Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An species, quibus nobis spiritus sanctus apparuit, fuerint reales.

Questio. An species, quibus nobis spiritus sanctus apparuit, fuerint reales.

VTRVM species, in quibus spiritus sanctus temporaliter missus apparuit, fuerint imaginariae, vel vere t reales, seu corporales.

Et videtur quod fuerint imaginariae: Quia secundum Augustinum de trinitate, Missio visibilis propter hoc fit, "vt corda hominum commota exterioribus visis conuertantur secundum intellectum ad occultam aeternitatem", sed a fantasmatibus; & imaginariis. speciebus mouetur intellectus, igitur &c

Contra, in euangelio dicitur, quod columba, in qua apparuit sprritus sanctus, descendit corporali specle, ergo habuit verum corpus, & non fantasticum, seu imaginarisi. Hic quattuor sunt videnda Primo, vtrum missio visibilis. conueniat alicui diuinae personae. Secundo vtrum persona visibiliter missa secundum quod apparet in corporali specie, sit minor persona, quaemitrit eam Tertio de eo, quod quaeritur. Quarto, vtrum tales species formentur ministerio angelorum

RESOLVTIO. cum visibilis missio nil alidsit, quam diuinae personae ad hominem quempiam destinatiosab tali signo visibili, quo nobis manifestatur, vel manifestari potect emamatio personae quae mittitur: & sanctitas hominit ad quem mittitur; planum prafecto. erit his duabus dutaxat persanis filio nempe, & spiritui sancta: quos quidem silum diuina protestatur seriptura visibiliter apparuisse, missionem pasliuam conuenire: Nec tamen propter hoc persona missa mmor esse perhibetur persona mittente, nisi ratione naturae assumptae in vnit atem supposit; Quo sit, vt species illae, quibus diuina emanatio, hommisque sanctificatia nobis innot escit, nun admodum sint nobis manifertae, vt pota quae ministerio Angelorum fuerint fabrieatae.

Articulus 1

Utrum missio visibilis conveniat alicui divinae personae

ARTICVLVS I. Vtrum missio visibilis conueniat alicui diuinae personae

QVANTVM ad primum, vtrum missio visibilis conueniat alicui diuinae personae, est aduertendum, quod missio praedicta sic describi potest

Missio visibilis est diuinae personae ad aliquem hominem destinatio sub tali visibili signo, quo manifestatur, vel manifestari potest aliquo modo emanatio personae, quae mittitur, & sanctitas hominis, ad quem mittitur, Ex quibus, patet, quod missio visibilis tria includit, scilicet diuinae personae aeternam emanationem, animae deuotae internam sanctificationem, & vtriusque scilicet emanationis, & sanctificationis externam apparitionem, seu manisestationem & hoc de facto, vel secundum aptitudinem: quia licet tali signo haec duo non semper manifestentur, tamen huiusmodi signum est aptum natum ad hoc, vt mediante ipso haec manifestentur.

Ex his etiam apparet quid dicendum sit ad illud, quod quaeritur in isto articulo. Nam patri non potest competere visibilis missio.

1 Quia cui repugnat inuisibilis missio, eidem repugnat uisibilis missio, sed patri repugnat inuisibilis missio vt patet ex praecedentibus, ergo &c. Maior patet: quia cu repugnat inclusum, eidem repugnat includens, sed mis sio visibilis includit missionem inuisibilem, sicut ex ian dictis patet.

2 Praeterea, cui repugnat emanatio, ei non competis uisibilis missio. llla patet: quia cui repugnat emanatio, ei dem repugnat potestatis delegatio passiua, seu communicatio, quae necessaria est in misso, vel legato, sed patri ri pugnat emanatio, cum non habeat personam origine pri rem se, a qua possit emanare. Vnde si quandoque legitur, quo persona patris manifestauerit se in aliquo sensibili signo hoc non debet dici missio; sed potius apparitio: quia qua uis ei, qui habet auctoritatem autenticam a se, & non ab alio, repugnat mitti, vel legari; sibi tamen non repugnat apparere, vel manifestari.

