Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An divina essentia sit obiectum divinae cognitionis

Questio I An diuina essentia sit obiectum diuinae cognitionis,

VTNVM primum obiectum diuinae cognitionis sit ij sa diuina essentia.

Et videtur quod non: quia primus actus cuiuscumque potentiae cognitiuae non potest essi eflexus: sed si primarium obiectum diuini intellectus es set diuina essentia, tunc primus actus diuini intellectus esset reflexus; ergo primarium obiectum diuinaecognitio nis non potest esse diuina essentia. Maior patet: quia actus reflexus praesupponit actum rectum Probo minorem, quia essentia diuina est idem realiter, quod diuinus intellectus, & per consequens diuinus intellectus intelligens diuinam essentiam intelligit seipsum, sed actus, quo idem seipsum intelligit, videtur esse reflexus, ergo &c

Contra obiectum alicui potentiae maxime proportio natum est suum obiectum primarium, sed essentia diuina est obiectum maxime proportionatum intellectui diui no, ergo &c. maior patet: probatur minor, quia essentia diuina diuino intellectui est totaliter adaequata, sicut de se patet, ergo &c. Hic ponam quattuor conclusiones. Prima est, quod Deus primo cognoscit se ipsum. Secunda, quod cognoscendo se cognoscit alia a se Tertia, quod cognoscedo essentiam suam absque omni distinctione intrinse ca suae essentiae cognoscit omnia exteriora distincte

Quarta, quod ipsae creaturae a Deo cognitae possunt aliquo modo dici secundaria obiecta cognitionis diuinae.

Conclusio 1

Quod Deus primo cognoscit seipsum

CONCLVSIO I Quod Deus primo cognoscit seipsum.

CONCLVSIONEM primam probo sic. 1 Perfectissimae cognitionis obiectum primarium debet esse perfectissimum: Dei cognitio est perfectissima & ipse Deus est obiectum perfectissimum, cum sit perfectus vniuersali perfectione, & in se habeat perfectiones omnium generum, vt dicitur 3 metah. ergo &c.

2 Praeterea, simplicissimae cognitionis primarium obiectum debet esse tale, quo nihil possit cogitari simplicius; sed cognitio Dei est simplicissima: quia primum in quolibet genere est simplicissimum illius generis; sed in genere cognitionis cognitio Dei est omnino prima, & Deo nihil simplicius potest cogitari, cum ipse sit omnino simlex, vt patet ia metaph

3 Praeterea, cognitionis totaliter independentis primarium obiectum est totaliter independens. illa patet. quia non potest esse minor dependentia in ipsa cognitione, quam in suo obiecto primario, a quo specificatur. Sec cognitio Dei est omnino independens, quia si esset aliquis dependens, tunc esset creatura, & solus Deus est obiectum totaliter independens: quia omnia, quae sunt citra Deum sependent a Deo, & ad ipsum ordinantur, vt patet methaphysi, ergo solus Deus est obiectum primarium suae cognitionis

4 Praeterea, intellectibus oppositarum conditionum existentibus, oppositus competit modus tendendi in obiectum; sed intellectus diuinus, & intellectus humanus sunt oppo itarum conditionum, eo quod intellectus diuinus sit purus actus in genere intelligibilium, vt patet 12. metap. 8 intellectus noster sit pura potentia in genere intelligibs lium, vt patet per Auer. in 3. de anima. Cum igitur noster intellectus prius cognoscat alia a se, & mediante cognitione aliorum deueniat in cognitionem suiipsius, vt patet 3. de anima, ergo intellectus diuinus tamquam primarium obiectum suae cognitionis apprehendit seipsum, & cognoscendo se cognoscit alia.

praeterea, voluptuosissimum intelligere est a volus tuosissimo obiecto: sed intelligere Dei est uoluptuosissimum, vt dicitur 12. metap. & diuina essentia est obiectum voluptuosissimum.

3 Praeterea, Auicen. in sua metaph ait, quod Deus est intellector, & comprehensor sui, eo quod sua quidditas est spoliata a materia.

Sed contra iam dictam veritate sophystice posset argui sic1 Nulla persona diuina intelligit se, ergo Deus non intelligit se consequentia patet: quia qucquid conuenit Deo, oportet, quod conueniat alicui diuinae persone, ergo a destructione consequentis &c. Antecedens probatur, quia actu relationem importantes non sunt reciproci in diuinis; sed scire, & intelligere vel sunt ipsae relationes potentiae ad obiectum, vt quidam dicunt, vel saltem necessario concernunt relationem.

