Quaestio 1
Quaestio 1
An spiritui sancto conueniat temporalis processio
Et videtur quod non quia ei, quod est simpliciter aeternum, non conuenit procedere temporaliter, sed sp ritus sanctus est simpliciter aeternus, ergo &c. Maior probatur quia sicut se habet illud, quod est simpliciter temporale ad aeternam processionem, sic illud, quod est simpliciter aeternum ad temporalem processionem: sed impossibile est simpliciter temporale aeternaliter procedere, ergo impossibile videtur simpliciter aeternum temporaliter procedere; minor patet ex fide
In contrarium est Magister in littera, qui dicit, quod "gemina est spiritus sancti processio, aeterna scilicet", & teporalis. In ista quaestione quattuor sunt videnda. Primo de eo, quod quaeritur, Secundo vtrum procedere, seu processio sit proprium spiritui sancto, vel sit commune sibi & filio. Tertio vtrum processio temporalis ipsius spiritus sancti ponat numerum cum aeterna sua processione. Et quarto vtrum in tali temporali processione detur spintus sanctus personaliter, vel dona sua tantum
RESOLVTIO cum uil aliud sit processio temporalis, quam progressio quaedan amoris a patre, & filio ad sanct: ficandas creaturas: non immerito soli spiritui sancto ascribitur :licet communiter loquendo, filium quoque procedere nonnumquam dicamus : verum tum huiusmodi processio non ponat in numero cum aeterna ema natione, hominibus sanctis non solum spiritus sancti dona exbibentur; verumetiam & ipsum donum personaliter datur: quamuis tamen non quaecumque dona concomitetur.
Articulus 1
Utrum spiritui sancto conveniat temporalis processio
QVANTVM ad primum principale, scilicet, vtrum spiritui sancto conueniat processio temporalis, sit procedam. Primo enim ponam illud, quod tenere propono circa istud quaesitum. Secundo ducam aliquas instantias contra me, & respondebo ad eas. Tertio adducam modos dicendi aliquorum doctorum in ista materia, & dictis eorum obuiabo inquantum mihi videntur contraria
1 Quia illa processio, quae est ad terminum temporalem, seu ad terminum, qui in tempore caepit esse, dici debet temporalis, sed spiritui sancto conuenit processio ad terminum, qui in tempore caepit esse, ergo &c. Maior patet quia omne, quod se habet per modum fluxus, siue processus inter duos terminos, quorum vnus se habet vt ter minus a quo, & alius vt terminus ad quem, semper illud denominatur a termino ad quem est, & ideo motus & mutationes semper denominantur a terminis ad quos sunt, vt patet per philosophum. S physicorum, sed processio vt patet ex vi vocabuli, mediat inter duos terminos, requirit enim aliquid a quo procedatur, & aliquid ad quod procedatur. Minor etiam patet, quia pater & filius diligu nos spiritu sancto, ergo amor, qui est spiritus sanctus procedens aeternaliter a patre & filio, aliquo modo terminatur ad nos, qui caepimus esse in tempore, consequentia patet: sed antecedens ponit Magister in littera infra distinctione 32. vbi etiam intendo auqua circa illam materiam seriosius tractare.
Et illa processio potest sic describi; Processio temporalis spiritus sancti est progressus amoris a patre, & filio ac creaturam pro sanctificatione eius. In hac descriptione pro gressus ponitur pro genere, cetera autem ponuntur pro differentijs. Et quia processio ad tria potest comparari, sci licet ad terminum a quo, & ad terminum ad quem, & ac effectum, qui sequitur huiusmodi processionem, ergo ut ab omnibus huiusmodi differentiae concernantur, igitui quo ad primum ponitur pater & filius, quo ad secundum ad creaturam, & quo ad tertium ponitur pro eius sanctificatione
His premissis primo potest hic instari contra conclusio nem, Secundo contra iam dictam descriptionem. Contra conclusionem arguitur sic.