De Filio autem, & spiritu sancto planum est in scriptu ris, quod eis competat missio uisibilis.

De filio enim dicit Apostolus, Misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, vt eos, qui sub lege erant redimeret.

Et Daruch dicit de filio Dei. Post haec in terris uisus est: & cum hominibus conuersatus est

Etiam spiritus sanctus in sancto euangelio quater legitur missus visibiliter, scilicet in columbae specie circa Christi baptiaationem.

In nube circa Christi transfigurationem. In flatu post Christi resurrectionem, cum insufflauit in Discipulos dicens, Accipite spiritum sanctum &c.

Et in linguis igneis post CnR1S TI ascensionem. Ratio autem illarum visibilium apparitionum ex causa finali potest assignari.

Apparuit enim circa baptismum in specie columbae in signum innocentiae, quam debemus recipere, cum bapti aamur virtute illius, qui tunc baptixabatur, qui erat agnus Dei, qui tollit peccata mundi

Circa transfigurationem apparuit in similitudine nubis lucidae, vt signum haberemus futurae gloriae, quae reue labitur in nobis: dona enim gratiae & gloriae appropriantur spiritui sancto

Post resurrectionem autem, cum Christus dedit Apostolis potestatem remittendi peccata, missus est eis spiritus sanctus in specie venti, seu flatus, in signum quod Apo stoli tantae potentiae receperunt ibi virtutem, qua omnia peccata nostra possent exufflare. Vnde dictum est eis a Christo, Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, & quorum retinueritis retenta sunt

Sed post ascensionem missus est Apostolis in linguis igneis, vt ex uisibili signo appareret, quod Apostoli esse debebant uerbis proflui, & caritate feruidi: quia in omnem terram debebat exire sonus eorum, & in fines orbis terrae verba eorum

Sed forte contra illam conclusionem dicetur sic. lilud, quod omnino est inuisibile, hoc non potest uisibiliter apparere sine fictione, sed spiritus sancti persona est simpliciter inuisibilis, iuxta illud, quod dicitur. Lucem inhabitat inaceessibilem, quem nullus hominum uidit; sed nec videre potest. Et spiritui sancto non conuenit aliquafictio, cum ipse sit spiritus veritatis, vt dicitur in euangelijs, & spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum ut dicitur.

2 Praeterea, si spiritus sanctus esset missus in aliqua uisibili creatura, runc preter modos comunes, quibus Dens est in omni creatura per essentiam, potentiam, & praesentiam, spiritus sanctus, esset in illa creatura, in qua mitteretur, hoc autem esset vel per gratiae infusionem, vel per illius creaturae in vnitatem suppositi assumptionem, uel per repraesentationem, puta quod esset in re, sicut in signo.

Non primo modo: quia talis creatura cum non sit rationalis, non est capax gratiae.

Nec secundo modo: quia tunc creatura irrationalis es set assumpta a diuino supposito, quod nullus sanae mentis poneret.

Nec tertio modo: quia vel esset in ea sicut in signo narurali, vel vniuersali, & tunc mitteretur in omni creatura quia in omni creatura reperitur vestigium creatoris, ut patuit superius distinctione 1 vel sicut in signo gratuito, & tunc in omni sacramento mitteretur spiritus sanctus, cum sacramentum sit signum gratuitum.

Respondeo, ad primum dicendum, quod aliquid uisibiliter apparere potest intelligi dupliciter. Vno modo fomaliter determinatione intrinseca. Alio modo denominatiue solum denominatione extrinseca, sicut causa quamdoque denominatur ab effectu. Primo modo maior est vera, sed non secundo modo: unde spiritus sanctus dicitur uisibiliter apparere, non quod ipse uideatur, sed quia aliquid aliud videtur, per cuius contemplationem nos manuducimur in cognitionem aliqualem emanationis spiritus sancti, & manifestationem sanctitatis illius, ad quem mittitur, ergo &c