2 Ite Dion. 7. de diuinis nominibus ait. Deus est sine sensu, siue mete, non habens intellectuales operationes

Sed ista non impediunt: quia quanto obiectum est purius, & immaterialius, tanto purissimo itellectui obiicitur prius, & magis proprie: sed essentia diuina est denundata ib omni materia, & potentialitate, vt patet 8. physicorum, & 12 meta in tantum. n. Deus est immaterialis, quod secundum Dam. 2. libs omne aliud ad Deum comparatum grossum, & materiale inuenitur. Intellectus etiam diuinus est purissimus, cum sit purus actus, vt patet eodem 12. meta Cum igitur essentia diuina semper sibi praesens sit, ut actu intelligibilis, sequitur, quod talis essentia sibi propriissime obiljciatur, & ipse eam intelligat tamquam suum proprium & primarium obiectum,

od primum dicendum, quod relatio secundum rationem potest esse reciproca etiam in diuinis, quia pater est sibiip si idem, & per consequens relatione identitatis refertur ad seipsum, sed scire vel intelligere diuinum non concernit relationem, nisi secundum rationem, ergo huiusmodi actus possunt esse reciproci in diuinis.

Ad secundum dicendum, quod per talia verba non intendit, Dion a Deo negare intellectualem operationem super excedentem, sed solum deficientem, quae competit creaturis.

Conclusio 2

Quod Deus cognoscendo se cognoscit alia a se.

CONCLVSIO II. Quod Deus cognoscendo se cognoscit alia a se.

SECVNDO dixi, quod Deus cognoscendo se, cognoscit omnia alia creata cognoscibilia.

1 Quia qui persecte cognoscit aliquam causam, necessario cognoscet omne illud, quod per se causatur a tali causa, sed Deus perfecte cognoscit seipsum, ut patet in com clusione praecedenti, & ipse est per se causa omnium, quae sunt citra ipsum: quia de Deo ait Com. 2. meth. Est enim quoddam ens per se ens, & per se verum, entitate, & veritate cuius omnia alia sunt entia, & vera: ergo Deus cogno cendo se cognoscit omnia alia a se

2 Praeterea, illud, quod omnia alia dirigit in suos fines ordinate, necessario cognoscit ea: quia si non cognosceret, tunc casu dirigeret ea, & per consequens non ordinate; sed Deus per modum artis, & ordinate omnia dirigit in suum finem: nam etiam ipse commentator a veritate cona ctus 12 metaphy. ait, quod calores generati ex coloribus stellarum generantes quamlibet speciem specierum animaium, habent mensuras proprias ex quantitatibus motuum stellarum, & dispositonibus earum ad inuicem in propinqitate, & remotione, & illa inensura prouenit ab arte di ina intellectuali, quae est similis & vniformis vnius artis rincipalis, sub qua fiunt plures artes.

3 Praeterea, quanto potentia est perfectior, tanto mius est limitata: sed inter omnes alias potentias cognitias intellectiua est perfectior, & inter omnes intellectiuas diuina potentia intellectiua est perfectissima, ergo in nullo poterit esse limitata, & per consequensD eus omnia cognoscet, luxta quod dicitur, Omnia nuda, & aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.

4 Praeterea, beatus Greg. 2it. Quid est, quod non videat ui videntem omnia videt, sed videre Dei est cognoscere & intelligere Dei, ergo Deus intelligit omnia

Praeterea, Aristot. 1. de anima, arguens contra Empedoclem ait, quod accidit secundum eum Deum insipsen issimum esse; quia non cognoscit. Et 3. metaphysi, contra platonem, & Empedoclem ait, quod secundum eos accidit foelicissimum Deum minus prudentem esse ceteris: quia non cognosceret omnia elementa eo quod non eset compositus ex omnibus elementis. Ex quibus apparet, quod non videtur fuisse intentio Aristot. quod Deus nihil cognosearet extra se, cum in hoc Aristoti, alios reprehendat

3 Praeterea, Commentat. super de coelo & mundo tractans illud uerbum, quomodo circulationi non est contraria alia circulatio, ait. Ego autem longo tempore feci moram, in quo non intellexi explanationem istius loti, sed Deus duxit me in hanc veritatem: tunc arguo sic, Aut Deus induxit eum in hanc ueritatem scienter, vel escienter. Si scienter, tunc habetur propositum, scilicet quod Deus cognoscit illud particulare extra se, & qua ratione illud, eadem ratione omne aliud. Si necienter, tunc fortuite, & casualiter duxisset eum in huiusmodi ueritatem : fortuna autem, & casus sunt causae er accidens, & per consequens reducuntur necessario in aliquam causam per se: & sic causalitas Dei reduceretur in causam aliquam superiorem, quod est imnossibile, ex quo patet, quod Auer. Comment. vel sibiipsi contradicit, vel oportet nos dicere, quod senserit Deum intelligere ea, quae sunt extra se, ergo &c.

