Quaestio 1
Quaestio 1
An possibile sit praedestinatum tandem non saluari.
Et videtur, quo sic, quia Deus potest praedestinatum danare, ergo possibile est praedestinatum non saluari; consequentia patet, probo l antecedens: quia quicquid Deus potuit ab aeterno, hoc potest omni tempore, nam ex suceessu teporis non diminuitur diuina potentia; sed nunc praedestinatum Petrum, vel Paulum Deus ab aeterno potuit reprobare, ergo & nunc
Contra, Ans. de concordia praedestinationis & gratiae ait, Praescita & praedestinata de necessitate futura sunti sed quod est necesse, impossibile est non esse, vtipatet e. perihermenias, ergo &c. Hic quattuor sunt videnda: Nam quia reprobatio, & praedestinatio opposito modo se habent, & opposita iuxta se posita magis elucescunt, ide; primo videndum est quid sit reprobatio. Secundo, quio sit praedestinatio. Tertio, vtrum praedestinatus possit damnari. Et quarto, vtrum reprobatus possit saluari.
RESOLVTIO. Reprobatio equidem aeterna praecognitio est mali vsus libexi arbitrijm ratione cuius a Deo decretum est aliquem in praesent vita gratia priuari, & in futura aeterna lui paena: praedertina tio vtro est praeparatio gratiae in praesenti & gloriae in futuro Vnde sequitur, quod praedestinatus, licet de se danmari pessit de facti tamen non peri bit: sicut veprobatus de sesaluari valet, secundum tamen quod huiusmodi numquam salutem consequetur.
Articulus 1
Quid sit reprobatio
QVAVTVM ad primum articulum, quid sit reprobatio, est aduertendum, quod reprobatio tria videtur implicare, scilicet praecognitionem culpae, subtractionem gratiae, & praeparationem poenae: Deus enim ab aeterno praecognouit culpam illius, quen reprobat, & propter hoc ipsum gratia finaliter priuat, & poenam aeternam ci praeparat: Quo ad primum, ipsa reprobatio nihil videtur addere super simplicem praecognitionem diuinae praescientiae. Quo ad secundum, non addit aliquid positiue sed solum priuatiue. Quo ad tertium, addit aliquid positiue. Ex his potest ipsa reprobatio sic describi. Reprobatio est aeterna precognitio mali vsus liberi arbitrii, ratione cuius Deus decreuit aliquem hominem in praesenti vita priuare gratia, & in futura punire aeterna poena¬
Articulus 2
Quid sit praedestinatio
QVANTVM ad secundum articulum, quid sit praeA destinatio, est aduertendum, quod praedestinatio dupliciter potest considerari Vno modo generaliter pro ut potest competere rationali, ac etiam intellectuali creaturae, respectu quorumcumque beneficiorum a Deo collatorum. Alio modo specialiter respectu hominum in aeternam beatitudinem dirigendorum. Primo modo describit beatus August. praedestinationem in libro de Fid ad Petrum sic dicens: Praedestinatio est gratuitae donationis praeparatio, Secundo modo ait idem August. in lib de praedestinatione sanctorum, Praedestinatio est destinatio alicuius in finem. vel sic. Praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, & gloriae in futuro. Sunt etiam multa aliae descriptiones praedestinationis datae per apostolos, & alios diuersos doctores, quas ad praesens gratia breuitatis omitto.
