Deus per suam gratiam potest prohibere ea, quae geruntur in interioribus animi humani: ergo lex non habet illa prohibere.
2 Praeterea, praeceptum euangelij de concupiscentia addit aliquam perfectionem super praeceptum legis: Propter quod dixit Saluator in Fuang. Ego dico vobis, si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam maecnatus est eam in corde suo: sed si talis concupiscentia esset prohibita ex lege: tunc euangelium nihil perfectionis adderet super legem
Ad Solutionem istorum pono secundam conclusionem, & est ista, quod si lex Movsi accipitur secundo modo, scilicet, vt ciuilis erat: tunc prohibuit solum concupiscen riam malam, prout aliquo conatu, vel opere exterius fui monstrata, vel ostensa, quia illo modo solum lex Mosaica, vt ciuilis erat, concupiscentiam prohibuit, quo modo concupiscentiam habentes puniuit: quia hoc lex prohibet, ciius commissionem punit: Sed lex Mosaica, vt ciui lis erat, non puniuit concupiscentiam, nisi aliquo actu extrinseco esset manifestata. Et per haec patet ad argumenta Ad primum dicendum, quod dupliciter Deus prohibet malam concupiscentiam, vno modo, per modum inclinantis, alio modo, per modum iubentis, seu praecipientis. Primo modo, prohibet Deus malam concupiscen tiam infundendoigratiam, & caritatem, secundo modo communicando legem
Ad secundum dicendum, quod lex Moysi, vt diuina, & spiritualis erat, quamuis non expresse: tamen tacite inclusit euangelium, vt sic esset rota in medio rotae: Si tamen accipitur, vt ciuilis erat: tunc euangelium addit multa super ipsam legem
Ad tertium dicendum, quod ibi glo, loquitur de lege, vt ciuilis erat: quia populus veteris legis erat grossus, & carnalis: ideo solum attendens legem, vt ciuilis, reputabat concupiscentiam non esse peccatum, nisi prout extrinsecus fiebat manifesta. Vnde etiam illins opinionis fuit Tosephus, qui in libro antiquitatum deridet gentiles, qui dicebant regem Antiochum propter hoc plagatum: quia voluit spoliare templum. Dianae, dicens, quod in hoc nullum peccatum habuit: quia illam concupiscentiam nondum exteriori opere demonstrauit, quando a Deo plagatus fult
Forte dicetur, si Hebraei non reputant concupiscentiam esse prohibitam, nisi pateat in opere exteriori: quomodo ergo distinguunt praeceptum nonum, & decimum, quae sunt de concupiscentia, a praecepto sexto, & septimo, quae sunt de facto.
Respondeo, quod ista quattuor se habent per ordinem primo, concupiscentia mulieris alienae. Secundo, consensus voluntatis. Tertio, conatus exterior sollicitando illam mulierem, vt consentiat in actum adulterij: Quarto, est ipsum adulterium. Prima duo, secundum Hebraeos, non fuerunt in lege prohibitaes sed tertium fuit prohibitum praecepto nono, & quartum fuit prohibitum praecepto sexto. Et eodem modo ipsi dicunt de concupiscentia rei alienae respectu decimi & septimi praecepti¬
Inuenitur alias talis additio: Sed quamuis sic dicant Hebraei: tamen illud non sufficit: quia sicut bono, & vir tuoso desiderio cum solius voluntatis consensu possumus mereri: sic mala concupiscentia assistente cum voluntatis consensu sine exteriori insinuatione, conatu, vel opere possumus peccare, & demereri: Pleno enim accedente consensu tam respectu bonorum, quam respectu malorum, etiam si desit facultas perficiendi, quod volumus tunc in praesenti voluntas pro facto reputatur. Propter quod inter omnes animae potentias in ipsa vita beata bona voluntas principaliter praemiatur. Ad quam vitam betorum nos perducat noster legissator, qui sine fine viuit, & regnat benedictus in saecula saeculorum Amen