Sed contra illa forte dicet aliquis, quod philosophu & Commen. expresse dicunt 12. metaphysic. quod prima ntelligentia, quae Deus est, nihil cognoscit eorum, quam sunt extra se. Vnde Aristot ibidem in littera ducit ad tria impossibilia, Si Deus aliquid intelligeret extra se. Primi est, quod diuinus intellectus vilesceret. Secundum, quod nihil esset vere vnum. Tertium, quod intellectus diuinus lassaretur.

Primum impossibile ex textu Aris. posset sic deduci quia intellectus sua intellectione perficitur, & per consequens cius intellectio dependet ab intelligibili, a quo talis intellectio causatur, si ergo Deus intelligeret illa materialia, tunc eius intellectio ab istis vilibus, & materialibus dependeret, & per consequens necessario vilesceret.

2 Secundum sic: diuersitas in scientia causatur ex diuersitate intellectorum i ea, ergo si Deus cognosceret ea quae sunt extra se, isua scientia aliquo modo erit diuersa sed sublata vnitate a primo, nihil poterit esse vere vnum, ergo & cetera

3 Tertium potest sic deduci: quia intellectus non potest simul plura intelligere, unde quanto intellectus est simplicior, tanto magis videtur esse determinatus ad vnum; si ergo diuinus intellectus intelligit plura, oportet, quod ea intelligat suceessiue, & per consequens erit in potentia intelligens, omnis autem virtus, quae de potentia reducitur ad actum, lassari potest, ergo &c.

Sed quia saepius ex dictis Aristo. euidenter apparet eum sensisse Deum intelligere ea, quae sunt extra seipsum, ut patet expresse to: ethic. & in pluribus aliis locis; igitur ne tanto philosopho contradictionem imponamus, poterimus sic distinguere, quod Deum cognoscere aliquid dupliciter potest intelligi, vno modo taquam obiectum primarium & principale. Alio modo tamquam annexum, & secundarium. Primo modo Deus nihil intelligit extra se, & iuxta hoc procedunt auctoritates adductae, de 12: & quaecunque aliae, quae illis similes esse videntur, siue sint philosophorum, siue catholicorum Doctorum. Secundo modo suni intelligendae aliae auctoritates, & rationes, quibus proba ri poterit Deum extra se aliquid intelligere: Vnde etiam Aug. & plures alij Doctores sanctitam difformiter in hamateria loqui videntur, quod pro dictorum concordia necessaria videtur predicta distinctio, vnde iuxta primum men prum distinctionis ait August. 83. & super Sen. ad litteram, quod nihil extra se intuetur. Sed iuxta secundum membrum ait, 8. de trinit. quod "omnia, quae fecit Deus", verbum cognoscit in verbo.

Conclusio 3

Quod Deus cognoscendo essentiam suam absque et omni distinctione inftrmseca sud essentiae cognoscit omnia esteriora distincte

CONCLVSIO III Quod Deus cognoscendo essentiam suam absque & omni distinctione inftrmseca sud essentiae cognoscit omnia esteriora distincte.

TERTIO dico, quod non obstante indistinctione, 2 & simplicitate diuinae essentiae, Deus per notitiam sua essentiae cognoscit omnia distincte, Et vt illud euidentius elucescat, primo ostendam, quod Deus cognoscendo essentiam suam, cognoscit omnia distincte, Secundo, quod sunatura intrinsece penitus est indistincta, quamuis representet omnia distincte

1 Primum probo sic, illud, quod agenti per intellectum est ratio aliqua distincte producendi, hoc idem est sibi ratio talia distincte cognoscendi; sed vt patebit in 2. libro, diuina essentia est Deo ratio omnia distincte producendi, ergo erit sibi ratio omnia distincte cognoscendi Maior patet, quia agenti per intellectum idem est ratio agendi & cognoscendi, & per consequens idem est ratio distincte agendi & distincte cognoscendi.

