Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An cuilibet personae diuinae conueniat mitti

Questio. I An cuilibet personae diuinae conueniat mitti

VTRVM CVILIDET diuinae persona conueniat mitti.

Et uidetur, quod sic: quia secundum P. Augus. 4. de trin. Duc sunt modi missionis diuinarum persona: rum. Vnus uisibilis, cum persona diuinam eal apparet in aliqua visibili creatura. Aliui inuisibilis, dum persona diuina percipitur, & cognoscitur in mente deuota: Sed omnes diuinae personae apparuerunt in visibili creatura Abrahae, cum ipse tres vidit, & vnum adorauit. Et similiter in monte transfigurationis scilicet pater in voce, spititus sanctus in nube, & filius in humana carne. Et etiam omnes tres personae quandoque perceptae sunt a deuota mente, ergo tam visibilis, quam inuisibilis; missionis modi uidentur conuenire cuilibet diuinae psone

Contra secundum P. Aug. 4. de trin. illi repugnat mita ti, qui habet auctoritatem uniuersalis principij, sed patei in diuinis habet auctoritatem vniuersalis principij; ergo c patri repugnat mitti. Circa istam dis. 15. quattuor sunt vit denda. Primo, an missio sit in diuinis: Secudo, quid sit huiusmodi missio, puta utrum sit aliquid essentiale, uel notionale. Tertio, utrum cuilibet diuinae personae conueniat missio actiue. Quarto, vtrum cuilibet diuinae personae conueniat missio passiue

RESOLVTIO Perspicuum sane est, missionem esse in diuinis:; quippe quae, cmo quid essentiale importet, de principali tamen significato actiui omnibus diuinis personis aedscribitur :licet passiut duabus dum taxat deputetur.

Articulus 1

Utrum missio sit in divinis

ARTICVLVS I Vtrum Missio sit in diuinis

QVANTVM ad primum principale, utrum missio sit in diuinis, dicendum, quod vere concedere possumus missionem esse in diuinis.

Quia ubicunque est dare plures personas, quarum vna habet uirturem, & auctoritatem ab alia, ibi vera potest dici missio; sed filius in diuinis uirtutem, & auctoritatem habet a patre, & spiritus sanctus ab utroque, ergo &c Maior patet: propter hoc enim radius solis dicitur mitti a sole: quia virtutem habet a sole, & legatus dicitur mitti a Papa: quia habet auctoritatem a Papa. Minop etiam patet: quia quicquid habet persona producta, hoc habet aproducente. Vnde de missione filij dicitur. Misit Deus filium suum &c. Et de missione spiritus sancti dicitur. Si ego non abiero, paracletus non veniet ad vosisi autem abiero mittam eum ad vos,

Forte dicetur, quod secundum Dvoni in de ange hietar angeli superiores semper assistunt Deo, & non mittum tur propter sui dignitatem, sed quaelibet diuina persona est dignior omni angelo, ergo inter personas diuinas nulla erit missio.

Dicendum, quod licet in creaturis mitti semper implicet aliquid indignitatis, & mutabilitatis, quia cum creatura mittitur, tunc cum sui aliquali mutatione mouetur lluc, vbi prius non erat; ideo rationale est, vt superiores angeli non mittantur. Sed quia Deus vbique est: ideo sine sui mutatione, & per consequens absque omni imperfectione persona diuina mitti potest: quia non mittitur vbi non erat, sed solum qualiter non erat, nouum so licet effectum causans in creatura sinec sui mutatione, sec mutatione solius creaturae, ergo mitti nihil indignitatis dicit in persona diuina.

Articulus 2

Utrum missio sit aliquid essentiale vel notionale

ARTICVLVS II Vtrum Missio sit aliquid essentiale, vel notionale.

