Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXXV. Secundae particulae principalis huius volumiinis absolutissima diuisio, atque praesentis distinctionibreus subdiuisio, in qua perfectiones, quae extrmscece quodammodo ipsum Deum vespiciunt, explicari incipuint
VM QVE supra disseruerimus. Postquam magister huc vsque determinauit de hiquae Deo conueniunt secundum intrinsec as perfectiones, hic vlterius vsque ad finem primi libri determinat de his, quo non solum Deo conueniunt ad intra, ve rumetiam sibi videntur competere secundum extrinse. cas operationes: haec autem sunt tria, scilicet scientia, potentia, & voluntas. Et secundum hoc, residua pars istius primi libri diuiditur in tres partes: nam primo tractat do Dei scientia, Secundo de potentia, Tertio de diuinae voluntatis efficacia Secunda pars incipit ibi, Nunc de omni otentia Tertia ibi, lam de voluntate. Prima in duas: Nam primo agit de scientia Dei generaliter; Secundo in comparatione ad rationalem creaturam specialiter ibi, Praedestinatio vero de bonis Prima in duas; nam primo determinat de scientia Dei secundum se: Secundo tractat de ea comparatiue ibi, Solet hic queri. Prima in tres Quia primo magister praemittit ea, de quibus vsque ad finem istius primi libri intendit facere mentionem, Secundo ostendit scientiae Dei multiplicem fore acceptionem & tertio de Dei scientia mouet quaestionem. Secunda ibi, Sciendum est ergo. Tertia ibi, Hic considerari opori tet, & haec in tres, nam primo mouet quaestionem, Secundo recitat circa eam duplicem opinionem, Tertio ponit suam determinationem. Secunda ibi, Ad hoc autem. Tertia ibi, Ad hoc iuxta modulum; & ista in tres; nam primo circa praedictam quaestionem determinate insinuat suum propositum, Secundo infert triplex corollarium ibi, Scietia Vero; & diuiditur in tres partes, secundum quod trinfert corollaria, in quorum primo concludit omnia ab aeterno fuisse a Deo scita; in secundo, quod omnia ab aeternd fuerunt in Dei scientia In tertio, quod omnia sunt Ded potentia. Secunda ibi, lose autem omnia. Tertia ibi, Inde est quod omnia. Circa hanc. dist. 35. quaero.
On this page