2 Praeterea, illud, quod est mensura perfecta omniun intelligibilium, est ratio distincte cognoscendi omnia intelligibilia, sed essentia diuina est mensura omnium intelligibilium. Maior patet, quia mesura perfecta est ratio coguoscendi distincte ipsum mensuratum. Minorem probo. quia primum in quolibet genere est mesura omnium ceterorum, vt dicitur to metaph sed essentia diuina intel omnia intelligibilia est primum, & summum intelligibile, tex cum maxime sit immunis a materia, quae est impedimentum intelligibilitatis, ergo ipsa est mesura certissima omnium intelligibilium, & per consequens est ratio cognoscendi distincte omnia intelligibilia,

praeterea, quandocunque aliquid pfecte continet principia distinctiua aliquorum, illud perfecte cognitum est ratio distincte cognoscendi omnia ea, quorum perfecte continet principia distinctiua; sed diuina essentia perfecte co tinet principia distinctiua omnium, quia ipsa perfecte continet perfectiones omnium, vt patet per philosophos, & theologos, ergo ipsa a Deo perfecte cognita necessario est sibi ratio distincte cognoscendi omnia.

4 Praeterea, oe quod essentia diuina distincte represen tat, hoc intellectus perfecte eam cognoscens distincte com gnoscit, sed essentia diuina est omnium distincte repraesentatiua; Maior patet; minorem probo: quia non minoris efficaciae est diuina essentia, vt forma exemplaris ad omnia representandum, quam ut est Dei potentia ad produms cendum, sed essentia diuina considerata, vt est potentia est Deo ratio omnia producendi, ergo vt est forma exem laris artificis, qui est Deus, necessario representat omnia

Praeterea, Algaxel in metap. sua, tractatu 3 sententia 3 ait sit de Deo. Ipse scit se sicuti est, quoniam ipse nudus, apertus & certissime manifestus est sibiipsi secundum quod ipse est, certitudo vero est hoc, quoe ipse est purum, & verum ens, fons essendi substantias, & accidentia, & quicquid ipsa sunt secundum ordinem suum: igitur si Deus non cognosceret distinctum ordinem rerum, cum ipse sit principium & fons huiusmodi ordinis, ipse seipsum non nosceret sicuti est, quod est contra principium illius auctoritati Secundam partem illius conclusionis sic probo.

1 Quia si diuina essentia ex hoc, quod esset omniu repre, sentatiua esset intrinsece distincta, hoc vel esset pr aliqudistinctiua absoluta, vel relatiua. Non primo modo: quia si tot distinctiones absolutorum reperirentur in diuina es sentia, quot ipsa reprae sentat, tunc, cum ipsa infinita repre sentet, vt infra patebit, sequitur, quod diuina essentia omniu compositorum esset maxime, & summe composita, omne enim absolutum in eadem re condistinctum alteri absoluto facit ipsam esse compositam, & ldeo si infinita talia fuerint in ali quo, ipsum infinitum erit compositum. Nec secudo modo, quia huiusmodi relationes, vel essent reales, vel rationis; Non reales; quia, vt supra patuit, relationes in diuinis non sunt reales, nisi relationes originis; relationes autem oris ginis non sunt distinctiuae essentiae, sed personarum. Si vero fuerint relationes rationis, tunc per ipsas essentia intrin sece, & ex natura rei non poterit esse distincta.

Et confirmatur: quia nulla relatio Dei ad creatura est realiter in Deo, sed solum secundum rationem, vt patuit superius, sed omnis relatio, quae conuenire potest diuinae essentiae, ex eo quod est creaturarum representatiua, est relatio Dei ad creaturam: ergo nulla talis relatio ex natura rei intrinscce poterit esse distinctiua diuinae essentiae

3 Praeterea, eodem actu penitus indistincto cognoscit Deus se, & omnia alia a se, ergo & ea de ratione intrinse ce penitus indistincta ex natura rei. Antecedens pateti quia si pluribus actibus Deus sc cognosceret, & alia a se: tunc huiusmodi actus cum ipso cognoscente realem face rent compositionem. Consequentiam, probo: quia non ess minor distinctio in principiatis, quam in principijs, sed secundum nostrum modum cognoscendi ratio intelligedi est quasi principium respectu actus intelligendi, & ideo non potest esse minor distinctio in actu, quo Deus cognoscit se & alia, quam in sua essentia, quae est sibi ratio cognoscendi se & alia.

3 Praeterea, illa videtur esse intentio sanctorum Doctorum; Ait enim Dionvsi. de diuin nom. Diuina mens non ex existentibus existentia nouit, sed ex seipsa non secundum diuisionem singulis se immittens, sed secundum vnam causae continentiam, & sequitur ibidem, Cognosci enim omnia materialia immaterialiter, & diuisibilia indiuisibiliter, & multa vnitiue.

Conclusio 4

Quod ipsa creaturae a Deo cognitae possunt aliquo modo dici secundaria obiecta cognitionis divine

CONCLVSIO. IIII. Quod ipsa creaturae a Deo cognitae possunt aliquo modo dici secundaria obiecta cognitionis diuine.