est etiam aduertendum, quod destinare duo videtur significare: nam destinare idem est, quod proponere, iuxta. quod ait apostolus. Vnusquisque prout destinauit in corde suo &c. Et. 2. Mach. dicitur, Eleazarus destinauit non dimittere illicita, Secundo destinare idem est, quod mittere, iuxta quod dicitur littera destinata, id est missa, & vtroque modo satis est ad propositum: nam iuxta primum modum Deus dicitur ab aeterno ipsos electos predestinare: quia ab aeterno respectu eorum habuit propositum miserendi, Et secundo modo Deus dicitur electo; Proprie predestinare eo, quod videtur eos mittere, & diri gere per hoc medium, quod est gratia in hunc finem, qui est beatitudo & gloria. Et per hoc etiam patet differentia inter prescientiam damnatorum, & praedistinationem electorum: nam praescientia dicit simplicem Dei notitiam,. nuam habet de damnandis, & si cum notitia aliquo modo implicat diuinum propositum, hoc non est secundum quod Deus proponit agere, sed potius secundum quod Deus proponit ab actu eessare: Sed praedestinatio non dicit simplicem notitiam: quia implicat, siue includit di uinum propositum cum sui efficacia ad miserendum & glorificandum: Et ideo licet mali non damnentur ex hoc quod Deus eos impellat in culpam, seu ad culpam, tamen nulli boni saluantur, nisi Deus mediante sua gratia eos di tigat, & mittat, seu impellat ad gloriam.
Articulus 3
Utrum praedestinatus possit damnari
QVANTVM ad tertium articulum, vtrum praedestinatus possit damnari, primo dicam quod mib videtur esse tenendum. Secundo inducam aliquas difficultates in contrarium. Circa primum ponam duas conclusiones
Prima est, quod praedestinatus quantum est de se, damnari potest. Quia omnis qui potest committere culpam, ille potest incidere poenam huiusmodi culpae debitam, & pro huiusmodi culpa paratam, & ordinatam a iusto iudice: sed praedestinatus antequam consequatur effectu praedestinationis, puta dum est in via, potest committere huiusmodi culpam, ergo &c. Maior patet de se. Minorem probo: quia homo per liberum arbitrium nondum in gratia confirmatum potest peccare mortaliter, mortali autem peccato est aeterna damnatio debita, & ab ipso Deo ordinata, seu praeparata, vt patet in multis locis sacrae scripturae, ergo &cetera.
Secunda conclusio est, quod quamuis praedestinatus modo praedicto possit damnari, tamen de facto numquam lamnabitur: quia oppositum diuini propositi finaliter non continget, sed propositum Dei est, vt praedestinatus finali ter saluetur, ergo praedestinatus finaliter non damnabitur Maior patet: quia diuinum propositum est immutabile, eo quod immobilis sit Deus per se, & per accidens & ab intra, vt patet 12. metaph. & apud Deum non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Minor etiam patet ex praecedentibus
Forte dicetur, quod illa simul stare est impossibile: quicontradictoria eidem simul conuenire non possunt, sed necessarium & non necessarium sunt contradictoria: Et secundum primam conclusionem praedestinatus non saluabitur necessario: quia quod potest non saluari, hoc non saluatur necessario, & iuxta secundam conclusionem prae destinatus necessario saluatur: quia quod non potest damnari necessario saluabitur.
Contra primam conclusionem potest argui sic. 1 Deus ab aeter no sciuit Petrum esse saluandum, ergoPe trus de necessitate saluabitur. Antecedens patet, prob atio consequentiae: quia autem Petrus potest non saluari, aut non potest non saluari. Si datur primum, tunc scientia Dei fui incerta, & mutabilis, & fallibilis. Si datur secundum, tunc habetur propositum: quia non possibile non esse aequipol let ei, quod est necesse esse, vt patet 2: perihermenias.
2 Praeterea, causa necessaria, & non mutabilis arguit effectum necessarium & immutabilem; sed siue scientia Dei, siue voluntas Dei sit causa salutis ipsius praedestinati, patet quod huiusmodi causa non est mutabilis, ergo &c Maior patet propter analogiam, quae est inter causam & effectum: quia vt dicitur 2. physicorum, si causa est vniuersalis, & effectus est vniuersalis, & si causa est particularis & effectus est particularis, & si causa in fieri, effectus in fi ri, & si causa in facto esse, & effectus in facto esse, & per consequens si causa est necessaria, effectus est necessarius Minor etiam patet: quia nec scientia Dei mutabilis es se potest, nec voluntas.