Ad secundum dicendum, quod apparet ibi sicut in signo. Ad probationem dicendum, quod Deus tanquam in signo multipliciter potest apparere, Primo sicut in signo naturali, & sic relucet in omni creatura tamquam in vestigio becundo sicut in signo reuelatiuo, seu illuminatiuo, & sic apparuit patribus in veteri testamento. Tertio sicut in signo gratuito, & hoc tripliciter: quia uel illud signum nullo modo est causa gratiae, licet ipsum consequatur gratia, & tale signum fuit circuncisio, & aliqua sacramenta vereris legis. Vel aliquo modo est causa gratiae, & tale signun est sacramentum nouae legis, quod aliquo modo efficit quod figurat, ut patet per magistrum. Vel huiusmodi signum praesupponit gratiam, quam demonstrat, seu ostendit, & tale est signum, quo fieri dicitur personae diuinae visibilis missio,

Articulus 2

Utrum persona visibiliter missa secundum quod apparet in corporali specie sit minor persona quae mittit eam

ARTICVLVS II. Vtrum Persona visibiliter missa secundum quod apparet in corporali specie, sit minor persona quae mittit eam.

QVANTVM ad secundum articulum, utrum persoCua uisibiliter missa secundum quoed apparet in corpora li specie sit minor persona: quae mittit eam, distinguendum est de creatura in qua apparet persona. Vel quia illa creatura est assumpta in vnitatem suppositi diuini apparentis in ea, vel non. Si sic, tunc pono conclusionem atfirmatiuam

1 Quia quandocunque duae naturae sunt eiusdem suppositi, illud, quod per se praedicatur de vna saltem ex consequenti praedicatur de altera, maxime si illae duae naturs in terminis concretis proferuntur: quia vt sic implicat suppositum, quod est vtriqu commune: sed planum est, quod natura assumpta est minor persona diuina, quae ipsam non assumpsit, ergo propter communicationem idiomatum persona assumens dicetur minor persona non assumente immo filius Dei, vt sic, dicetur minor seipso, iuxta quod ait Apostolus, "Exinaniuit semetipsum formam serui accipiens".

Sed forte dicetut, quod illud sit contra Hylarium in libro de trinitate, vbi ait, quod pater est maior filio, filius tamen non est minor patre.

Dicendum ad hoc, qud illud non est contra illud propositum: quia Hylarius loquitur ibi de filio Dei secundum se, & non quantum ad assumptam naturam.

Sed sic dicendo oritur duplex difficultas: quia tunc dictum Hylarij esset contra dictum Augustini: quia stando precise in diuina natura, filius est aequalis patri secundum dicta Beati Augustini. Item cum maius relatiue dicatur respectu minoris, ergo maior dicitur minore maior: sec vnum relatiuum non potest poni sine reliquo, ergo dicendo contra Hvlarium non videtur, quod pater possit dici maior filio, nisi filius dicatur minor patre. Fuerunt igitur quidam, qui hanc difficultatem ex dictis Hylarij resultantem euadere cupientes dixerunt, qu quia in patre sunt plures relationes, quam in filio, accipiendo relationem negatiue, puta inmascibilitas est in patre, cui non correspondet aliqua relatio in filio; ideo pater dicitur maior filio, quamuis ex hoc filius non dicatur minor patre.

Sed isti deficiunt hic tripliciter. Primo : quia cum relatio nullam perfectionem dicat de se, ideo propter relationum pluralitatem non potest aliquid maius dici.

Secundo: quia sic dicendo, filius esset maior spiritu sancto, quod tamen nullus ponit; probatio consequentiae; quia spiritus sanctus habet solam vnam relationem, puta spirationem passiuam: sed filius habet plures, scilicet filiationem, qua refertur ad patrem, & comunem spirationem, seu actiuam spirationem, qua resertur ad spiritum sanctum.

certio deficiunt, quia cuius posito est causa, quare aliquid dicatur maius; eiusdem negatio erit causa, quare ali quid dicatur minus; igitur si pluralitas relationum in patre est causa, quare pater sit maior filio, negatio illius pluralitatis, seu paucitas relationum erit causa, quare filius sit minor patre, nisi aliud dicatur.