QVARTO dico, quod creaturae a Deo cognitae possunt aliquo modo dici obiecta secundaria cognitioni diuine, quia omne, quod a Deo vere cognoscitur, suae potentiae cognitiuae aliquo modo obijcitur, sed omnis creatura a Deo vere cognoscitur, ergo aliquo modo sibi obiicitur: Cum igitur non possit ei obiici vt obiectum primarium, quia sic sibi sola sua essentia obiicitur, ergo obijcit tur sibi tamquam obiectum secundarium. Maior patet quia non est conceptibile, quod aliquid vere intelligatur ab aliquo & perfecte quantum ad omnem entitatem propriam & communem, & tamen sibi nullatenus obiiciatur: Minorem autem non oportet probare alicui cat hohico propter cuidentes auctoritates sacri canonis, & sanctorum Doctorum, quibus affirmatur Deum omnia cognoscere nude & aperte

Sed contrarium istius ponit quidam Doctor; ait enim primo, quod nulla creatura, nec aliquid extra Deum relucet cius intellectui obiectiue, nec per modum obiecti secundarij, nec per modum obiecti primi, & illud pbat sic¬

1 Impossibile est aliquid, quod est persectionis, in Deo dependere a non Deo; sed si intellectio diuina terminaretur ad creaturas positas in esse prospecto, tunc illntellectio, quae estDei perfectio, dependeret a non Deo scilicet ab huiusmodi intellecta creatura, quod patet quia impossibile est aliquam intellectionem terminatam ad aliquod obiectum manere non manente illo obiecto.

2 Praeterea, primum principium in tantum est perfectum, quod non perficitur per aliquid extra se, nec efficienter, nec formaliter, nec coexigenter, sed si intelligeret aliquid extra se, perficeretur per illud, quia intelfectio est perfectio intelligentis, cum bonum vniuscuiusque rei consistat in sua operatione, vt patet 1. Ethieorum, haec autem perfectio coexigeret aliquid extra Deum, & ita Deus perficeretur per aliquid extra se coexigenter.

3 Praeterea, si intuitus diuinus aliquid extra se contingeret obiectiue, tunc diuisio continui necessario esset euacuata in eius intuitu: sed consequens est impossibile: Probatur consequentia, quia aut in tali intuitu ponetentur omnes partes diuisae, & distinctae, & tunc haberetur propositum; aut ponerentur tantum aliquae partes. sub certo numero, quarum quelibet vlterius est diuisibilis, & tunc diuinus intuitus esset in potentia, & posset sibi aliquid accrescere diuidendo, scilicet quamlibet illarum partium, immo posset proficere in infinitum, sicut & intellectus, noster, cum huiusmodi partes sint diuisibiles in infinitum, & ex hoc infert ille Doctor, quod impo sibile est, quod aliquid aliud a Deo ponatur in suo intuitu: quia qua ratione aliquid poneretur, eadem ratione omnes partes continui ponerentur: sed falsitatem consequentis ipse probat. Quia si staret diuisio continuiaut staret ad partes indiuisibiles, autem ad partes diuisibiles. Non primo modo, quia tunc totum continuum esset compositum ex indiuisibilibus: nam ex illis res primo componitur, in quae vltimo resoluitur. Nec secundo modo quia quaelibet pars indiuisibilis potest vlte¬ rius diuidi, & sic staret diuisio & non staret.

4 Praeterea, si res extrinsecae a Deo, quas intelligit, ponerentur in eius intuitu, sequeretur, quod in diuino intuitu esset obiectiue magnitudo actualiter infinita consequentia probatur, quia diuinus intellectus plus potest, datam magnitudinem potest semper aliquid addere; prin quam humanus, sed humanus intellectus ad quancumquo cipium enim mathematicum est, quod magnitudo crescit in infinitum, & quod cuilibet datae magnitudini potest fieri additio, ergo &idiuinus intellectus ad qualibet magitudinem potest addere. Aut ergo procedit continue suceessiuc addendo, & hoc non, quia tunc esset in potunria, & per consequens imperfectus: aut stabit ad aliquam magnitudinem finitam, & hoc non, quia tunc onini magnitudini posset fieri additio: aut stabit n magnitudine infinita, & tunc habetur propositum, sed hoc est impossibile, scilicet quod magnitudo infinita sit in diuino pro; spectu, quia qua ratione ibi poneretur, eadem ratione a Deo posset produci in effectu, quod est impossibile; nam infinitas, & actualitas contradicunt, cum infinitum sit in potentia permixta actui, vt patet 3. physicorum.

