Quaestio 1
Quaestio 1
An reprobatio precibus sanctorum impediri possit
Et videtur quod sic. Quia illud, quod est promotiuum vnius oppositorum, hoc est impeditiuum alterius, maxime si talia sint opposita immediata: sed praedestinatio, & reprobatio sunt opposita immediata: quia sine omni medio omnes homines vel sunt praedestinati, vel reprobti, & praedestinatio iuuatur precibus sanctorum, vt dicit Peatus Aug. ergo reprobatio impediri poterit precibus sanctorum.
Contra in inferno nulla est redemptio, ut legitur, sed reprobatus est in infernum ordinatus, ergo & cer. Quia magister in illa 21. dist. inquirit de causa reprobationis & praedestinationis; ideo primo videndum est de causa repropationis; Secundo de causa predestinationis; Tertio, vtrum tedestinatio iuuari possit precibus sanctorum. Quarto, vtrum reprobatio impediri possit precibus sanctorum.
RESOLVTIO. Ti nmalus vsas lib eri arbitri in adidtis in paruulis vero inhabilta a retipiendum diuinae gratiae inflexum reprobationis causa xistit; ita bonus vsus eiusdem, vri aptitudo ad vecipiendam dininam gratiam. praedest in actionis causa st atuitur Vnde quamu, diuina praedest inatio secundum se diuorum precibus nequeat ehuuari, etus tamen exequitio iisdem precibus poterit comadtari, quimadmodum reprobatio, nisi diffinitiua sit, diuorum diferationibus poterit praepediri.
Articulus 1
De causa reprobationis
QVAVTVM ad primum articulum de causa repro bationis videtur esse dicendum, quod ipsius reprobationis possumus assignare causam, quia ad poenam aeter am nullus ordinatur a iusto iudice sine praecognitione tane sed reprobatus a Deo, qui est iustus iudex, est ad utam eternam deputatus, seu ordinatus, ergo &c haec autem causa ex parte reprobatorum duplex poti allignari, secundum quod reprobati ab hoc saeculo de adentes in duplici statu esse videntur, Quidam enim sunt instatu adultorum, quidam in statu paruulorum.
Quantum ad adultos causa reprobationis dici potest nalus vsus liberi arbitrij vsque ad finem vitae in ipsis duaturus, ab aeterno a Deo praescitus: Vnde quia Deus scini ab aeterno talem hominem in fine vitae suae abuti suc hbero arbitrio, ideo a tali homine influxui diuinae gratiae su, temeritate finaliter resistente, Deus ab aeterno decre a suam gratiam finaliter subtrahere, & a gloria aeternae eatitudinis tamquam inhabilem reprobare. Quantum autem ad paruulos absque sacramento bausmatis decedentes causa reprobationis dici potest inc nitudo, sen inhabilitas ad recipiendum influxum gratiae minae ab aeterno a Deo precognita, quae ipsis prouenit el ex causa naturali, puta quia ex naturali sua complexione tam cito moriuntur, quod baptixari non possunt, vel excausa voluntaria, voluntate tamen aliena, puta quia nascuntur, vel nutriuntur ab infidelibus, qui eos nolunt haptixare.
Etenim imaginandum in isto proposito, quod sicut sl radios vbique diffundit, & quantum in se est huiusmodi usasione omnia illuminat, si tamen aliqua huiusmodi dnosis radus obicem ponunt, illa tenebrosa manebunt, Deus solem gratiae spiritualis, quantum est ex parte suae onitatis, oriri facit super bonos, & malos, quia quantum nex parte suae bonitatis ipse neminem vult perire: sec Spis vult omnes homines saluos fieri, & ad agnitionem teritatis venire. Quia tamen ipse in aliquibus ab aeterno paenidit obicem resistentem huiusmodi gratiae diffusa modo praedicto, ideo tales modo, quo dictum est, a Deo peuntur reprobari. Et quia causa reprobationis ipsorum noltorum reducitur illo modo in actualem, & propriam eram ipsorum, reprobatio autem paruulorum non reduci tr in iplorum propriam culpam, ideo adultis reprobatis nn solum perna damni, sed etiam prena sensus debetur, probdetur a iusto iudice; paruulis autem tantum monoena damni, quae est carentia diuinae visionis; Et haec tamum ad primum articulum sufficiant.
