Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXXVI. Resoluta, ac breuis diuisio huius distinctionis, in qua de Dei scientia comparatiue agitur.
OLETRIE QVARI&c. Postquam Magister determinauit de scientia Dei secundum se, hic tractat de ea comparatiue, & diuiditur in duas partes; nam primo facit comparatio nem inter Deum scientem, & re- scitas, Secundo inter Dei scientiam, & res scitas ibi, Nunc ergo ad propositum. Circa primum est aduertendum, quod res scita secundum quod scita est in ipso sciente, igitur Magister duo facit. Primo enim ostendit, quomodo res scitae a Deo sunt in ipso Deo sciente, Secudo econuerso, quo ipse Deus est in rebus scitis ibi, Et quoniam demonstratum est. Prima in duas; quia primo mouet duplicem quaestionem, quarum cuilibet adiungit suam declarationem, secundo ponit dictorum suorum specialem declarationem ibi, Proinde diligenter. Prima in duas; nam primo quaerit trum omnia, quae Deus scit, sint in Deo, secundo, vtrum mala sint in Deo ibi, Post praedicta. &c. Et haec in duas; nam primo quaestionem mouet, secundo ad eam respondet ibi. Quis autem nisi insanus; & ista diuiditur in duas partes, quia primo probat in Deo non esse mala : secundo ostendit in Deo tantummodo esse bona ibi, Et inde est. Prima in tres; nam primo ostendit mala non esse in Deo, secundo ostendit, quod hoc non obstante omnia mala sunt cognita a Deo, & tertio innuit, quod aliquo modo aliter, & aliter, & bona, & mala sunt a Deo cognita. Secunda ibi, Sed quomodo a lumine. Tertia ibiApparet itaque. Sequitur illa pars Proinde si diligenter. & diuiditur in duas partes. Quia primo Magister quae suerius dixerat, explanat, & declarat, secundo dicta sua cons ligendo recapitulat ibi, In praemissis apertum est. Circa istam dist. 35. quaero hanc quaestionem.
On this page