QVANTVM ad secundum principale, vtrum missio sit aliquid essentiale, vel notionale, est aduertendum, quod nomina in diuinis videntur esse tripartita Nam quaedam sunt pure notionalia, vt pater, filius: Quadam pure essentialia, vt Deus, deitas, essentia, & simiha: Quaedam vero, quamuis secundum se sint essentialia, com notant tamen respectum ad personam, ratione culus aliquo modo notionalia dici possunt: sicut potentia generandi, de qua dictum est superius distin. 7. Et de nominibus istius tertij ordinis videtur esse missio. Importat enim respectum personae missae ad suum principium productiuum, maxime si missio sit principalis auctoritatiua, talis autem respectus est notionalis. Importat etiam respectum causae ad effectum temporalem, qui respectus est essentialis, quia communis est tribus personis: Et quia nomen missionis ab effectu temporali potius est impositum,

uam ab emanatione aeterna personae a persona: ideo missio in diuinis potius dicitur quid essentiale, quam notionale¬

Sed contra illud est quaedam opinio, quae dicit, quod missio principalius importat intellectum notionis, quam essentiae

1 Quia missio spiritus sancti est eius processio, ergo est notionalis: consequentia patet. quia processio ess quid notionale¬

2 Praeterea, illud, quod importat originem ab alter. notionale est: missio est huiusmodi: quia 4. de trin dicit August. Mitti filium est cognoscere, quod ab alio sit. Et ibidem ait filium missum a patre, non quia ille maior est, iste minor, sed quia ille genitor est, & iste genitus.

Dicendum ad haec, & cetera consimilia, quod quamuis concludant missionem dicere quid notionale connotat. ue: tamen hoc non concludunt, quo ad principale suum significatum: missio enim significat effectum realem ex parte creaturae, & omne tale est essentiale vt patet per Dyon in multis locis. Item omne, quod est commune tre bus diuinis personis est essentiale: sed missio actuie sumpta est conmunis tribus diuinis personis, vt patebit in ternio articulo, ergo &c.

Articulus 3

Utrum cuilibet divinae personae conueniat missio actiue

ARTICVLVS III Vtrum cuilibet diuinae personae conueniat missio actiue.

SANTVI ad tertium, vtrum cuilibet diuinae per sonae conueniat missio actiue, sic procedam Pri¬ mo enim ponam illud, quod in illo articulo mihi vidotur esse tenendum Secundo vidobitur, vtrum spiritui sancto conueniat mittere filium Tertio, vtrum spiritur sancto conueniat mittere seipsum. Quo ad primum igitur cum petitur, vtrum cuilibet diuinae personae, conuenias( missio actiue, conformando me dictis sanctorum, & magis stri in littera, dico, quod sic¬

1 Quia quando aliqua sic se habent, quod omnia eorum opera sunt penitus indiuisa, nihil in talibus operibus potest vni competere actiue, nisi alteri competat actiue: sed secundum Damas: & August. exceptis solis productionibus ad intra, omnia alia opera trinitatis sunt com¬ uoa munia tribus personis, & penitus indiuisa, ergo &c.

Forte dicetur contra illam conclusionem sic1 In omni ordinata legatione legatus, siue missus recipit auctoritatem, seu potestatem a mittente, seu delegante: sed sicut dicit Ans. quicquid a Deo fit ordinate fit, & spiritus sanctus nulli personae diuinae tribuit potestatem, ergo spiritus sanctus nullam personam diuinam mirtere potest, seu delegare. Maior patet, & similiter minor quantum: ad primam sui partem. AItera sic probatur: quia sicut peri sona diuina producens, & non producta se habet ad recipere potestatem ab alia diuina persona: sic se habet persona producta, & non producens ad conferre potestatem alteri personae diuinae, sed propter primum persona patris a nulla persona diuina recipit potestatem, ergo propter secundum persona spiritus sancti nulli personae diui nae tribuit potestatem.

2 Praeterea, mitteroe, & mitti habent esse in diuinis ex producere & produci, sicut patet per August. 4. de trinitate: sed cuilibet personae non competit producere, ergo cuilibet personae diuinae non competit mittere.

Ad primum dicendum, quod mittere actiue potest intelligi dupliciter. Vno modo principaliter, & auctoritatiue, alio modo consequenter, & determinatiue. Primo modo mittit solus ille, qui tribuit potestatem legato, scu misso. Secundo modo mittunt omnes illi, qui talem legatum destinant ad vsum, & executionem: iam acceptae. potestatis. Vnde posito, quod solus imperator alicui legato tribueret imperialem auctoritatem, cuius potestatis vsum, & exercitium imperator non immediate vellet pro cedere: assessores autem, & amici imperatoris vna cum imeratore determinarent, quando, vbi, & circa quid talis legatus iam dictam potestatem ab imperatore receptam deberet exercere, quamuis huiusmodi legatus principali ter, & auctoritatiue a solo imperatore mitteretur; conseuenter tamen & determinatiue mitteretur ab omnibus, qui talem legatum ad suae legationis officium exercendum destinarent per suam determinationem. Et de isto secundo modo mittendi loquendo, maior non est vera: & ideo nihil concluditur in proposito, quia quamaxiopersona producens mittat personam productam, tamquam auctoritatem ei tribuens; quia persona producens maiestatem, & potentiam, quam habet in se, communicat per sonae productae, tamen illa commissa potestas non ponitur in executione quo ad extra, nisi de communi voluntate, & determinatione omnium trium personarum; ideo ecundo modo praedicto omnes diuinae personae vere dicuntur mittere.

forte ex his dicetur contra rationem, quam feci pro conclusione, quia ex hoc, quo collatio potestatis actiue olum conuenit personae producenti, ergo quamuis indiuisa sint opera trinitatis, tamen actiue aliquid conuenit vni ersonae, qued actiue non conuenit omnibus personis, cuius oppositum videtur esse assuptum in maiori rationis tuae¬

Respondeo, quod omnis potestas, seu auctoritas, quae confertur personae productae a producente, illa confertur ex ui productionis, Vnde per, actum generationis patet communicat diuinam essentiam, & ommipotentiam filioe & pater & filius per actum spirationis haec communicant. spiritui sancto, secundum istos vero actus non est indistanctio, vel indiuisio in diuinis, immo est realis distinctio; licet igitur actiue confarre auctoritatem conueniat. imipersonae, & non alteri, hoc tamen non est contra illam maorem, quam assumpsi, quia expresse ibi loquor de ista actiuitate, quae talibus conuenit secundum opera, quae ab insis procedunt indistincte.

Eex hia patet quid sit dicendum ad secundum: quia quamunis mattere primo modo habeat esse per producere, eo que potestas communicetur personae productae ex vi productionis, tamen secudo modo habet esse ex communis voluntatis determinatione omnium trium personarum Quo ad secundum propositum illius tertij articuli dito spiritus sanctus mittit filium, non primo modo superiuas dicto, cum sibi nullam tribuat auctoritatem: sec secundo modo: quia filius est legatus Dei patris, luxta quod ait Abdias in principio sui libri. Legatu misit Deus ad gentes, & hic legatus accepit auctoritatem ab aeterno a Deo patre, vt mentes hominum valeat illustrare. Ad tales enim operationes exercendas dicitur mitti filius, ec quod conformes sint sapientiae, quae est appropriatum filij bic etiam spiritus sanctus mitti dicitur, quando fiunt in nobis opera pietatis, & misericordiae, quae respiciunt amo rem, & caritatem. icet igitur ex hoc pater miserit principaliter, & auctoritatiue; tamen quia determinatio illi auctoritatis ad vsum, & erxecutionem facta est per diuinam toluntatem, quae vero est voluntas spiritus sancti, & aeque ficut patris & filij; ideout scilicet determinatiue & ac vsum destinatiue non solus pater, verumetiam spiritus sanctus martit ipsum filium. Et illa videtur esse expressintentio Aug. 2. de trin vbi ait. Mitti a patre filius sins

spintu sancto non potuit. Nam pater intelligitur eum misisse quia ex femina eum fecit, non vtique sinc fprrituancto hoc secisse dicitur. Et eodem ca. Augu exponens illud Isa, verbum. "Misit me dominus, & spiritus eius" ; dicit hoc esse intelligendum de missione filij Dei in mundum pro carnis assumptione,.

Sed huic conclusioni contradicit quorundam doctorum opinmo. Dicunt enim, quod verbum diuinum triplicite mitrtur. Vno modo in carnem. Alio modo in mentem senio modo ad faciendum praedicationem. Primis duobus modis, vt dicunt, mittitur filius a solo patre, sed tertio modo mittitur a spiritu sancto.

Ratio quo ad hoc est 1 Quia missi auctoritas depedet a mittente: sed filius Dei in nullo dependet a spiritu sancto, nifi secundum as famptam humanam naturam, secudum quam praedicauit in mundo, ergo &c

Praeterea, mitti, & mittere sunt opposita relatiue, & similiter produci, & producere, tunc arguitur sic. Quandocumque vnus terminus relatiuus includit alterum ter mmum relatiuum, tunc terminus correlatiuus includenti includit terminum correlatiuum inclusi, sed mitti incbdii produci, ergo mittere includit producere, cum er- Piritus sanctus non producat filiui, ergo non mitter eu

Praeterea, si oppositum in oppofito, & propositum proposito sed mittere, & mitti sunt opposita, & mitti semndum August, est originari, ergo mittere est origma T spiritus sanctus non originat filium, ergo neque mitter ipsum

Praeterea, si non est de ratione mittentis personae, quod oTemer mistam, & propter hoc spiritus sanctus potest matere filium, tunc pari ratione filius posset mitrere patrem, quod est contra omnem veritatem.

Praeterea, persona nittens dicitur operans per per sonam missam, pater enim dicitur diffundere caritatem per spiritum sanctum, & illustnare, ac erudire per filium spiritus sanctus non operatur per filium, ergo &c.

Sed bene intellecta distinctione, quam praemisi supe tius, illa omnia laborant in aequiuoco, omnia enim ar nont de mitente principaliter, & auctoritatiue, non aucom de miteente consequenter, & determinatiue, seu ad tum destinatiue¬

Sd primum ergo dicendum, quod maior non est vera leuendo de mittente secundo modo dicto. secundum dicendum, quod quamuis mitti incluaa produci, tamen non includit prodixi a mittente de¬ terminatiue, & destinatiue, sed includit produci a msen te principaliter, & auctoritatiue; omnis igitur persona, quae mittitur, illa etiam producitur, sed non producitur. a quolibet mittente, sed solum a principali.

Et per idem patet ad tertium: quia dato, quod mitti a principali mittente esset originari, non tamen a consequenti & determinatiuo mittente.

Ad quartum nego consequentiam: quia esi de rationoe legati sit, quod ab alio habeat potestatem, & non praecise a se ipso: pater autem praecise a seipso, & non ab aliquo aliohabet potestatem, ergo repugnat patri, quod mittatur, hoc autem non repugnat filio, cum filius non a seipso sed ab alio, puta a patre habeat potestatem delegatam, patri igitur repugnat vter que missionis modus passiue sumptus. primus quidem: quia non habet actoritatem ab alio, & secundus, quia non cuiuscumque auctoritatis determinatio dicitur missi; sed solum determinatio auctoritatis, seu potestatis delegatae ab alio. Dato enim, quod imperator a seipso, vel ab alio determinaretur ad exercitum otestatis suae, ex hoc tamen non diceretur mitti, vel le gari maxime si ille imperator esset talis, quod a nullo ponitus dependeret in cuiuscumque perfectionis collatione, sic de persona patris &c

Ad quintum dicendum, quod maior non est vera, nisisit personamittens principaliter: illa enim dicitur operari per personam missam, sed non persona mutens consequenter.

Quo ad tertium hic inquirendum dico, quod persona diuina missa ab alia persona principaliter, & auctoritatiuemittit soipsam consequenter, & determinatiue. Sicut n. si totum capitulum mittit vniformiter vnum, qui est de corpore capituli; tunc missus mitteret seipsum, sic in proposito &c. Hic transeo: quia applicatio istrus patet ex prae cedentibus

Sed contra illam conclusionem arguunt iidem doctores, qui & supertus arguebant contra secundam conclusionem sic.

1 Semper inter mittentem, & missum oportet dare distinctionem, sed eadem persona diuina non potest esse a seipsa distincta, ergo &c.

2 Praeterea, subordinata est potestas missi respectu mittentis; sed idem respectu sui non habet potestatem subordinatam.

3 Praeterea, mittens respectu missi habet auctoritatem, sed &c. Sed ad illa, & cetera confimilia dico breuiter, quod omnia procedunt de mittente principaliter, vt superius dictum est

Articulus 4

Utrum cuilibet divinae personae conveniat missio passiue

ARTICVLVS IIII Vtrum cuilibet diuinae personae conueniat missio passiue.