Spiritus sancti spiratio non est temporalis, ergo nec eius processio antecedens ab omnibus conceditur, consi quentia probatur: quia quae idem sunt, quicquid conuenit vni, & alteri; sed spiritus sancti spiratio est idem, quod eius processio,
2 Praeterea, suiritus sanctus non caepit esse in tempore ergo eius processio non potest esse temporalis, antecedens patet: quia in svmbolo dicitur. Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus, sed nullum aeternum capit esse in tempore, consequentia etiam patet: quia spiritus sanctus sua processione accipit esse
Praeterea, illud, per quod creatura eleuatur supra tom pus, non debet dici temporale, sed per uirtutem spiritus sancti procedentis in nos, eleuamur supra tepus, ergo &c Maior est nota: quia per temporale non transcenditur tepus. Minor patet: quia secundum August. in 3. lib de trin "cum aliquid aeternum mente capimus, iam non in hoc mundo sumus"
4 Praeterea, omne temporale est mutabile, ergo spiritui sancto non conuenit temporalis processio consequentia patet: quia cui conuenit hoc, quod est mutabile, hode se est mutabile, nam mutabile non potest esse conditio immutabilis.
3 Praeterea, nullum mutabile potest esse idem realiter cum essentia diuina; sed processio spiritus sancti est realiter idem, quod essentia diuina: quia secudum AnseL omnia in diuinis sunt idem, vbi non obuiat relationis opposito; sed inter essentiam & processionem non est opposito relatiua
4 Praeterea, processio sic se habet ad spiritum sanctum ficut generatio ad filium: sed filius non dicitur generartemporaliter, nisi ratione assumptae humanitatis, ergo fpo ritui sancto non dicitur attribui processio temporalis, ex quo nullam naturam assumpsit.
Contra descriptionem potest argui sic. 1 Si processionis spiritus sancti ad creaturam effectus est sanctificatio, tunc columba, quae apparuit Christo ba. ptixato fuisset sanctificata, & similiter nubes, quae apparuit in Msonte Thabor. vbi assumpto Petro, lacobo, & loannt Christus transfiguratus est ante eos: sed illud nullus pos neret: consequentia probatur: quia spiritus sanctus apparuit in illis creaturis; sed nisi processisset ad eos, non apparuisset in eis
2 Praeterea, sanctificatio creaturae est effectus totius trinitatis, ergo non bene attribuitur processioni, quae conuenit soli spiritui sancto.
3 Praeterea, in dono prophetiae spiritus sanctus uidetur procedere, & tamen hoc donum stat quandoque sine sanctificatione, ut apparuit in Dalaa Propheta, quoid non fuit sactus
bed illa non concludunt. Ad primum ergo dicendum, quod licet spiratio, & pro cessio sint idem in significato, tamen differunt in modo significandi ex eo, quod aliquid connotat processio, quod non connotat spiratio. Nam spiratio solum connotat principium a quo, sed processio etiam connotat terminum ad quem, qui si aeternus est, processio dicetur aeterna, sicut cum amor procedit a patre in filium, & econuerso, & si est temporalis, processro potest dici temporalis.
Ad secundum nego consequentiam. Ad probationem dico: quia, si spiritus sanctus accipit esse sua processione, prout aeterna est, non vt temporalis est Posset etiam dici, quod temporali processione licet non accipiat esse nouum, accipit tamen quendam modum essen di nouum, puta esse, qualiter non erat, scilicet sanctificando creaturam, non tamen per mutationem sui; sed tantummodo per mutationem, & nouitate se tenentem ex parte creaturae. Sicut enim Dens ex tempore dicitur creator & dominus, non per mutationem sui, sed per solam nouitatem se tenentem ex parte creaturae: sic ex tempore potest piritus sancti processio terminari ad creaturam, & per consequens ipse incipiet esse in creatura aliter, quam fuit, seu ualiter non fuit, fine omni mutatione & nouitate sui, sed solius creaturae, ita quod nascitur quodammodo quedam mutua relatio, quae quamuis sit realis ex parte creaturae, tamen solum est rationis ex parte spiritus sancti, eo quod huiusmodi relatio reducatur ad relationem tertij modi, quae, vt patet per philosophum;, metaph quamuis sit rea lis ex parte mensurati, tamen est rationis tantum est parte insius mensurae.
Ad tertium dicendum, quod aliquid potest dici temporale dupliciter. Vno modo eo, quod ipsum sit subiectu. tempori & maotui caelesti. Alio modo eo, quod ipsum sit, uel est, quando tempus est. Primo modo non est temporalis. processio spiritus sancti, sed secundo modo, quamuis auten per primum non eleuemur super tempus, per secundum tamen possumus eleuari
Ad quartum patet per iam dicta, quia temporale secundo modo dictum non oportet esse mutabile, nam ad solam mutationem alterius tale temporale potest incipere, & cessare, vt patuit in solutione secundi argumenti.
Ad quintum dicendum, quod quamuis omnia, quae in diuinis sunt, sint idem diuinae essentiae; tamen propter hoc,¬ quoe aliqua habitudo conuenit alijs, quae non conuenit essentiae, saepius conceditur aliquid de alijs, quod non conceditur de essentia. Etiam maior non est vera loquendo de temporali secundo modo dicto superius, de quo sem- per loquor in proposito
Ad sextum dicendum, quod minor non est vera: quia filius Dei mente spiritualiter concipitur, & spiritualiter gignitur. Vnde de beata Virgine dicit Beatus bernardus. quoe prius concepit Dei filium mente, quam ventre. Et sic spi ritualiter genitus etiam ipse filius dicitur spiritus salutis, uxta illud. Atimore tuo domine concepimus, & quasi parturiuimus spiritum salutis.
Ad primum contra descriptionem dicendum, quod proces sio spiritus sancti non fuit in illa columba, vel nube, uel etm in igne cum mittebatur spiritus sanctus Apostolis in linguis igneis, taquam in termino, sed solum tamquam in signo, & ideo non oportebat talia recipere hunc effectun sanctificationis: qa talis effectus tantumodo relinquitur ex vi peessionis in creatura rationali, seu intellectuali, quae est illius poessionis terminus susceptiuus. Vnde sicut doctrina magistri, seu doctoris aliter est in verbo docentis, & aliter in mente discipuli audientis: quia in verbo est transitorie tamquam in signo: sed in mente discipuli suum effectum relinquit, sic in proposito &c
Ad secundum dicendum, quod quamuis sanctificatio sit effectus totius trinitatis, tamen appropriatur spiritui sancto. Nam sicut opera, in quibus claret sapientia diuina appropriantur filio, eo quod filius sit sapientia genita in diuinis sic illa, in quibus bonitas, & misericordia elucescit, appropriantur spiritui sancto, eo quoe spiritus sanctus sit amor procedens in diuinis,
Posset etiam dici, quod quamuis simpliciter loquendo sanctificatio sit totius trinitatis effectus, tamen isto modo sat ctificare, puta per modum amoris procedentis terminati ad mentem hominis est proprium ipsius spiritus sancti: quia in diuinis non est amor procedens, seu amor notionalis, nisi amor, qui est ipse spiritus sanctus.
Ad tertium dicendum, quod licet donum gratuitum gratum faciens, puta gratia, seu caritas non detur, nisi spiritus sancti processione, alia tamen dona non gratuita, seu non gratum facientia, sic dari possunt, quod in eorum donatione spiritus sanctus non dicitur procedere, sicut infra patebit, ideo talia dona possunt alicui conuenire absque sanctificatione. De numero autem talium donorum est prophetia, ideo argumentum non concludit.
Quo ad tertium promissum in isto atriculo est sciendum, quod multi doctores multipliciter loquuntur circa istud uaesitum, quorum vnus ponit hanc propositionem, quod piritus sanctus in tot procedit, taquam in terminum, in quot procedit amor diuinis, tamquam in obiectum. Et ac declarationem istius propositonis ipse ponit ordinem obiectorum ipsius diuini amoris dices, quod diuinus amoi tendit primo, & principaliter in essentiam diuinam, & in personas diuinas: quae vt ait identice participant essentiam secundarie vero, & participatiue, immutabiliter tamen & formaliter tendit in quidditatiuas rationes omnium creaturarum, & in perfectiones earum, sed mutabiliter, & contingenter, & non formaliter tendit in existentias creaturarum secundum esse quidditatiuum, ac etiam secundum esse accidentale, quod capiunt per proprietates naturales, & secundum esse morale, quod capiunt ex perfectionibus virtuosis, & secundum esse gratuitum, quod capium ex participatione donorum gratuitorum. Et subdit, quod secundum hoc spiritus sanctus quadam generali processione procedit in omnem realitatem creaturae immutabiliter, quia tamquam terminum formalem respicit omnes realitates rerum; processione vero spirituali procedit in perfectiones gratificantes, tamquam in terminum, in quem tendit immutabiliter, & ab aeterno. In animas vero sanctas procedit mutabiliter, prout participare incipiunt dona gratuita, quae sunt termini immutabiles aeternae processionis
Sed in his dictis multi videntur esse defectus. 1 Primo in hoc, quod dicit personas diuinas identice participare essentiam diuinam: quia illud, quod habet in se totam essentiam diuinam secundum omnem suam uis tutem, & perfectionem, & est ipsa essentia diuina, hoc no participat essentiam diuinam, sed quaelibet persona diuina est huiusmodi, ergo &c. Maior probatur: quia participa re est partem capere, dicitur enim a parte, & capio capis ergo vbi totum secundum omnem suam virtutem & perfectionem habetur, ibi nihil participatur. Minor etiam pro tet: quia nomine Dei intelligitur ens perfectum vniuer sali, seu omni perfectione, ut patets. metap. ergo si aliqudiuina persona totam diuinam essentiam secundum omnem suam virtutem, & perfectionem non haberet, illa non esset Deus. Item si aliqua persona non esset diuina essentia, illa non esset Deus, sed participans non est participatum. Nec iuuatur illud dictum, per hoc, quod adiungitur identice: quia nihil participat seipsum: albedo enin non participat albedinem: sed subiectum participat albi dinem, quando quasi partem capit albedinis, sumpta albedine secundum totam suam intensionem. Vnde si ali quod esset subiectum habens in se albedinem secundum omnem gradum, & perfectionem albedinis, hoc non participaret albedinem eo, quod ipsam haberet secudum omnem totalitatem suae virtutis. Sic in proposito &c. Vnde illa duo vocabula scilicet participare identice, videntur sibi mutuo repugnare.
