Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCPIO XV Resoluta, ac distincta diuisio huius distinctionis, in qua quidem prosequitur Magister exacte patefacere missionem spiritus sancti, aperiens scilicet spiritum sanctum se se quandoque nattere.

HIC CONSIDERANDVM &c. Postquam ostendit magister spiritum sanctum non solum aeternaliter, verumetiam temporaliter procedere a patre, & filio; hic ostendit eundem spiritum sanctum temporaliter procedere a seipso, Et diuiditur in tres partes: quia primo Migister ostendit spiri um sanctum quandoque mittere seipaum Secundo decla at hoc per simile ex missione filij, sumendo exemplum, Tertio inquirit, vtrum patrem uero possimus dicere missum. Secunda ibi; Ne autem mireris. Tertia ibi, Hic quaeritur cur pater. Istarum partium secun dadiuiditur in duas: quia primo magister quantum ad missionem filij ostendit missionis multiplex esse principium Secundo ostendit eiusdem missionis diuersum esse modum ibi, Hie quaeritur utrum semel. Prima in duas: quiprimo praemitrit suam intentionem, Secundo prosequitur eam ibi, De spiritu sancto enim legitur. Et haec in quartuor, quia primo ostendit patrem mittere filium, & ipiritum sanctum. Secundo ostendit patrem, & spiritum sanctum mittere filium. Tertio probat specialiter spiritum tanctum nittere filium, Quarto ostendit filium dare, & mittere seipsum Secunda ibi; Quo circa quaerendum est Tertia ibi, Et quoed a spiritu sancto. Quarta ibi, Deinde oster dit esse datum. Et hec in quattuor: quia primo ostendit filium dare seipsum. Secundo ostendit, quod filius mittit, seipsum. Tertio obijcit in contrarium. Quarto ponit recapitulationem praedictorum. Secunda ibi. Quod autem se mittatur, Tertia ibi, Sed adhoc opponitur. Quarta ibi Ex supradictis. Tunc sequitur illa pars, Hic quaeritur cur pater. Et diuiditur in duas partes: quia primo excludit a patre omnem passiuam missionem: Secundo remouet vnam falsam opinionem ibi, Ideoque putauerunt &c. Cirea istam distinctionem 15. quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum