Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XLII clara huius distinctionis generalis diusio, in qua praedestinationis coula muestigatur.

I AVTEM QVAERIMVS &c. Hic Magister inquirit de causa praedestinationis, puta vtrum aliqua aptitudo causalis ex parte praedestinati, vel reprobati fuerit, quam aspiciens Deus hunc praedestinauit, & illum reprobauit: & diuiditur i duas partes; quia primo inquirit an praedestinatio, vel reprobatio causetur ex humanorum meritorum bonitate, vel malitia, Secudo incidenter quaerit, vtrum diuina prescientia mutetur ex creaturarum mutabilitate ibi, Praeterea considerarioportet. Prima in tres: nam primo circa illam inquisitionem suam intentionem exprimit, secundo a sua intentione quandam opinionem excludit, & tertio errorem quorudam haereticori infringit. Secunda ibi, Opinati sunt &c. Tertia ibi, Multi vero &c. Istarum secunda diuiditur in tres partes; nam illam opinionem excludendo primo Magister ponit, quodex prescientia meritorum electio Dei non prouenit, secundo in contrarium & obijcit, & tertio obiectionem soluit. Secunda ibi, His tamen aduersari. Tertia ibi, Sed quid intelligere voluerit. Sequitur illa pars, Multi vero: & diuiditur in duas partes: nam primo Magister contra haeretican opinionem ostendit, quod nec praedestinatio nec reprobati causantur ex meritis de facto praecedentibus: Secundo ostendit, quod bonorum meritorum ad praedestinationem, & malorum ad reprobationem non est aequalis respectus. Secunda ibi, Sed quaeritur. Sequitur illa pars, Praeterea considerari oportet, & diuiditur in tres partes quia primo mouet quaestionem de scientia, & praescientia indistincte; Secundo respondet quantum ad illud, quod petitur ex parte prescientiae. Tertio quantum ad illud, quod quaeritur ex parte scientiae. Secunda ibi, De praescientia primum respondemus. Tertia ibi, De scientia autem dicimus &c. Circa hanc distinctionem quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum