Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO SVL. Secundae particulae principalis tractatus de temporali spiritus sancti processione non obscura diiusio, atque praesentis distinctionis clara, & aperta subdiuisio, n qua qudem modus missionis spiritus. sancti incipu patefieri.
VMC DE SPIRITVSANCTO &c. Postquam magister determinauit de temporalis missionis princi io; hic incipit determinare de eiusdem missionis modo, Et diuiditur in duas partes, secundum quod dupliciter mittitut spiritus sanctus. scilicet visibiliter & inuisibiliter Primo igitur hic determinatur de spiritus sancti missione visibili. Secundo de inuisibili ibis illam nunc accedamus Prima in duas: quia primo praemissa distinctione de visibili & inuisibili missione, magister. prosequitur primum membrum, scilicet visibilem missio nem. Secundo inter missionem filij, & missionem spiritus sancti facit comparationem ibi, Sed prius quaerendum est. Et haec diuiditur in tres: quia primo ostendit, quod spiritus sanctus ex hoc, quod mittitur non debet dici minor. patre. Secundo quod filius secundum quoed homo est minor tota trinitate. Et tertio ostendit, quod Deus pater etiam considerata deitate maior est filio ex donantis auctoritate. Secunda ibi, Notandum autem, quod filius. Tertia ibi, Hylarius autem. Circa istam distinctionem quaero.
On this page