Et ideo posset dici, qud in illo proposito maius est idem, quod dignius, vbicumque ergo condicio dantis spectat id dignitatem, ita tamen, quod condicio recipientis non spo ctat ad aliquam indignitatem, sed ad personalem proprietatem, tunc ille, qui dat, ita dicetur maior recipiente, quod tamen recipiens non debet dici minor dante, maxime si recipiens recipit omnem perfectionem a dante, & eande naturam, quae est in dante, sed sic est in proposito inter patrem & filium, ergo &c. Vnde non est differentia inter patrem, & filium quantum ad perfectionem habitam: quia omnem perfectionem, quam habet pater, habet filius, sed solum differunt in modo habedi: quia filius habet a patre, sed pater non habet a filio, sed a seipso. Et illa etiam videtur esse intentio Hylarij: quia ibidem sic ait Hylarius. Maior itaqu donans, sed non minor filius, cui vnum esse donatur, cui tantum donat esse, quantus est ipse qui donat; filius igitur est aequalis patri in re habita, quamuis pater dicatur maior filio in modo habendi. Et hoc de prima conclusione secundi articuli

Conclusio secunda. Si autem creatura, in qua apparet persona diuina, non est assumpta in vnitatem supposit a tali persona, tunc illa persona non est minor ceteris personis diuinis propter hoc, qued in tali creatura appareat. 1 Quia ea, quae distincte subsistunt, non communicam sibi mutuo sua idiomata, sed cum persona diuina apparet in aliqua creatura non assumendo eam, tunc persona diuina, & illa creatura distincte subsistunt, ergo non communicant sibi mutuo sua idiomata, & per consequens non potest inferri, quod illa persona sit minor ceteris diuinis personis propter hoc, quod talis creatura minor est eis. Et illa est intentio Beati Augustini 2. de trinitate, vbi ait, "nusquam scriptum esse, quod Deus pater sit maior spiritu sancto, vel spiritus sanctus minor Deo patre".

Articulus 3

Utrum species in quibus apparuit spiritus sanctus temporaliter missus fuerint imaginariae vel vere reales seu corporales

ARTICVLVS III Vtrum species, in quibus apparuit spiritus sanctus temporaliter missus, fuerint imaginariae, vel vere reales seu corporales.

QVANTVM ad tertium articulum, vtrum species, cap. ein quibus apparuit spiritus sanctus temporaliter tom.i missus, fucrint imaginariae, vel vere reales, seu corporales, est aduertendum, quod de aliquibus speciebus, in quibus apparuit spiritus sanctus, est magnum dubium, vtrum fuerint reales, vel fatasticae, seu imaginariae: Vnde de linguis, in quibus apparuit in dic penthecostes Augu. mouet illam quaestionem in propria forma 2. de trin. Et propter sui difficultatem dimittit eam insolutam, Vnde ait sic Quamquam de illo igne disceptari potest, vtrum oculis, an spiritu visus sit; Et causam huius dubitationis trahit Augustinus ex libro actuum apostolorum: ibi enim nos habemus, Apparuerunt illis dispartitae linguae: alia translatio, quam allegat Augustinus, habet, visae sunt eis diuisae linguae. Et ideo post predicta subdit Augustinus. Non enim viderunt linguas velut ignem, sed visae sunt eis. Ne enim sub eadem significatione solemus dicere, visum est mihi, qua dicimus vidi. Et in illis quidem spiritualibus ui sis imaginum corporalium solet dici, & visum est mihi, & vid; In illis vero, quae per expressam corporalem speciem oculis demonstrantur, non solet dici, usum est mihi, sed vidi. Et quamuis Beatus August. neutram partem hic asserat determinate; sunt tamen quidam, qui dicunt, quod illae linguae igneae non fuerunt imaginariae, sed reales uia, vt dicunt.

1 Veritas non debet fictionibus manifestari; nam in operibus veritatis nulla debet esse fictio, sed apparitiones fantasticae sunt quaedam fictiones.