3 Praetere a, sicut patet per regulam philosophi in re priorum. Maiori propositone existente de necessario, & mimori de inesse, tunc sequitur conclusio de necessario; sed omne a Deo praescitum necesse est futurum esse, praedestinatum autem saluari est praescitum a Deo, ergo necesse est eum saluari.
Praeterea, priusquam Petrus esset beatus, illa propositio fuit vera. Petrus predestinatus saluabitur, ergo neces se fuit Detrum saluari. Antecedens patet. Probatur consequentia: quia impossibile est significatum verae proposi. tionis non poni; dato enim, quod non ponatur, tunc vera pro osito esset falsa, quod est impossibile, & contradictionem implicans. Tenet etiam illa consequentia per regulam libri priorum: quia ad oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis
3 Preterea causa efficax, quae impediri non potest, immutabiliter inducit suum effectum, sed predestinatio est causa efficax, quae impediri non pote. stMaior patet. Probo minorem. Quia secundum August. praedestinatio est propositum diuinae voluntatis, sed diuina voluntas est omnipotens
4 Praeterea, si praedestinatus posset damnari, tunc non esset certus numerus praedestinatorum, seu electorum; eius oppositum asserit D. Aug in quadam oratione, dicens Soli Deo cognitus est numerus in superna felicitate collocandus; Et in libro de correctione & gratia ait, Certus est numerus electorum.
3 Praeterea, Boe. 5. de conso. dicit. Si aliter, quam praeuisae sunt res, praeuisae fieri possunt, iam non erit firma Dei raescientia: sed planum est, quod praescientia Dei est immutabilis & forma, ergo &c.
3 Praeterea, Ansel. in libro de concordia praedestinationis & gratiae ait. Ea, quae praescit Deus, necesse est esse ventura.
Propter huiusmodi ratio nes visum est aliquibus antiquis, quod immutabilitas diuinae praescientiae nequaquam saluari possit, stante huiusmodi mutabilitate futurae contingentiae. Et ideo sicut recitat beatus Aug. 8. de ciuitate Dei duae fuerunt opiniones oppositae.
Vna Ciceronis, qui vt saluaret futurorum contingentiam, dixit Deum respectu futurorum contingentium nullam habere scientiam.
Alia fuit opinio Stoicorum econuerso, qui vt saluaret diuinam praescientiam, negauerunt omnem ad vtrumlibet contingentiam, dicentes omnia sub fato fieri ex necessitate.
Motiua primae opinionis poterant esse illa 1 De non ente non est scientia, vt patet 1. posteriorum ; sed futurum contingens non est ens; Omne enim, quod est ens tale, de quo potest esse scientia, vel est determina tum in se, vel in suis causis: sed contingens non est aliquid in se; quia quod futurum est, nondum est, nec in suis principiis, seu causis; quia huiusmodi principia sunt ad vtrumlibet, & non magis determinata ad principiandum huiusmodi futura, quam ad non principiandum.
2 Praeterea, quod nullam habet veritatem, de illo non potest esse scientia, futurum contingens nullam habet veritatem. Maior patet. Minorem probo; quia vt dicitur 2metaph vnumquodque sicut se habet entitate, sic se habet ad veritatem: sed sicut iam patuit, futurum ontinges nullam habet entitatem, ergo, &c.
2 Praeterea, scientia est impossibilium aliter se habere, vt dicitur 1. Posteriorum & o. ethicorum: sed omne contingens, cum non sit necessarium, potest aliter se ha pere, alias enim non esset contingens
4 Praeterea, screntia est habitus determinate verum dicens, vt dicitur S ethicorum, sed futurorum contingentium non est determinata veritas, vt dicitur. 1. perihermenias.
