Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XL. Lucida duuisio huius distinctionis, in qua Dei scientia ad creaturas intellectuales peculiariter comparatur.

PRAEDESTINA TI O vero &c. Ista est distinctio 4o. quae sic continuatur praecedentibus. Postquam determinatum est de scientia Dei secundum se, ac etiam comparatiue respectu omnium creaturarum generaliter, hic determi- I natur de eadem scientia respectu intellectualis creaturae specialiter : Determinatur enim de praedestinatione, quae est quasi quaedam species diuinae scientiae, qua specialiter respicit Deus creaturam ordina bilem in aeternam beatitudinem, haec autem sola est crea tura rationalis, ac intellectualis. Diuiditur autem haec pars in partes duas: nam primo magister tractat de praedestinationis, & reprobationis certitudine, secundo, de earum praeuia causalitate, seu aptitudine ibi, Si autem qua rimus meritum. Prima in duas: nam primo tractat de effectu praedestinationis: secundo de effectu reprobationis ibi, Cumque praedestinatio. Prima in duas: nam primo agit de praedestinationis quidditate: secundo de sui effectus infallibilitate ibi, Praedestinatorum nullus videtur, & haec diuiditur in quattuor partes; nam pri mo inquisitiue procedendo arguit pro effectus praedestinationis certitudine, & contra etus certitudinem, Secundo ponit pra dictorum determinationem; Tertio addit quorundan obiectionem, & quarto cum sui excusatione subiungit solutionem, Secunda ibi. Quibus respondemus Tertia ibiVeruntamen adhuc. Quarta ibi, In huius quaestionis solutione, Sequitur illa pars, Cumque praedestinatio, & diuiditur in duas partes, secundum quod duplex videtur effictus reprobationis, scilicet positiuus & priuatiuus: Primo ergo determinatur de reprobationis effectu posituo, qui est prenae aeternae praeparatio Secundo de eius effectu pr uatiuo, qui est gratiae & gloriae denegatio ibi;Et sicut pr destinationis. Circa istam 4o. distinctionem quaero hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum