Quaestio 1
Quaestio 1
An una divina persona sit in alia.
Et videtur, quod non: quia in quocunque est paternitas, filiatio, & spiratio; ille est pater & filius, & spiritus sanctus, sed si pater, & spiritus sanctus sunt in filio, tunc erunit in eo paternitas, & filiatio, & spiratio, erms esset pater, & spiritus sanctus, & sic esset confusio personarum.
Contrarium ponit magister in littera illius 15. distinnion Ista quaestio posset habere duplicem intellectum, porum primus est satis facilis, alter vero difficilis. Primo ponlet intelligi, vtrum vna persona sit in alia intellectuauer & obiectiue; Et tunc de facili respondetur, quod sic ia omne cognitum est in cognoscente obiectiue, uel ersipsum, vel per suam similitudinem: sed quaelibet diuina ersona cognoscit quamlibet diuinam personam non nfmilitndinem, sed per seipsam: quia quod aliquid non Terentetur intellectui per seipsum: sed in suo simili nenit ex imperfectione praesentati, quae in diuinis esse potest ergo quaelibet diuina persona est in qualibet diuina persona per seipsam intellectualiter, & obiectiue modo posset intelligi haec quaestio, utrum una perpia ft in alia realiter & entitatiue; Et sic quamuis quae¬ stio sit difficilis, tamen ratione fidei, & propter auctoritates sanctorum, & dicta satri canonis, necesse est nos illud firmiter confiteri. Dicit enim saluator. Ego in patre, & pater in me est; Modus tamen declarandi diuersimodem tangitur a diuersis. Quidam enim illud declarant ex diuina productione: Aliqui ex diuina relatione. Alij ex diuinarum personarum essentiali identificatione; Et ideo ponam quattuor conclusiones, scilicet tres negatiuas, & unam affirmatiuam.
Prima est, quod quamlibet diuinam personam esse in qua libet diuina persona non potest probari ex diuinarum personarum productione.
Tertia, quod hoc non potest probari sufficienter, s ratio tantum modo sumitur ex diuinarum personarum essentiali identificatione.
4 Quarta, quod praedicta inexistentia cuiuslibet diuinae personae in qualibet sufficienter probari potest ex reali conuenientia, & reali differentia, quam habent diuinae personae non propter essentiam tantum, nec propter relationem tantum, sed propter essentiam, & re- lationem simul
RESOLVTIO Licet singulam quamque personam diuinam in singula quaque eavum esse veque ex eaerum productione, neque ex diuina relatit ne, neque ex essentiali duntaxat identitate sigillatim probare possimus, ex praefatis tamen simul collectis exacte comprobari non inconuenit.
CONCLVSIO. Quod quamsibet diuinam personam esse in qua sibet duina persona non potest probari ex diuinarum personarum productione.
RIMVM patet: quia si ratione originis sufficienter 2 posset probari productum esse in producente, & ecouerso; tunc pater carnalis vere esset in suo filio, & filius in patre. consequens est falsum, ergo & antecedens; consequentia patet: quia filius carnalis Vere originatur a patre carnali
Forte dicetur, quod non est simile de patre carnali; quia talis pater agit actione transeunte, pater autem diuinus actione immanente.
Respondeo, quod quamuis generatio diuina non sit tonsiens quo ad diuinam naturam, est tamen transiens quo ad personam: quia pater non generat seipsum, sed filium, qui realiter quantum ad personam distinguitur a patre.
Preterea, dato, quod per realem originem possit aliquo modo probari, quod productum sit in producente, eo quod omne productum aliquo modo sit in suo principio productiuo, per hoc tamen probari non potest, quod producens sit in producto: sed in diuinis non magis est productum in producente, quam producens in producto, aeque enim vere est pater in filio, sicut filius in patre.
Praeterea, cum origines in diuinis sint diuersarum 3 rationum, ergo si ratione originis vna persona esset in alia, tunc non similiter, & uniformiter inessent sibi mutuo diuinae personae, falsitas consequentis est nota apud omnes doctores: consequentia patet: quia quae per difformen ronnem insunt, difformiter insunt
E ONcLVS10 I. Quod quamlibet diuimam personam esse in qualibet duima persona non potest sufficienter probari ex diuina relatione.