Articulus 2
De causa praedestinationis
QVANTVM ad secundum articulum, quae sit causa e praedestinationis, est aduertendum, quod quia oppositorum oppositae sunt cause, praedestinatio autem & reprobatio aliquo modo sunt opposita, ideo causam praedestinationis assignare possumus ex oppositis causarum praedictarum ipsius reprobationis.
vt igitur singula singulis per oppositum valeant responlere, dico, saluo tamen semper meliori iudicio, quod causa praedestinationis ipsorum adultorum videtur esse bonus vsus liberi arbitrij ab aeterno a Deo praecognitus finaliter duraturus, quae bonum vsum finale Deus ab aeterno conteplans, proposuit talibus hominibus huiusmodi vsum habituris sic dare gratiam finaliter in praesenti, vt mediante gratia in praesenti perueniant ad gloriam in futuro. Dixi autem notanter finalem, seu finaliter: quia nihil obstat, quin reprobatus quandoque habeat bonum vsum liberi arbitrij in praesenti, praeuidit tamen Deus, quod sua libertate abutendo, ab huiusmodi bono vsu finaliter se auertet: igitur nec gratiam finaliter habebit in praesenti, nec gloriam in futuro, quia sicut dicit textus veritatis. Qui 7 erseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit. Et econuer so praedestinatus in praesenti quandoque potest habere malum vsum, sciuit tamen Deus ab aererno, quod in tali malo vsu finaliter non manebit, ideo proposuit Deus ab aeterno tali homini dare gratiam finalem in presenti & gloriam in futuro. Iuxta illud. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, & fecerit iustitiam, vitia vitet, omnium iniquitatum suarum non re¬ l cordabor: Causa ante praedestinationis ipsorum paruulorum potest dici quaedam aptitudo respectu baptismalis gratiae, quam Deus preuidens, ab aeterno ipsos praedestiauit ad vitam aeternam, & illa aptitudo conuenit eis ali uo modo naturaliter, puta quia non sunt adeo infirmae completionis, quin tantum possint durare in praesenti vita, donec baptixentur: Et aliquo modo voluntarie, voluntate tamen aliena; puta quia tales sunt parentes, vel nutritores, qui eos baptixari non prohibent
Sed his praedictis videtur obuiare posito magnorum Doctorum loquentium in illa materia, scilicet sancti Thomae & venerabilis Doctoris fratris AEgidij, qui ambo concorditer dicunt, quod licet in generali possit assignari ra io predestinationis, & reprobonis, puta dicendo quod ali qui sunt praedestinati, vt in ipsis reluceat misericordia, & ponitas diuina; Aliqui vero reprobati, vt in ipsis reluceat iustitia diuina. Quare autem in speciali illi sint praedestiati, & illi reprobati, nulla causa est, nisi voluntas diuina.
Et hoc declarant primo exemplo naturali, quia quamuis materia secudum se sit penitus vniformis in omnibus uis partibus, tamen in principio productionis partium vniuersi aliqua pars materiae supposita est formae nobiliori; alia formae ignobiliori; cuius si ratio petitur, quamuis in
enerali de hoc possit reddi ratio, dicendo quod hoc pro anto factum est: quia sic exigebat diuersitas formarum pecificarum rerum naturalium, tamen nulla ratio in speciali potest assignari, quare haec pars materiae supposita sit huic formae, & illa illi, quia hoc dependet ex simplici voluntate Dei.