2 Secundo in hoc, quod ponit primarium, & secundarium obiectum diuini amoris, & dicit diuinum amorem secundario terminari ad rationes quidditatiuas creaturarum, & ad perfectiones earum, & ad existentias; non concordat cum alijs dictis suis, quae ponit inferius distinctio. ne 35 vbi dicit, quod diuina cognitio non terminatur ad aliquam creaturam, tamquam ad obiectum secundario cognitum. Et ibidem ait, quod cum diuinus intuitus fertur in diuinam essentiam, & creaturam, non fertur tamquam in duo cognita, seu duo intuita, sed tantummodo in unum
Ex his arguatur sic. Diuinus amor non fertur in aliqua obiecta, nec terminatur ad aliqua, nisi in ea feratur, & terminetur diuina cognitio: quia amor praesupponit cognitionem, & bonum cognitum est obiectum uoluntatis, sed secundum illum doctorem cognitio diuina non tendit in aliquid tamquam obiectum secundarium, nec terminatur ad aliquam creaturam, ergo quidditates creaturarum, & perfectiones earum non possunt esse obiectum secundarium diuini amoris, ad quod diuinis amor immutabiliter terminetur, cuius oppositum hic asserit ille doctor,
3 Tertio deficiunt illa dicta: quia sibi mutuo videntui repugnare. Dicit enim ille doctor, quod spiritus sanctus procedit immutabiliter in omnem realitate creaturae, tumo pono sub illa maiori hanc minorem, sed existentiae creaturae & animae sanctae sunt aliquae realitates creaturae, er spiritus sanctus in rerum existentias, & in animas sanctas procedit immutabiliter,
Oppositum autem illius conclusionis ille doctor hic ponit, ut patet in praedictis. Cum igitur maior sit sua, & vera, addita minori in debita forma svllogistica, inferatur oi positum dicti per ipsum immediate, ergo patet quod dicta sus mutuo sibi repugnant. Quod autem minor illius svllo gismi sit vera, patet quia quod nulla res est omnino, nihi est, sicut dicit beatus August. sed nequaquam est dicendum, quod animae sanctae, & rerum existentiae omnino nihil sint, ergo &c.
Erat enim opinio, quae dixit, quod spiritus sanctus dic tur procedere in animam solum inquantum dona sua recipiuntur in anima. Hanc opinionem ipse reprobat diccuns quod sic dicedo pater & filius dicerentur procedere: quia talia dona sunt a tota trinitate, cum indiuisa sint opera trinitatis. Sed quamuis conclusio sua uerbis dissonet; praedicta opinione, realiter tamen uidetur esse eade: quisi spiritus sanctus non procedit in animam sanctam nisi inquantum anima partrcipat dona gratuita, quae sunt ter minus immutabilis aeternae processionis; tunc de plano se quitur, quod spiritus sanctus non procedit in animas sanctas, nisi inquantum dona sua recipiuntur in anima: quod fuit conclusio opinionis per eam reprobatae. Et illud euidenter apparet ex dictis suis dist. 14. art. 2. quaestionis suae, vbi sic ait. Non est aliud spiritum sanctum in animas sanctas procedere, quam terminum protessionis aeternae in animabus esse & poni ex tempore Patet igitur, quod finaliter hic aliud non ponit, quam illud, quod antea reprobauit, ergo &c
Alia opinio in isto proposito est, quod spiritus sanctus. procedit in animas per modum amantis, & dirigentis, & per modum amati, & cogniti
Sed nec illud valet: quia in hoc non consistit ratio pro; cessionis spiritus sancti, quod commune est omnibus diuinis personis, sed quaelibet diuina persona amat animam sanctam, & amatur ab ea, & cognoscit animam sanctam, & modulo humanae capacitatis cognoscitur ab ea. Etiam quaelibet diuina persona dirigit, & gubernat animam sanctam, ergo &c.