3 Praeterea, si futurum contingens esset praescitum, tunmc eriret omne consilium & negotiatio: quia de eo, quod est impossibile aliter se habere, non oportet negotiari, sen consiliari, vt patet 1. perihermenias: sed quod a Det praescitum est ens futurum, hoc non potest aliter se habe re, seu non potest non euenire, ergo &c.
e Preterea t. ethicorum dicitur, quod disciplinati hominis est tantum certitudinis inquirere in vnoquoque, quam tum natura rei patitur in se certitudinis; sed natura futurorum contingentium non habet in se aliquam certitudinem, cum sint totaliter indeterminata, ergo &c.
Opinionis Stoicorum motiua poterant esse illaNon est maior immutabilitas scientiae, quam scibilis seu quam eius, quod scitur per scientiam, sed scientia, qu Deus cognoscit omnia est penitus immutabilis, ergo nu la res a Deo scita potest contingenter, seu mutabiliter e uenire. Maior patet 7. meta. vbi dicitur, quod de singularibus non est scientia, nec de generalibus & corruptibilibus potest esse scientia, eo quod mutabilia sunt: scientia auten immobilis habitus est; Minor etiam patet: quia cum scietia Dei sit idem, quod Deus, si huiusmodi esset mutabili tunc Deus mutaretur, quod est impossibile¬
2 Praeterea, omnis scientia, quae potest restringi ad plu ra, vel ad pauciora, est uariabilis: sed si aliqua futura non enenirent de necessitate, tunc scientia Dei posset restrit gi ad plura, vel pauciora. Maior patet. Probatur minor quia si talia non euenirent de necessitate, tunc aliqua quae non eueniunt, possent euenire, & sic Deus posset sc re ea, quae non scit, & aliqua, quae eueniunt, possent non euenire, & sic Deus posset non scire ea, quae scit, & per co sequens scientia Dei mutaretur: quia cui potest inessi quod non inest, & potest non inesse, quod inest, hoc nece sario videtur mutabile.
3 Praeterea, in nulla consequentia necessaria antecedente existente immutabili, consequens potest esse mutabile: sed posito, quod Deus sciat Sortem cras esse cursurum tunc illa consequentia est necessatia, Deus scit Sortem cras cursurum, ergo Sortes cras curret. Et antecedens est no cessarium, quia cum scientia Dei naturaliter sibi competat, Deus non potest non scire, quod scit, ergo Sortes necessario cras curret. Et eodem modo potest concludi, di quolibet alio futuro, quod tu ponis esse contingens, & fic patet, quod secundum has duas extremas opiniones incidit in Scyslam cupiens vitare Carvbdim.
Nos igitur in hoc mari magno, & spatioso, in quo sunt reptilia, id est dubia, quorum non est numerus, utrumqui illorum periculorum vitantes, sic affirmare debemus respectu omnium futurorum Dei prescientiam, vt ex hoc aliquorum futnrorum non negemus ad vtrumlibet contingentiam
Ad cuius intellectum est aduertendum, quod multum test dissimile de Dei cognitione & humana: nam hactus humanae cognitionis non sunt omnes simul : vnus enim succedit alteri: nam cum nostrum intelligere sit cum continuo & tempore, vt patet 3. de anima, ergo sicut in tempore est suceessio suturi, praesentis & praeteriti, sic in com gnitione humana expectatio futurorum, apprehensio pra sentium, & memoria praeteritorum. E contra diuina comgnitio est super omne tempus, & simplicissima mensuratur aeternitate, & per consequens non est suceessiua, sed simpliciter simul tota: eo quod sua propria mensura, puti aeternitas sit interminabilis vitae tota simul, & perfect. possessio, sicut ait Boethius s. de consolatione Propter, nostra cognitio de futuro contingenti numquam poteli esse certa, antequam illud, quod fuit futurum praesential ter, in esse ponatur secundum actualem suam existentiam Tale namque futurum non potest certificare nostram cognitionem per seipsum, eo quod nondum sit, nec per sua causas proximas, eo quod ad vtrumlibet indeterminat sit: tamen ipsa notitia diuina de huiusmodi re futura infal libilis esse potest. nam eo ipso, quod actus diuinae cognitionis est vnus simplicissimus & simul totus, aeque clare com gnoscit Deus huiusmodi futurum, sicut praesens & prete ritum: nam omnia futura & similiter preterita in ipsa ternitate, quae est diuinae cognitionis mensura, simul tot stabiliter, & sine vicissitudine, seu suceessione aequaliter comprehenduntur. Etiam haec omnia in speculo claris simo sanctae trinitatis aequaliter repraesentantur, non solum quantum ad suas quidditates & essentias, verumetiam quantum ad suas proprias & indiuiduas, seu actuales existentias. igitur aeque infallibiliter cognoscit Deus ea, que futura sunt, sicut cognoscit praesentia, vel preterita. Et illud potest sensibili exemplo aliqualiter declarari. Dato enim, quod aliquis homo in tribus distinctis temporibus videret tria animalia aliquem certum passum transire tunc in quolibet distincto tempore videret presentialiter vnum illorum animalium transire, quia tamen visiones illius hominis distinctis mensurarentur temporibus ideo transitus omnium trium animalium simul presentialiter non videret: sed, si visio illius hominis esset vna simplex, & fimul tota omne tempus transcendens, tunc simul omnes illos transitus praesentialiter videret, quam uis illi transitus non essent simul¬
Sic quia visio Dei est vnica simplex, simul tota omne tempus simpliciter transcendens; ideo omnia in quibuscunque temporibus contingentia praesentialiter videt.
Restat secundum videre quomodo hac infallibili Dei notitia non tollitur, sed magis confirmatur contingentium futurorum mutabilitas, & contingentia: & hoc potest sic probari. Quia Deus in sua aeterna notitia sic omnia prouidit esse futura, sicut eueniunt: sed vt ad sensum patet quaedam entia procedunt immediate ex causis determinatis & necessariis secundum cursum commuuem: alia autem procedunt immediate ex causis indeterminatis & immutabilibus, ergo Deus praesciuit ab eterno illa eueni re necessario, haec autem contingenter. Ex infallibilitati igitur diuinae notitiae non habent Stoici negare rerum aliquarum ad vtrumlibet contingentiam: sed magis habebant concludere, quod infallibiliter entia contingentia eueniunt contingenter.
His prehabitis ad solutiones argumentorum procedamus, dicendum, & primo ad instantiam datam contra ambas conclusiones simul dico, quod quamuis posse damn ri & non posse damnari sibi mutuo contradicant, si sum; tur respectu eiusdem & secundum idem, tamen hominem ex sua propria fragilitate posse damnari, quod ponitur prima conclusione, & ex Dei proposito & voluntate ac bonitate de facto non damnari, quod ponitur in secunda conclusione, illa non contradicunt
Ad primum contra primam conclusionem adductun cum infertur, ergo Petrus de necessitate saluabitur. Dis stinguo de necessitate: quia vel intelligitut, quod huius modi necessitas se teneat ex parte consequentis, vel ex parte consequentiae. Si primo modo, tunc nego consequentiam: quia Petrus saluatur non coacte, sed libere & contingenter. Si secundo modo, tunc dontedo consequentiam quia contingentia consequentis saepius compatitur seci necessitatem consequentiae, ficut patet, cum dicitur: Si Sortes currit, Sortes mouetur, hic antecedens & consequens sunt contingentia, & cum ipsa consequentia est ni cessaria, sic in proposito ergo &c.
Forte dicetur, quandocunque consequentia est necessaria, tunc antecedente posito in esse de necessitate, sequ tur consequens in tantum, quod per nostrum consilium huiusmodi consequens nec poterit impediri, nec promoueri: quia siue velimus, siue nolimus, tale consequens ac positionem huius antecedentis inenitabiliter sequitur, Posito enim, quod Sortes currat, siue velis siue nolis, oportet, quod Sortes moueatur.