QVANTVM ad quartum, vtrum cuilibet diuinaepersonae conueniat missio passiue, teneo conclusionem negatiuam.

1 Quia pater non mittitur, ergo mitti non conuenit cuilibet personae diuinae: consequentia patet: Antecedens ponit P. August.i 4. de trim & probarum est etiam superius, & adhuc potest probari sicPersona habens in se auctoritatem vniuersalis principij illa non potest mitti, po ter est huiusmodi, ergo &c.

Praeterea, si pater mitteretur, vel ipse mitteretur primo modo, superius dicto, vel seeundo. Non primo: quia non habet potestatem ab alio. Nec sedundo: quiaemiss ro secundo modo dicta praesupponit primam: quaecumqueenim persona mittitur, vol destinatur determinariue, endem mittitur auctoritatiue: quia vt superius dictum est, potestas determinabilix im misso, vel in legato non est po testas primordialis per se autentida, sed est potestas dele pata, & per consequeus habens talem potestatem mittitur a delegante, qui ei contulit potestotem Sed Forte dicetur.

1 Quod actio reciprota conuenit cuilibet personae diuinae actiue & passiue, sed mittere est actio reciproca; ergo &c. Maior patet: quia pro tato, quod intelligere est acto reciproca, ideo conuenit patri actiue, & passiue, Nam pater intelligit se, & intelligitur a se. Minor patet: quia illa actio est reciproca, quae conuenit alicui reflexe supra seaipsum, sed sic conuenit missio personae diuinae: quia, vt patuit in tertia conclusione tertij articuli, diuina personmittit seipsam.

2 Preterea, Beatus August. 4. de trin ait, quod "filius mitti dicitur ex eo, quod cuiusquam mente ex tempore percipitur", si igitur illa est causa sufficiens missionis, cum pater non minus quam filius mente percipiatur, sequitur quod etiam pater mittatur.

Ad primum dicendum, quod licet missio possit aliquo modo dici actio reciproca, tamen passiue non potest conuenire, nisi personae habenti auctoritatem delegatam, seu ab altero communicatam, hoc est cnim de ratione missi, seu delegati, quod habeat auctoritatem delegata, & ideomissio passiue patri conuenire non potest, cum ipse a nullo habeat potestatem.

Ad secundum dicendum, quod ad hoc, vt persona vere dicatur missa, non sufficit talis mentalis perceptio; sed oportet, quod sic percipiatur, quod ab alio aliquo modo esse cognoscatur. Propter quod in eodem ca. dicit Augustinus "Pater cum ex tempore a quoquam cognoscitur non dicitur missus". Et subdit causam dicens, "Non enim habet de quo sit, aut ex quo procedat".

Vt ergo de illa inuisibili missione finaliter concludamus, est aduertendum, quod in illa materia nouem propositiones possunt formari, quarum tres sunt omnimodo falsae, tres omnimodo verae, & tres vno modo verae, & alio modo falsae. Istae tres, pater mittit seipsum filius mittit patrem, spiritus sanctus mittit patrem, sunt omnino fali quia pater nec potest mitti auctoritatiue, nec determinatiue. Sed istae tres pater mittit filium, pater mittit spiritum sanctum, filius mittit spiritum sanctum, sunt omnine verae, scilicet auctoritatiue, & determinatiue. Istae autem tres, filius mittit seipsum, spiritus sanctus mittit seipsum, spiritus sanctus mittit filiu, sunt vno modo verae, scilicot determinatiue, & alio modo falsae, scilicet auctoritatiue

Ad argumentum principale patet ex his, quae dicta sunt superius: quia non omnis apparitio diuinae personae est missio. Nam apparitio, quae debet esse missio, presupponit emanationem personae apparentis: quia nisi esset persona producta, tunc non haberet auctoritatem delegatam, & ab altero communicatam, quod esset contra rationem missi, seu delegati, & sic argumentum non concludit, quod intendit

PrevBack to TopNext