Articulus 2
Utrum spiritui sancto conveniat tantum processio
QVANTVM ad secundum articulum scilicet, vtrum Processio conueniat tantum spiritui sancto, es Aduertendum, quod quamuis communiter & laroe loquendo quaelibet diuinae personae emanatio possit dici processio, iuxta quod etiam filius loquens de seipso ait Ego autem ex Deo processi, & veni in mundum: tamen illud vocabulum pro emanatione spiritus sancti tenetur tamquam proprium, eo quod emanatio filij proprium nomen habeat, & dicitur generatio, & hoc iuxta regulam ropicam, quae dicit, quod quando vnum nomen est commune duobus, quorum vnum habet nomen proprium, & non alterum, tunc pro altero tenetur nomen commune tamquam proprium. Exemplum de diffinitione, & propria pastione, quorum vtrumque dicebatur proprium: quia tamen diffinitio habuit nomen distinctum, ipsa passio retinuit hoc nomen commune tamquam proprium. Si autem arctatur hoc nomen processio ad processionem amo ris, tunc dico, quod non solum appropriate, verumetiam proprie conuenit spiritui sancto, siue accipiatur processio aeterna, siuc temporalis. De aeterna patet: quia sicut se habet generatio in diuinis ad filium, sic processio amoris ad piritum sanctum, sed illa est proprietas filijs quia est idem quod filiatio, ergo illa erit proprietas spiritus sancti: quia est idem, quod spiratio pasliua. De temporali autem proeessione possumus loqui dupliciter. Vno modo secundum actum, Alio modo secundum aptitudinem. Primo modo non est proprietas spiritus sancti: quia illud, quod alicul non semper conuenit, hoc non est eius proprietas, loquendo de vltimo modo proprietatis, quo modo dicit Porphi rius, quod aliquid dicitur proprie proprium, sed temporalis processio secundum actum non semper conueniebat spiritui sancto: quia non semper fuerunt creaturae sanctae, quae huiusmodi processionem terminarent, ergo &c. Secundo modo potest dici proprietas spiritus sancti: quia sibi soli, & semper conuenit, & conuersiue se habet ad ipsum.
1 Forsan dicetur, quod nullum temporale potest diei proprietas eius, quod est simpliciter aeternum: sed illa processio est, & dicitur temporalis, & spiritus sanctus est simpliciter aeternus, ergo &c.
2 Praeterea, quod semper conuenit aeterno, hoc est aeternum, sed temporalis processio non est aeterna, ergo non potest semper conuenire aeterno.
3 Praeterea, quod conuenit patri & filio, hoc non conuenit soli spiritui sancto: sed temporaliter procedere ad creaturam conuenit patri & filio, iuxta illud, quod ait, Qui diligit me mandata mea seruabit, & pater meus diliget eum, & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus
1 Praeterea, nullum temporale conuertitur cum aeterno, deficit enim subsistentia temporalis respectu aeterni; sed vt saepe dictum est, spiritus sanctus est aeternus, ergo temporalis processio non habet se conuersim ad spiritum sanctum.
Ad primum dicendum, quod quamuis remporale actualiter sumptum non possit esse proprietas aeterni; tamen temporale sumptum secundum aptitudinem potest esse coeternum aeterno, & proprie sibi conuenire, & ideo licet processio actualis spiritus sancti ad creaturam non possit esse eius proprietas, tamen quia ab aeterno sic processit a patre, & filio quod aptitudinem habuit procedend in creaturam posita aliqua creatura, quae terminare posset eius processionem: & quae posset ipsum cum donis suirecipere, ergo talis processio sic aptitudinaliter sumpta conueniabat ab aeterno ipsi spiritui sancto. Et haec est intentio P. Aug. 15. de trini vbi ait. "Ab eterno procedebat. vt esse quoddam donabile, ideo donum erat etiam ante quam esset, cui daretur".
Ad secundum dicendum, quod temporalis processio sumpta secundum aptitudinem est aeterna, ideo semper potest conuenire aeterno.