Cum igitur secundum ea, quae dixisti, Deus omne contingens futurum ab aeterno cognouit, ergo Petrus siue velit, siue nolit, de necessitate saluus erit, nec de aliquo futuro contingente debemus curare, seu consiliari, eo quod Deus ab aeterno cognouit talia esse ventura
Respondeo, quod quando consequentia est necessaria, & antecedens ponitur in esse: tuc virtute consequentia Inferri potest consequens sub illo modo, quo sequitur ex illo antecedente; Et quia Deus ab aeterno cognouit futura contingentia ex causis mutabilibus depedere, quae pos sunt i causando multipliciter impediri; ideo cognouit talia contingenter esse uentura. quo antecedente sic modi ficato in esse posito, non sequitur, quod consequens absolut i necessario sit venturum: sed que necessario contingenter sit futurum : Vnde non plus virtute illius consequentiae potest inferri, nisi quod Petrus saluabitur eo modo, quo Deupraeuidit, seu praesciuit eum esse saluadum: sed Deus preuidit Petrum sua libera voluntate bene vti gratia sibi collata, & suis virtutibus, ac meritorijs actibus vitam aeternlibere promereri, sequitur ergo conclusio, quae est consequens ex supradicto antece dete. s. quod Petrus saluabitur libs re & contingenter, & sic non per it consilium de prudente, ficut dicit ipse sapiens ; immo quantum possumus laborare debemus, vt salueiur, & consiliari de futuris contingentibus, vt vonsequamur ea, quae nobis sunt proficua, & re- pellamucea, quae nobis nociua esse videntur.
Ad secundum dicendum, quod maior non est vera, nisi loquendo de causa proxima, & proportionata, dato enim, quo causa vniuersalis, & principalis sit necessaria, tamen si causa proxima est contingens, effectus non est necessarius, sec contingens quia magis sequitur effectus leges, & conditiones causae proximae, quam remotae, quamuis. nm motus celi & stellarum sit necessarius, tamen quia arborum pullulationem causat mediante virtute pullulatiua, quae est causa contingens potens impediri in sua causatione, ideo pullulatio non est effectus necessarius, quia sequitur conditionem causae particularis, & proximae, quae potest impo diri. Similiter quamuis Deus sit purum necesse esse, tamen, si in lapide causaret albedinem immediate sine omni alia causa efficienter concurrente, talis albedo, seu dealbatio non esset purum necesse esse, sed ens mutabile & contingens, eo quod Deus respectu nullius creaturae sit causa proportionata, sed est causa excedens & simpliciter supereminens
Ad probationem dicendum, quod philosophus ibi loquitur de causa naturali, & proportionata, & non de cau la supereminenti sicut est in proposito. Ad tertium dicedum sicut ad primum dictum est quia omne a Deo praescitum necesse est esse venturum, eo modo, quo praescitum est a Deo esse venturum, sed &c
Ad quartum dicendum, quod propositionem esse veram potest intelligi dupliciter, Vno modo veritate determinata, Alio modo veritate indeterminata. Tunc ad consequentiam dico, quod eo modo, quo vera fuit illa proposito, Petrus praedestinatus saluabitur, illo modo necesse est Petru saluari, sed illa proposito, antequam Petrus esset beatus, erat vera veritate indeterminata: quia de singularibus, & futuris contingentibus non est determinata veritas, vt di cit philosophus r, perihermenias, igitur huius consequentia non plus sequitur, nisi quod Petrus necessario saluabitur contingenter, vt contingentia consequentis correspo deat indeterminationi ipsius antecedentis,
Ad primam probationem dico, quod eo modo, quo propositio est vera, illo modo debet poni significatum propositionis, puta si est vera determinate, tunc significatum do bet poni determinate: si est uera indeterminate, sufficit poni significatum contingenter, & indeterminate, sicut est in proposito.