QECVND o dico, quod non potest probari, quod diuinae Opersonae sibi mutuo insint ratione diuinae relationis,
1 Quia quae aliquibus sunt ratio oppositonis, illa nen sunt ratio praecisa, quare vnum illorum alteri insit, sed re lationes diuinae sunt personis ratio oppositonig, ergo &c
2 Ratione illius non conuenit personae inesse, rationem cuius sibi proprie conuenit adesse, sed ratione relationis personae diuinae conuenit adesse. Maior patet, quia tales modi simpliciter diuersi non possunt conuenire eidem ratione eiusdem. Minor est nota: quia relationis esse est ad esse
3 Praeterea, id, quod est praecisa ratio distinctionis per sonae a persona, non est ratio essendi vnam personam in alia, sed relatio in diuinis est precisa ratio distinctionis vnius personae ab alia, ergo &c.
c ONCLV S 10. III Quod quamlibet diuinam personam esse in qualibes diuina persona non potest sufficienter probari, si ratio tantummodo sumitur ex diuinarum personarum essentiali identificatione.
TERTIo dico, quod unamquamque personam diui nam esse in alia non potest fufficienter probari ex hoc praecise, quod realiter sunt idem in diuina essentia.
1 Quia ex eo praecise non probatur aliquid alicui in esse, ex quo praecise sibi conuenit per se esse: sed cuilibes diuinae personae conuenit per se esse propter hoc, quod ess idem realiter quod diuina essentia, ergo per hoc non potest praecise probari alteri inesse
2 Praeterea, si ratione, qua pater est idem filio in diu na essentia, pater esset in filio, tunc esset in seipso per se & primo consequens est falsum, vt patet 4. physicorum; vbi probatur impossibile esse, quod idem sit in seipso primo; consequentia patet: quia sicut pater est idem realiter filio per diuinam essentiam, sic est idem sibi ipsi primo & per se: quia per nihil alterum, ergo si ratione identitatis quae sibi conuenit per essentiam praecise est in filio: ratio. ne qua, est idem sibi ipsi per se, & non per alterum, esset in seipso primo.
3 Praeterea, ratione illius, qua aliqua sunt omnino idem realiter, non potest praecise probari vnum illorum esse in altero: sed ratione diuinae essentiae personae sunt oino idem realiter. Maior patet: quia semper inter ea, quorum vnum est in altero, oportet quod aliqua differentia discernatur; sed in diuina essentia sic personae diuinae conueniunt, quod in essentia nullo modo differunt
cO NCLVS1O II1. Quod proedicta inexistentia cuilibet diuinae persond qualibet sufficienter probari pot est ex veali conueientia, & veali differentia, quam habent duum nae personae, non propter essentiam tantum, ner propter relationem tantum, sed propter essentia & relati onem simul
QVARTo dico, quod quamuis ratio istius inessend non sit essentia praecise sine relat ione nec relatio praecise sine essentia; essentia tamen & relatio simul sum ta sunt perfecta ratio, quare quaelibet diuina persona est in altera; quia quaecumque suppositaliter differunt, ita tamen quod in vna natura realiter conueniunt, illorum necessario vnum est in altero: sed personae diuinae ratione relationum realiter differunt, ratione diuinae naturae rea liter conueniunt, ergo &c. Minor patet exfide; maiorem probo; quia in quocumque est natura alicuius, in illo est illud, cuius est natura, praesupposita tamen inter ea reali differentia; alias per illam maiorem semper probaretur idem esse in seipso; quia natura cuiuslibet est in eo: Sed natura cuiuslibet diuinae personae est in qualibet diuina persona, ita tamen, quod personae realiter differunt inter e, ergo quaelibet diuina persona est in qualibet diuina persona
Sed dices, quod si illud, quod est ratio per se essendi praecise non est ratio inessendi, & similiter illud, quod est ratio adessendi praecise non est ratio inessendi, tunc nec simul iuncta poterunt esse ratio inessendi, sed vt superius dixi, diuina essentia est ratio personis per se essendi, & relatio ad aliud essendi, & praecise vnum illorum ab altero sumptum separatim non poterit esse ratio sufficiens personam essendi in persona, ergo nec simul iuncta poterunt esse causa sufficiens talis modi inessendi.
Respondeo per interemptionem maioris: quia quaecumque sibi connaturaliter mutuo in sunt, oportet ea habere conuenientiam, & differentiam, sed nec essentia est ratio differentiae ipsis diuinis personis, nec relatio est ratio conuenientiae, simul tamen iuncta ratione essentiae sic conueniunt, quod tamen ratione relationis huiusmodi personae differunt
Ad argumentum principale dicendum ad maiorem, quod relationes diuinas esse in aliquo dupliciter potest intelligi, scilicet formaliter, vel identice. Primo modo maior est vera, quia formaliter paternitas est in solo patre, filia, tio in filio, processio, siue spiratio passiua in spiritu sancto. Secundo modo maior est falsa, quia ratione identitatis, qua omnes diuinae relationes sunt idem cum essentia diuina, in qualibet diuina persona sunt omnes illae re lationes, ergo ecc¬
On this page