2 Preterea, illud, quod est in imaginatione vnius, non apparet alteri; sed illae linguae non solum apparuerunt Apostolis, quibus in illo signo mittebatur spiritus sanctus, sed & pluribus aliis apparuerunt, qui cum Apostolis in illa domo fuerunt. Sed quid sit hic tenedum, determinate asserere non praesumo, maxime cum tantus doctor sicut erat August. neutram parte determinate asseruerit.

Sed nec rationes illorum concludunt, Ad primum igitur dicendum, quod minor non est vera: quia multi prophetae receperunt veritatem suae prophetiae per pecies fantasticas, & imaginarias, in qua tamen prophetia nulla fuit fictio falsitatis.

Ad secundum dicendum, quod illud signum virture diuina, vel angelica poterat multiplicari in fantasiis omnium illorum, quibus apparuerunt illae linguae. De colus ba vero, in qua apparuit spiritus sanctus baptix ato domi- no, dicit beatus Aug. libro superius allegato, non esse dubium, quin fuerit verum corpus reale, cum scriptura eam corporali specie asserat descendisse¬

Articulus 4

Utrum tales species, in quibus spiritus sanctus missus est, formentur ministerio angelorum

ARTICVLVS IIII Vtrum tales species, in quibus spiritus sanctus missus est, formentur ministerio angelorum.

QVANTVM ad quartum articulum, vtrum tales species, in quibus spiritus sanctus missus est, formentur ministerio Angelorum, dicendum, quod quia Dens administat corporalem creaturam mediante sprritualis lex enim deitatis est infima per media reducere in suprema, vt patet per Dionysium in de angelica Hicrarchias ideo congrue dici potest, omnes illas species, in quibus modo praedicto diuinae personae apparent, ita tamen, quod non sint assumptae in vnitatem suppositi diuini, esse formatas ministerio angelorum.

Si autem aliqua illarum rerum assumeretur a diuino supposito, tunc ratione suae dignitatis sine aliquo creato agente medio formaretur immediate per ipsum Deum ficut factum fuisse creditur de humanitate domini nostri lesu Christi.

Forte dicetur contra primam conclusionem, quod cum Angelus format aliquod corpus, tunc ipse Angelus apparet in tali formato corpote, & ideo si Angelus formaret praedictas species, tunc in talibus speciebus non fieret mis sio diuinae personae, sed potius Angeli, qui in talibus speciebus appareret

Respondeo, quod hoc non sequitur: quia licet Angelus habeat causalitatem super talis rei formatione, non tamen habet causalitatem super dono gratuito, quod a solo Deo intus formatur, & efficitur in mente illius, ad quem dicitur fieri huiusmodi missio, quod quidem donum significatur per speciem extrinsecus ministerialiter formatam per Angelum, & ideo licet Angelus formet huiusmodi corpus mediante motu locali facto in aere, & ceteris elementis ad hoc congruentibus; tamen si donum significatum huiusmodi corpore, seu specie nullo modo subest po testati angelicae, sed tantummodo dependet a diuina potestate, tunc non debet dici apparere, vel mitti Angelus, sed potius persona diuina, cuius appropriatum respicit huiusmodi donum, puta si illud donum se habet per modum sapientiae, tunc mittitur filius, cuius appropriatum est sapientia; si per modum amoris, vel caritatis, tunc mittitur spiritus sanctus, cui bonitas approprintur in diuinis: Si autem tale donum respicit singulariter potestate, vel maiestatem diuinam, tunc quia potestas appropriatur patri, potest dici que in specie tunc apparente pater apparet, tamen ex hoc non debet inferri, quod pater sit missus, quia apparitio in plus se habet, quam missio: quia sicut patet ex praecedentibus superius, personae non productae repugnat mitti, quamuis sibi non repugnet apparere; apparuit enim pater in voce dicente, Hic est filius meus dilectus tamen ex hoc non debet dici missus

Ad argumenta principalia patet: quia neutrum est contra ea, quae hic dicta sunt

PrevBack to TopNext