Ad secundam probationem dicendum, quod ad oppositum illius consequentis non sequitur oppositum anteco dentis: quia oppositum illius consequentis est, Petrus non saluabitur necessario: llla autem non repugnat antecedenti: quia indeterminata veritas propositonis de futuro poterit bene stare, dato, quod suum significatum non si necesse esse.
Ad quintum dicendum, quod posito, quod illa maior sit vera, loquendo de causa, quae est causa naturalis effecti suum ponens in esse mere naturaliter, tamen non est uera,loquendo de causa voluntaria, quae effectum suum lipere ponit in esse, sicut est in proposito.
Ad sextum nego consequentiam: quia quamuis aliqui effectus sint contingentes ex eo, quod aliquae causae eori sunt mutabiles, & impedibiles in causando; tamen qui noceret omnia, quae possunt impedire, vel promouere huiusmodi causas in talium effectuum productione, ille comgnosceret vltimatum exitum illius contingentiae, & per consequens sibi infallibiliter esset notus numerus talium effectuum, non obstante, quod non essent necessarij, sed simpliciter contingentes, & sic est in proposito. Forte dicetur, quod illa solutio non est ad propositum: quia praedestinatio, quae est causa salutis ipsius praedestinati, non est causa impedibilis, cum ipsa sit propositum Dei omnipotentis.
Respondeo, quod quauis principalis causa humanae salutis sit diuinum propositum, causa tamen concurrens est hominis liberum arbitrium, quod est causa contingens S mpedibilis respectu bonorum operum, quibus vitam ae ternam debemus promereri: Et quia effectus magis nomi natur a conditionibus causae proximae, quam a conditioni pus causae principalis, ideo effectus predestinationis debet dici contingens, & non necessarius.
Ad septimum patet ex praedictis, non enim aliter eueniunt res, quam praeuisae sunt: nam necessaria sunt praeuisa a Deo, vt necessario eueniant: & contingentia, vt contingenter eueniant.
Ad octauum dicendum, quod Ansimet dat intellectu illius dicti dicens, quod verum est necessitate consequente, non autem necessitate antecedente, & appellat necessitatem antecedentem illam, quae ex natura rei proueniti quam Noc. 5. de consolatione vocat necessitatem absolus tam: Necessitatem vero consequentem appellat illam, quae ex vi sermonis innascitur, quam Boethius uocat necessitatem conditionatam, seu conditionalem, & hans doctores moderni uocant necessitatem consequentiae, & non consequentis.
Ad primum inductum pro errore Ciceronis nego minorem: quia quamuis nullam habeant entitatem expressam & determinatam in se, vel in suis principiijs, seu causis proximis & mutabilibus, tamen supereminentem habent entitatem in sua causa exemplari, luxta quod dicitur: Quod tactum est in ipso vita erat. Et hoc sufficit ad habendam infallibilem notitiam, seu scientiam futurorum ei, qui adaequate comprehendit huiusmodi exemplar, scilicet ipsam diuinam essentiam, quae tamquam clarissimum speculum intellectur diuino, qui ipsam comprehendit omnimode & adaequate omnia lucidissime representat
Ad secundum nego minorem: quia illo modo ia dicto, quo futuris contingentibus competit entitas, eodem modo competit ipsis veritas summa: quia, vt sic, indistincta sunt ab aeterna veritate, quae est ipse Deus.
Ad tertium dicendum, quod maior non est usquequaque vera: nam de generabilibus, & corruptibilibus est scientio in libro de generatione, & corruptione, de contingentibus casualibus, & fortuitis est scientia in 2. physicorum. Debet ergo intelligi illa necessitas, seu impossibilitas aliter se habendi non semper quantum ad reui scitam: sed quantum ad necessariam & immutabilem rationem, quae circa huiusmodi rem poterit formari. Dato etiam, quod maior esset vera de scientia nostra, quae dependet aliquo modo ab ipso scibili, tamen non est vera de scientia diuina, qui nullo modo dependet ab aliqua creatura. Est etiam Dei scientia de ente maxime necessario considerato obiecto uo principali, in quo omnia secundaria obiecta presentia liter Deus intuetur.