Ad tertium dicendum, quod procedere vt amor, conuenit nec patri nec filio; sed tantummodo spiritui sam cto. Etiam nulla processio proprie dicta conuenit patri quia, sicut superius dictum est, procedere connotat terminum a quo, & terminum ad quem, modo pater non habet terminum a quo, cum ipse non sit ab aliquo.
Articulus 3
Utrum processio temporalis spiritus sancti ponat numerum cum aeterna sua processione
ARTICVLVS III. Vtrum processio temporalis spiritus sancti ponat numerum cum aeterna sua processione.
QVAVTVM ad tertium articulum, vtrum processio temporalis spiritus sancti ponat numerum cum aeterna sua processione, breuiter dico, quod processio te poralis spiritus sancti, proprie loquendo, non ponit numerum cum aeterna sua processione ita, quod dicantur duae processiones.
1 Quia idem non ponit numerum cum seipso proprie loquendo, sed processio spiritus sancti, quae dicitur temporalis, est idem quod aeterna, & sola ratione differens ab ea, ergo, &c. Maior patet, minor probatur, quia eadem processio spiritus sancti secundum quod terminatur ad obiectum aeternum sic dicitur aeterna, & secundum quod terminatur ad temporale dicitur temporalis.
Forte dicetur, quod ex vi istius probationis sequitur oppositum istius conclusionis; quia motus, & processiones numerantur ex terminis ad quos sunt, & specificantur ex eis, Vt patet. 3. physicorum, sed terminus aeternus, & terminus temporalis non solum differunt numero, imt mo differunt plus quam genere: quia dicit Com. 1o. metaph corruptibile & incorruptibile differunt plus quan genere, ergo &c
Respondeo, quod licet processiones numerentur ex ter minis, quando procedens refertur ad illos distinctos termmos, realibus, & distinctis relationibus; tamen si aliquod illorum defecerit, non oportet, quod numerentur sed secundum August. 5. de trin spiritus sanctus ad obiectum aeternum refertur secundum esse ad temporale setundum rationem, ergo processio aeterna, secundum quam refertur ad obiectum aeternum, & temporalis, secundum quam refertur ad obiectum temporale, non debent idici duae processiones proprie loquendo, sed vna processio dupliciter dicta.
Si quis tamen vellet adeo large, & improprie accipere numerari, modo quo ea, quae sola ratione differunt, dicuntur connumerari, tunc possent dici duae processiones.
1 Quia eadem processio spiritus sancti, vt temporalis dicitur, concernit quendam respectum secundum ratio nem ad terminum temporalem. Nam ex hoc, quod huiusmodi terminus de nouo realiter refertur ad spiritum sanctum, sequitur quod spiritus sanctus, qui talem relatio nem terminat, quae realis est ex parte istrus termini temporalis, ad minus secundum rationem, econtra referatur Exemplum de scibili, & scientia, & vniuersaliter de mensura, & mensurato, hunc autem respectum rationis eaden processio, vt aeterna est, non concernit; ideo eadem processio a seipsa differt secundum rationem, & quia secundum quod aliqua differunt, sic possunt connumerari, saltem large loquendo: igitur illae processiones possunt dici duae secundum rationem.
Ex hoc tamen non debet inferri; ergo sunt duae: quia ex positone alicuius cum conditione distrahente non lices inferre simpliciter: quia non sequitur, est homo dictus, vel mortuus, ergo est homo, sed esse secundum rationem tamtum, est esse distractum, ergo non sequitur sunt duae secu dum rationem, ergo sunt duae
Forte dicetur adhuc, quod quamuis illud sit bene dictum, vbi vtrumque differentium est temporale: tamer si vnum est aeternum, & alterum temporale, tunc licet simpliciter inferre, quod duo sunt, quamuis sola ratione differant, maxime cum aeternum, & temporale differant lus quam genere, vt patet 1o metaph.
Respondeo, quod his, quae secundum rationem tantummodo habent esse, non comperit genus proprium, nec species propria: sed reducuntur ad genus, & speciem illarum rerum, a quibus concernuntur; & ideo dato, quod aeternum & temporale sola ratione differant, tunc simpliciter loquendo, nec differut genere, nec specie, nec numero; quia illud, quod est ibi secundum rationem, reducitur ad illud quod est secundum rem¬
corte dices, quod impossibile est, quod aeternum, & temporale sola ratione differant, ideo in declaratione tua semper praesupponis falsum.