3 Praeterea, sequeretur, quod omnes species numerorum essent actu positae in eius intuitu, & prospectu; intelligis enim Deus omnes numeros, cum eius sapientiae non sit numerus, sed impossibile est, vt ille dicit, processum numerorum in infinitum esse euacuatum, & exiuisse in actu etiam in diuino prospectu.

4 Praeterea, si Deus obiectiue in suo intuitu haberet res, quae sunt extra se, tunc siuera est illa opinio, quae dicit, quod Deus in infinitum quacumque specie data semer potest creare nobiliorem speciem, sequeretur quod Deus in suo intuitu haberet aliquam ereaturam infinitam in infinitum distantem a prima specie, quoe est impossibileiecta secundaria terminantia intuitum diuinum relucen¬

Secundo dicit ille doctor, quod creaturae non sunt obtia tamquam in speculo in essentia diuina, sicut videtur fingere imaginatio communis.

1 Quia sisic, tunc diuinus intellectus videret creaturas per aliam similitudinem, quam per essentiam suam: nam & nos cum videmus res in aliquo speculo, per aliam. similitudinem videmus tales res, & per aliam similitudinem videmus ipsum speculum.

2 Praeterea, sicut se habet intellectio ad intellectionem, sic intellectum ad intellectum, & intuitum ad intuitum: sed intellectio, qua Deus intelligit creaturam, non est alia ab intellectione, qua Deus intelligit suam es sentiam, ergo & intuitum per intellectionem, qua intelligitur creatura, non est aliud quam intuitum per intellectionem, qua intelligitur essentia; Costat autem, quod res lucens in speculo est aliud a speculo; Non igitur lucet creatura in Deo tamquam in speculo, immo non est aliud Deum intelligere creaturam, quam intelligere suam propriam essentiam, ita quod non sunt ibi duo intuita,; sedvnum solum.

Et infra in principio secundi articuli ait, quod nullo modo concedi potest, quod Deus intelligat creaturas sic, quod intuitum suum ferat super essentiam, & ex hoc vlterius procedat vsque ad creaturam, ita quod sint duo in tuita, Deus scilicet, & creatura; & sit ibi pluralitas ac multitudo intellectorum, & ponat numerum creatura cum Deo in ratione intellecti.

Potest tamen concedi, vt ipse ait, quod Deus intelligit creaturam sic, quod suum: intuitum terminat ad essentiam ibi sistendo, & non vlterius procedendo, & ex hoc eminenter, & plus, quam aequipollenter attingit omne aliud extra se, ita tamen, quod non sit ibi aliqua multitudo intellectorum in Deo, nec ponant numerum in creatura, vt intellecta, cum diuina essentia vt intellecta, sed est penitus vnum simplicissimum intellectum.

Sed illa dicta tam rationi, quam textui sacri canonis vi dentur repugnare

1 Hationi quidem, quia omne agens per intellectum & voluntatem sicut attingit, effectum per operationem suam productiue, sic necesse est, quod per intellectionem suam insum attingat obiectiue : sed Deus cum non agat ex necessitate naturae, ipse enim est agens per intellectum, & voluntatem, & omnem effectum atte ngit per sul operationem productiue, ergo etiam attinget eum pe intellectionem & volitionem fuam obiectiue.

2 Preterea, Deus intelligens creaturam intuendo esset tiam suam modo, quo ille ponit, aut intelligit creaturan esse aliam ab essentia sua, aut non intelligit eam esse alis ab essentia sua. Si primo modo, tunc necessarin Deus, siue diuina essentia, & creatura sumt apprehensa, vt duo intellecta, seu duo intuita, quod ille firmissime negat. Si secundo modo, tunc diuina intellectio esset falsa, quod es impossibile

3 Praeterea, ea, quae a Deo intelliguntur cum assertione contradictoriorum, illa necessario intelligutur, vt multa intellecta, & non vt vnum tantum intellectum. illa pater: quia contradictoria praedicata non possunt intellig eidem competere secundum que idem est: sed Deus omnem oreaturam intolligit, uel esse productam, vel esse pro ducibilem, essentiam vero suam intelligit omnino esse neciproductam, nec producibilem, ergo essentiam suam, & creaturam necessario intelligit, ut plura intellecta, & non vt vnum tantum.

4 Praeterea., Si cognitio Dei in solius suae essentiae intuitione sisteret, &cultorius ad nihil aliud se extenderet. tunc Deus nec posset esse vltor malorum, nec praemiator honorum, quod est contra omnem catholicam veritatem consequentia fatis patetri quihomnino sistondo in solius suae essentiae simplitissimo intuitu cum abnegatione omnis extensionis suae cognitionis ad quodcunque, quod non est sua essentia, tunc nex i homim, nec malum cruaturae, v creatura est, apprehendenet, & per consequens talium nes praen; iator esse posset, necpinitor.