Secundo declarant hoc idem exemplo sumpto in artficialibus; Videmus enim in arte aedificatoria, quod ratio habet hoc in vniuersali, quod aliquis lapis ponitur in vna parte aedificij, & aliquis in alia: sed datis pluribus laidibus aequalibus non potest aliqua ratio in speciali assignari, quare hic lapis ponatur in hac parte aedificij, & ile in alia, nisi sola voluntas artificis, tui sic placet. Sic in propesito, ergo &c.
ec tamen ex hoc conuincitur, aliquam iniustitiam esse in Deo, scu apud Deum: quia effectus predestinationis non redditur alicui ex debito: sed ex mera gratia: In gratuitis autem non attenditur ratio iustitiae vel iniustitiae, sed potest, qui dispensat, dare & plus, & minus pro libitae suae voluntatis absque preiudicio cuiuscunque. Iuxta quod ait paterfamilias; Amice non facio tibi iniuriam: Et infra Non licet mihi quod ego uolo facere :
1 Potest etiam argui pro illa opinione sic. Nullum tenporale potest esse ratio eius, quod est eternum, sed omne quod se tenet ex parte creaturae est temporale, praedistatio autem est aeterna, & similiter reprobatio, ergo nihil se tenens ex parte creaturae potest esse causa praedestinationis, seu reprobationis,
2 Preterea, illud, quod est effectus predestinationis, non potest esse causa eius, sed bonus vsus liberi arbitrij est effectus praedestinationis, ergo non valet illud, quod superius posuisti. Maior patet: quia idem non potest esse causa, & effectus respectu eiusdem. Minor etiam patet, quia omne bonum, quod se tenet ex parte praedestinati, videtur es se effectus praedestinationis
3 Praeterea, si praedestinatio habere se causam se tenentem ex parte praedestinati, tunc gratia Dei haberet causam ex parte predestinati: Falsitas consequentis patet: quia si gratia esset ex meritis, iam gratia non esset gratia, sicut ait Apostolus.
4 Praeterea, Apostolus loquens de Esau & Iacob ait, Cum nondum nati essent, aut aliquid boni, aut mali egissent, secundum electionem, non ex operibus, dictum est: Tacob dilexi, Esau autem odio habui; & ibidem dicitur, cuius vult miseretur, & quem vult indurat, & ponit Apostolus ibidem exemplum de figulo, qui de eadem massa facit vasa honoris, & contumeliae, prout sibi placet.
1 Si absque causa se tenente ex parte hominum Deus vnum ordinaret ad gloriam, & alium ad poenam ab aeterno, tunc Deus esset acceptator personarum: Falsitas consequentis patet Actuum 10. Consequentia probatur: quia ille videtur esse acceptator personarum, qui duobus existentibus aequalibus vni dat, quod alteri denegat.
2 Praeterea, Deus est diues in misericordia secundum Apostolum, sed sireprobaret aliquem fine causa, tunc in tali actu nihil misericordiae appareret, ergo &c.
3 Preterea, Apost. ait, quos presciuit, hoc praedestinauit, ergo prescientia alicuius se tenentis ex parte praedestinati videtur fuisse causa, vel ratio praedestinationis
4 Praeterea, Ambr in glos: ad Nom. 9. super illo verbo. miserebor cui miserebor, dicit, id est misericordiam illi dabo, quem praescio toto corde reuersorum ad me.
3 Item beatus Aug. 83. quaestionum ait, Deus cui vuli miseretur, & quem vult indurat, per hoc tamen Dei bonitas iniusta esse non potest, venit enim de occultissimis meritis.
Forte dicetur, quod Aug. aut sibi contradiceret, vel oportet dicere, quod illam auctoritatem per aliam reuocauit: Nam Aug. in lib de praedestinatione sic ait, Non quia futuros nos esse tales praesciuit, ideo elegit, sed vt essemus tales per ipsam electionem gratiae suae, qua gratificauit non dilecto filio suo; Et in eodem lib ait. Taceat humana lingua, nec prorsus in praedestinatione de meritis extollatur, diuinae enim voluntatis est hoc donum, non humanae fragilitatis meritum.