Respondeo, quod aliquid esse temporale potest dupli citer intelligi. Vno modo intrinsece, puta: quia idipsum, quod est, coepit esse in tepore; Alio modo extrinsece, puta quia aliquid aliud coepit esse in tempore, quod vere ri fertur ad ipsum, quius relationem incipit terminare in te pore Primo modo impossibile est aeternum & temporale sola ratione differre. Sed secundo modo est valde pos sibile: Sic enim aeternus Deus dominus coepit esse in te pore, & tamen illud, quod est Deus, a seipso differt sola ratione, vt Deus dicitur dominus, puta per respectum rationis, quem concernit ex eo, quod terminat relationem ser ui, qui coepit esse in tempore.
Articulus 4
Utrum in processione temporali spiritus sancti ipse detur personaliter, vel dona sua
ARTICVLVS IIII Vtrum in processione temporali spiritus sancti ipse detur personaliter, vel dona sua.
QVANTVM ad quartum articulum scilicet, vtrum in processione temporali spiritus sancti ipse detur personaliter, vel dona sua, ponam duas conclusiones,
Prima est, quod sanctis hominibus non solum dantur dona spiritus sancti, verumetiam ipse spiritus sanctus personaliter datur eis.
1 Quia illud, cui propriissime conuenit nomen doni, hoc hominibus sanctis non debet denegari: sed spiritui sancto propriissime conuenit nomen doni. Maior pro tet: minorem declaro.
Primo, quia datum cum sit participium preteriti temporis, ideo necessario consignificat tempus: Sed donum, eum sit nomen, ideo non significat cum tempore, & per consequens, cum abstrahat a tempore, aeternitas sibi non repugnat.
Secundo, quia donum liberaliter procedit a donante, ideo in proprio suo significato praescindit a retributione sed datum ab huiusmodi retributione non praescindit. Tertio donum, cum sit nomen, significat per modum qualitatis, & aptitudinis; significat enim rem talem, qua ex sua natura habet aptitudinem ad hoc, quod detur; Sed datum cum sit participium significat per modum actus, siue sit talis aptitudo n eo, quod datur, siue non
Ex his potest inferri talis descriptio doni. Donum est quod liberaliter est tribuibile sine tepore, ex se habens aptitudinem ad hoc, vt tribuatur. Et quia illa descriptio proprie conuenit spiritui sancto, ideo patet illa minor quae fuit declaranda.
2 Praeterea, illud donum, quo singulis membris Christi propria dona dantur, hoc vere datur ipsis hominibu sanctis: sed spiritus sanctus est huiusmodi donum, vt pa¬ tet per Aug. 15. de trin vbi sic ait, "Per donum, quod est spiritus sanctus, omnibus membris Christi quibuscumque dona propria diuiduntur".
3 Patet etiam illa conclusio per Apostolum dicentem, "Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est, nobis". Quod verbum pertractans beatus August. 15. de trin ait, quod "spiritus sanctus, datur nobis, vt nos faciat Dei & proximi amatores". Et subdit infra, "quod spiritus sanctus, per quem diffunditur in cordibus caritas, cum sit Deus; etiam vocatur donum"
Forte dicetur contra illam conclusionem, lllud, quod datum est alicui, hoc est in potestate illius, qui recipit ipsum: sed spiritus sanctus non est in potestate hominis, erso personaliter non datur homini
Respondeo, quod donum potest esse duplex. Vno modo naturale, alio modo supernaturale, & simpliciter supereminens De primo procedit argumentum: sed non de secundo: quia quamuis donum naturale transferatur in potestate recipientis, tamen donum supereminens hoc operatur, vt recipiens quodammodo extra se transferatur in potestate largientis: Et quia spiritus sanctus, cum sit amor & caritas, perfectissime nobis datur, quando perfecte Deum diligimus: ideo plene nobis datur spiritus sanctus, cum per extaticum amorem in huiusmodi doni largitorem supernaturaliter transformamur. Quod attendens D. Dion. 4. de di nomi. ait. Amor, si fortis fuerit, extasim faciens, transformat amantem in amatum. Posset etiam minor illius instantiae aliquo modo negari: quia hoc agit vis feruentis amoris, quod non reliquit amatorem esse suiipsius, sed amati, vt ait Hugo de Sancto Victo re in libro de Arra sponsae. Et Beatus August ait, O anima mea attede quid diligas, si diligis terram, terra es; si diligis caelum, celum es, Audeo dicere, quod si diligis Deum, Deus es, Talibus enim dedit Deus potestatem filios Dei fieri vt patet per loan. Et ideo tales perfecte diligetes, aliqua liter habent potestatem in patrem, iuxta quod ait filius in Euangelio, Si manseritis in me, & verba mea in vobis manserint, quodcumque petieritis a patre in nomine meo, fiet vobis. Ergo pie potest dici, quod tales homines habent amicabilem potestatem etiam in spiritum sanctum.