3 Praeterea, malum nullun aequiualens habet in Deo maxime loquendo de malo culpae, quod nec virtualiter, nec formaliter continetur in Deo cuigitur Deus cognfcat malum culpae culuscunque peccatoris, ergo non omne, quod Deus cognoscit de his, quae sunt extra se, cognoscit totaliter sistendo in illo eminenti, & vlus quam aequi ualenti, sicut tu ponis, cum non solum Deus cognoseat bonum, sed etiam malum, inta illud. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos, & malos.

Rationes etiam suae non concludunt: quilibet enim cataa licus, vt ego puto, habet soluere illas rationes, nec magis sunt contra nos, quam contra istum, qui facit eas nam tacendo de illa terminatione obiectiua; & solummodo ponendo, quod Deus cognoscat ercaturam, non minus protedunt illae rationes, quam adiungendo praedictam terminationenm.

Ad primum igitur dicendum, quod minor est falsa: Ad probationem dico, quod notitia, qua Deus creaturas intelligit, non mutatur mutata creatura: quia creatura nec mensuratur, nec causatur; Ex sola igitur mutatione facta in creatura nulla mutatione facta in Dei notitia; Deum candem creaturam, quam quandoque cognouit treabilem & non creatam, nunc cognoscit esse creatam, qua desinente esse, item cognescit ipsam esse creabilem, & quandoque fuisse creatam. Etiam illa probatio est contra illum Doctorem: quia ipse in distinctione 38. quaestio n articulo 2dicit, quod scientia nostra nec requirit, quod res scita sut in se, nec ut habeat esse in suis principijs: quia scienti abstrahit tam ab esse actuali ipsius scibilis, quam ab esse eius potentiali, & sic scientia nostra haberet maiorem stabilitatem, quam notitia Dei, si notitia Dei ad res creatas quamuiscumque secundarie terminata, mutatur ad mutationem rerum, sicut assumitur in probatione illius minoris.

Ad secundum dicendum, quod Deum perfici creatura coexigenter, potest dupliciter intellipi. Vno modo, quod Deus coexigat creaturam quantum ad proprium esse ipsius creaturae. Alio modo quantum ad esse repraesentatum, seu quantum ad esse cognitum. Primo modo Deus non conexigit creaturam: sed secundo modo necessario coexigit eam: eadem enim necessitate, qua Deus est perfectus omni perfectione, vt patets. metaphysic. ipsa eadem necessitate omnis creatura, est virtualiter contenta, & originaliter representata in ipsa diuina essentia, & necessario a Deo cognita. Sicut igitur Deus ad esse suum diuinum, puta ad hoc quod sit Deus, coexigit necessario continentiam omnis creaturae, vel formalem, vel uirtualem, sic ex consequenti necessario coexigit determinat, notitiam omnis entitatis ab ipso differentis, siue creatae. siue creabilis; ideo non potest Deus suam notitiam non extendere ad creaturam factam, vel fiendam, seu possibilem fieri; & quia essentia diuina nec est facta, nec fienda, nec vmquam fuit possibilis fieri, ideo talis notitia Dei, qua Deus cognoscit proprie creaturam, aliquo modo se extendit vltra diuinam essentiam, nec sistit omni no ibi: quia attingit alia, saltem ut obiecta secundaria. Ad tertium dicendum, quod multi sollemnes Doctores non reputant illud consequens esse impossibile: quia ipsi ponunt, quod continuum sit compositum ex indiuisibilibus, & illa ratio est vna de potioribus, quas ipsi adducunt: sed quia quasi omnes Peripatetici, quos egi sequor in philosophia, ubi eorum dicta fidei non repugnant, oppositum asserunt. Ideo respondeo ad formam rationis negando consequentiam. Ad probationem dico, quod numquam omnes partes cuiuscunque continui ponentur simul in Dei intuitu: quia sicut Deus non potest intelligere partes motus tamquam entia permanentia: quia de natura earum est, quod sint in quadam successione: sic Deus non potest omnes tales partes, quae futcessiue fiunt ex diuisione continui, simul intueri: quia de natura talium partium est, quod semper sint in fieri, & numquam in totali facto esse, vt patet per Ari stotel. & Comment. 5. physicorum. Nec ex hoc scientia Dei est in aliquo imperfecta, quod illud non intelligit, quod non est intelligibile, sicut nec potentisua ex hoc est imperfecta, quia non producit illud, quod non est producibile; puta contradictoria simul; Net etiam proficit Deus in notitia ex hoc; quod tales partes noscit distincte; quas quandoque nouit indistincte, sicut non proficit ex hoc, quod nunc cognoscit aliquid esse creatum, quod ab aeterno non cognouit esse creatum. Etiam ratio non est plus contta nos, quam contra istum, qui eam adducit: quia aut ipse dicit Deum nihil intelligere de his, quae sunt extra se, & tunc ipse habebit fidem catholicam, & sacram scripturam contra se aut concedit eum intelligere ea, quae sunt extra se, & tunc illa ratio non minus procederet contra eum, quam contra me