Respondeo, quod Augus in prima auctoritate loquitur de merito large, quod dicitur meritum aliquo modo de contruo; In aliis autem sequentibus loquitur de merito proprie dicto, puta de condigno. Et ideo hic nec est reuocatio, nec contradictio, sed aequiuocatio.
e Preterea, non videtur bene dictum, quod pro generali causa reprobationis assignant isti Doctores relucentiam diuinae iustitiae: quia nullus iustus iudex per se intendit iustitiam punitiuam, sed tantum ex suppositone punibilis culpae. Sed Deus non potest esse iniustus; & iustitia, qua quae relucet in reprobatis, seu damnatis, est iustitia maxi¬ me punitiua, & uindicatiua, ergo relucentiam talis iustitiae non potest Deus per se, & finaliter in actu reprobationis intendere, sed prescientiam mali, & demeritorij usus liberi arbitrij, propter quam Deus talem iustitiam decreuit exercere.
3 Praeterea, illud non debet poni praecise propter relu centiam diuinae iustitiae, sine quo diuina iustitia sufficienter potest relucere, sed dato, quod nullus esset reprobatus, adhuc in solis electis Dei iustitia sufficienter reluceret, iuxta illud Apostoli, De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi in illum diem lustus iudex, ergo & caetera
3 Preterea, si Deus solum pro libito voluntatis aliquen reprobaret, tunc Deus esset crudelis, & iniustus conseuens est impossibile, ergo impossibile videtur esse illud antecedens positum per istos Doctores : Consequentia atet: quia omnis ille, qui sine alia ratione, quam solum propter libitum voluntatis aliquam creaturam capacem rationis & experientiae deputat ad aeternam & horribilissimam poenam, ille vtique videtur esse crudelis, & per consequens iniustus.
Et per hoc etiam patet, quod exempla non sunt ad pro positum: Quia partes materiae, vel lapides non habent ex erientiam boni, vel mali, honoris vel contumeliae, qualem experientiam constat homines habere: & ideo licet illud, quod dictum est de lapidibus, & de materia fieri pos sit absque iniuria & crudelitatis nota, absque tamen his fieri non potest, quod homo ordinetur, vel deputetur ad aeternam poenam, non habendo respectum ad aliqua sua demerita, sed solum attendendo voluntatem, & libitum deputantis: lllud etiam, quod inducunt de patrefamilias, qui ledit prout voluit, quamuis locum habeat loquendo de raedestinatis, tamen de reprobatis loquendo penitus non habet locum: quia in gratuitis absque praeiudicio cuiuscumque potest dari, & plus, & minus pro uoluntate distribuentis, non autem in inferendis poenis, ergo &c
Ad primam ergo rationem dicendum ad maiorem, uod quamuis temporale, vt temporale est, non possit es se ratio aeterni; tamen temporale vt aeternaliter a Deo tenceptum, seu praescitum, potest esse ratio aliquo modo motiua, quare Deus ab aeterno decreuit aliquid fieri in tempore,
Ad secundam dicendum, quod bonus vsus liberi arbitrii potest dupliciter intelligi. Vno modo, vt est meritorius vitae eternae de condigno, vel etiam de congruo, secundum ropinquam dispofitionem, vel motionem ad gratiam gratum facientem, de qua motione dicetur infra. Secundo potest accipi bonus vsus liberi arbitrij, penes bonitatem morum, in quam bonitatem potest homo ex puris naturalibus: De qua etiam bonitate scripserunt philosophi morales; Primo ergo modo accipiendo bonitatem vsus libe ri arbitrij, tunc minor est vera. Secundo modo accipiendo huiusmodi bonitatem, minor non est vera: quia non oportet illam bonitatem reducere in supernaturale principium, sed sufficit ad eam consequendam bona consuetudo hominis praesupposita communi, & vniuersali Dei insiuentia, & de hac bonitate locutus sum superius, ideo argumentum non est ad propositum
Ad tertiam dicendum, quod gratia Dei non potest habere causam meritoriam de condigno: quia tunc gratia non esset gratia; tamen gratia potest habere causam de congruo meritoriam. Et quamuis forte alicui illud videatur abusiuum, tamen de communi doctrina istorum Doctorum necessario sequitur: quia ipsi dicunt, quod licet homo prius quam habeat caritatem, & gratiam gratumfacientem non possit mereri uitam aeternam de condigno, potest tamen de congruo; modo secundum illos eosdem Doctores, gloria vitae aeternae est gratia consummata; Ex quibus sequitur, quod non habens gratiam potest mereri de congruo gratiam consummatam, & per consequens conuenienter, & sine abusione dici potest; quod non habens gratiam potest mereri de congruo gratiam initiatam, puta gratiam veniae, de qua procedit predictum argumentum.