Secunda conclusio est quod spiritus sanctus non datur in omni dono suo. 1 Quia quandocumque spiritus sanctus datur, tunc recipiens sanctificatur, vel, si sanctus est, in sanctitate augmentatur: illa patet ex descriptione processionis spiritus sancti superius habita: Sed quaedam sunt dona spiritus sancti, in quibus nuquam confertur sanctitas; quaedam, quibus quandoque confertur, quandoque non confertur, quaedam, quibus semper confertur. Ideo in primis praecise stando, num quam datur spiritus sanctus. In secudis quandoque sic, & quandoque non: Sed in donis tertio modo dictis semper datur. Minor hic assumpta patet: quia fides informis, & timor seruilis quamuis sint dona spiritus sancti, tamen in ipsis precise sistendo, nulla confertur sanctitas. Item ope ratio miraculorum, gratia linguarum, prophetia, & his si milia, quandoque collata sunt malis, quandoque bonis; & ideo quandoque sine sanctitate, quandoque cum sanctitate; Sed caritas, & gratia numquam conferuntur, nisi cum sanctitate, ideo &c.
Et illa est intentio Beati August. 15. de trin vbi louens de hoc dono spiritus sancti, quod est caritas, sic ait Nullum donum est illo dono excellentius, sola enim est quae diuidit inter filios regni aeterni, & filios perditioni aeternae. Et vt ibidem innuit, solum cum hoc dono datur spiritus sanctus.
Forte contra illam conclusionem dicetur, quod nullum ponum potest esse in nobis, nisi ex eo, quod Deus nos diligit, sed omne donum spiritus sancti, quod datur hominibus, est aliquod bonum, ergo nullum donum spiritus sancti datur hominibus, nisi astante Dei dilectione, cum ergo spiritus sanctus sit dilectio, igitur videtur, quod spiritus sanctus detur in omni suo dono.
Respondeo, quod argumentum procedit de amore essen¬ dali, qui est communis tribus personis. Ex hoc non concluditur, quod amor procedens, qui est spiritus sanctus in omni dono detur nobis, sed solum in donis gratuitis.
Sed forte dubitaret hic aliquis, dato quod spiritus sanctus detur in omni suo dono gratuito, quid prius detur. dona, an spiritus sanctus.
Responsio, quod dici potest, quod diuersis respectibus vtrumque datur prius: Nam quantum est ex parte donantis prius datur spiritus sanctus: sed quantum est ex parte recipientis, prius recipiuntur dona: Nam pater, & filius non dant nobis dona gratuita, nisi dando nobis amorem suum, qui est spiritus sanctus. Amor enim est primum do num mediante quo amans dat omne, quod dat. Et anima sancta non recipit tantum donum, nisi mediante dispositione congrua, quae fit per dona gratuita. Sicut enim si alquis clauu infixum ligno expelleret alis clauum impellendo; quanis impulsio, & expulsio essent simul duratione, tamen quantum ex parte agentis, prius naturali intelligentia est ampulsio, quia non expellit nisi impellendo; tamen quantum est ex parte recipientis, prius fit expulsio, quam impulsio: quia non recipit nisi dimittendo, sic in proposito &c. Hatio primi est: quia causa naturaliter est prior effectu: sed spiritus sancti processio ad nos est causa gratuirorum donorum in nobis, ergo &c Ratio secundi est: quia dona gratuita spiritus sancti sunt quasi quoddam medium, per quod coniungimur spiritui sancto, sed prius peruenitur ad medium, quam attingatur extremum, ergo &c
Ad argumentum principale dicendum, quod quamuis illud, quod est simpliciter aeternum, inon possit procedere temporaliter mutatione sui, tamen hoc potest sibi competere sine sui mutatione, & ad solam mutationem illius ad quod procedit. Ad probationem dicendum, quod non est simile: quia temporali non potest competere aeterna pro cessio: quia nihil procedit, nisi dum est, uel fuit, sed temporale nec est ab aeterno, nec iuit ab aeterno, sed tempora litas potest competere aeterno non intrinsece, sed extrin sece, siue appellatione extrinseca, prout superius plenius est declaratum, ideo &c