Ad quartum dicendum, quod consequens non est falsum. Ad probationem dicendum, quod Deus plura potest intelligere, quam natura rei potest suscipere, vel quam effectus possit pati; potest. n. Deus intelligere materiam sine forma, eo quod materia de se aliquid habeat entitatis praeter omnem entitatem cuiuscumque formae, impossibile tamen est materiam produci in esse sinc omni forma: quia tunc materia simul esset, & non esset, quia omne esse est a forma: Dato ergo, quod Deus simul apprehendat magnitudinem infinitam: quia ipse potest omnes magnitudines simul apprehendere, quas suceessiue potest producere, quae sunt numero infinitae, & per consequens in suo prospectu simul iunctae faciunt magnitudinem infinitam, huiusmodi tamen magnitudo infinita non potest produci, vt aliqui Doctores dicunt, propter ropuguantiam ex parte effectus producti; Etiam falsum assumitur cum dicitur, qud infinitas, & actualitas repuguant, iit patebit in 2. libr

Ad quintum concedo consequens & consequentiam, & nego impossibilitatem consequentis: quia beatus Augusi expresse dicit Deum comprehendere omnem speciem numerorum; Vnde 12. de ciuitate Dei contra ponentes ani marum circulationem ad saluandum mundi aeternitatem ait sic. Quamuis infinitorum numerorum nullus sit nu¬ amerus, non est tamen incomprehensibilis ei, cuius scientiae non est numerus, & paucis interpositis subdit. Quio nos sumus homunculi, qui eius scientiae limitem figere praesumimus, cuius sapientia simplex, multiplex, & vnifoi mis, multiformis tam incomprehensibili compraehensic ne omnia incomprehensibilia comprehendit: Et ibidem ait, Quicquid scientia comprehenditur scientis comprehensione finitur, perfectio & omnis infinitas numcrorum quodam ineffabili modo Deo finita est: quia scientiae ipsius incompre hensibilis non est.

Ad sextum dicendum, quod si vellem tenere illam opinis nem, tunc non haberem pro inconuenienti, quod Deus haberet in suo prospectu aliquam naturam ab ipso produci bilem in infinitum distantem a prima specie; illa tamer natura dato, que in effectu, producta haberet omnes perfectiones ceterarum specierum, quae essent citra ipsam, adhuc in infinitum distaret a periectione Dei: quia omnes huiusmodi perfectiones haberet participatiue; Deus autem ipsas contineret eminenter.

Ad primum adductum pro secunda positone dicendum, quod idea, quae est ratio cognoscendi creaturam, quamuis secundum rationem possit dici alia similitudo ab essentia, vt essentia secundum se, & absolute concipitur, non es ramen alia similitudo ab essentia, vt ipsa essentia intellecta est ab intellectu diuino, secundum quod aliter, & aliter amitabilis est a creatura, vel creabili. Nec illud est simile per omnia sicut ille assumit de speculo materiali; nam speculum materiale non continet virtualiter, & eminente res, quarum tenet imagines; nec per seipsum immediate cognoscitur, cum sit materiale, quorum oppositum apparet in speculo, quod est diuina essentia

Ad secundum dicendum, quod maior iuxta illa applicationem, puta quantum ad numerationem intellectionum secundum nu merum intellectorum non est vera, cum vnum obiectorum intelligitur, & alterum cointelligitur: quia tuc non obstante distinctione obiectorum, ambo tamen intelliguntur vnica intellectione, vt declaraui superius: cum igitur obiectum si cundarium sit quasi quoddam conintellectum, igitur &c. Ad principale argumentum dicedum, quod resiexio actus dupliciter potest intelligi, Vno modo ratione cogno scen tis, puta quia intelligitur ipsum intelligens. Alio modo ratione actus cognoscendi, puta quia intelligitur actus co gnoscendi. Prima reflexio non impedit primitatem, sed auget: quia omne perfecte cognoscens, prius cognoscit se apsum, quam alia a se, sicut patet in omnibus angelis. Alia autem reflexio impedit actus primitatem, argumentum autem procedit de prima

PrevBack to TopNext