Ad quartum dicendum, quod quamuis de singularibus & futuris contingentibus non sit determinata veritas apud intellectum nostrum, qui ex suo modo cognoscendi non habet de talibus futuris euidentiam certam, donec sit praesentia secundum suam propriam actualitatem, tamen talium futurorum potest esse determinata veritas apud intellectum Dei, qui aeque euidenter, & clare videt omnia futura, sicut videt ea, cum actualiter sunt presentia
Ad primum adductum, pro errore Stoicorum dicendum, quod licet illa maior sit vera de scientia nostra, cuius certitudo dependet a scibili, tamen non est vera de scientia Dei, quae est penitus independens ab omni creatura.
Posset etiam dici, posito, quod sit vera de scibili, quo est obiectum principale illius scientiae, tamen non est uera respectu cuiuslibet obiecti secundarij cogniti in huius modi scientia, & tunc non plus habetur ex virtute illius maioris, quam quod scientia Dei non est magis immutabilis, quam diuina essentia, quae est suum obiectum principale; potest tamen esse immutabilior omni creatura, cum nulla creatura sit obiectum primarium illius, sed tatum modo secundarium.
Ad secundum nego minorem. Ad probationem dicendum, quod diuinae scientiae nihil accrescit ex productione rerum in esse; sicut enim nunc Deus scit infinita, quae producere posset, si vellet, quorum tamen nullum produceretur. sic, si nihil eorum, quae sunt, & fuerunt, produxisset, nec vmquam producturus esset, nihil minus cognosceret omnia, & singula : quam nunc cognoscat, postquam ea produxit.
Ad tertium dicendum, quod, vt patet ex dictis superius, non plus hic concluditur, nisi quod tale futurum ni potest non contingenter euenire, ex quo Deus ab aeterno praesciuit ipsum contingenter esse futurum; propter quod per diuinam praescientiam non tollitur contingentia a rebus, sicut intendunt dicere Stoici, sed magiconfirmatur,
Articulus 4
Utrum reprobatus possit salvari
QVANTVM ad quartum articulum, vtrum reproba tus possit saluari, dico breuiter, quod aliquo modo est possibile reprobatum non damnari, & per consequens saluari: quia illud, quod non est simpliciter necesse esse, hoc possibile est non esse; sed reprobatum damnari non est simpliciter necesse esse, ergo &c. Maior patet, quia no necesse esse, & possibile non esse conuertuntur in secundo ordine modalium, vt patet 2. perihermenias. Minorem probo, quia si aliquis necessitate absoluta, & ineuitabili damnaretur, tuc eadem necessitate mortaliter peccaret. sed consequens est falsum consequentia patet: quia infei nali poena aeterna nullus damnatur, nisi pro peccato mortali, falsitas etiam consequentis est nota: quia si necessitate ineuitabili aliquis mortaliter peccaret, tunc mortale peccatum non esset peccatum: nam secundum Beatum August. in libro enchyridion, peccatum tantum est peccatum, quantum est voluntarium, & si nullo modo est voluntarium, nullo modo est peccatum: Sed vbi est ineuitailis necessitas, ibi nihil videtur esse de voluntario, ergo reprobatus aliquo modo poterit saluari
Ad argumentum principale dicendum, quod cum predestinatio, vel sit ipsum diuinum propositum, vel necessario includat diuinum propositum, quod simpliciter est immutabile: ideo predestinatus ad vitam aeternam de potetia Dei ordinata nunquam damnabitur vltimate; Apparet igitur quod argumentum non concludit.