Articulus 3
Utrum praedestinatio iuvari possit precibus sanctorum
QVANTVM ad tertium articulum, vtrum praedestinatio iuuari possit precibus sanctorum, est sciendum, quod praedistinatio potest dupliciter accipi, vno modo secundum se; Alio modo quantum ad suum effectum & secundum hoc ponam duas conclusiones.
Prima est, quod praedestinatio secundum se considerata non potest iuuari precibus sanctorum: quia quod est effectus praedestinationis, hoc non iuuat praedestinationem sumptam secundum se, sed preces sanctorum, quae fiunt pro praedestinatis, sunt effectus praedestinationis, ordinanit enim Deus hoc, quod tales sancti pro talibus praedestinatis debeant deprecari, ergo &c.
Forte dicetur, quod illud sit contra glo, super illo verbo, deprecatus est Isaac Dominum pro vxore sua, eo quod esset sterilis; qui exaudiuit eum, deditque conceptum Rebeccae: Dicit enim lbi glosa; In Isaac facta est promissio, sed sanctorum precibus adiuuanda est Dei praefinitio. 2 Preterea, illud, quod causatur a creatura, hoc potest iuuari per creaturam, sed, vt superius dixisti, quod praedestinatio habet causam ex parte praedestinati, ergo &c
Sed pro solutione illarum & consimilium obiectionum pono secundam conclusionem, quod praedestinatio quamtum ad executionem, & suorum effectuum in esse posito nem potest iuuari precibus sanctorum, quia sicut Deus in productione rerum naturalium saepe vnum effectum ponit esse med iante alio, sic in supernaturalibus quandoque vnum effectum ordinat pro executione alterius; Et sic prationes sanctorum iuuant praedestinationem quantum ad executionem sui effectus, quia ad hoc huiusmodi orationes Deus ordinauit, vt mediantibus eis, hi, pro quibus oratur, gratiam consequantur in praesenti, & gloriam in futuro; & illa est intentio Beati Dion. 3. de diuinis non vbi per plures similitudines hoc declarat, quas ad praesens causa breuitatis omitto.
Et per hoc patet ad primam instantiam: quia glo. non loquitur ibi de praedestinatione in se, sed in ordine ad executionem.
Ad secundam dicendum, quod non fuit intentionis meae dicere, quod praedestinatio secundum se, & simpliciter habeat causam in creatura, quia tuc diuinum propositum, set diuina Voluntas esset causata a creatura, sed tantum voluidicere, quod aliquid se tenens ex parte creaturae, vt est a Deo ab aeterno praescitum, potest esse ratio, quare diuinum propositum, seu diuina voluntas transeat super aliquo homine complacenter, & taliter, vt ad vitam praedestinetur eternam, & illud, vt dictum est, in sui executione potest quuari precibus sanctorum, iuxta quod ait Beatus Aug in libro de bono perseuerantie. Si nondum sunt vocati pro illis vt vocentur oremus, fortassis enim sic praedestinati sunt vt nostris orationibus concedantur.
Articulus 4
Utrum reprobatio impediri possit precibus sanctarum
QVANTVM ad quartum articulum, vtrum reprobaR tio impediri possit precibus sanctorum, Est aduertendum, quod ille articulus non immerito redditur dubius propter scripta aliquorum sanctorum. Legitur enim in lib dialogorum Beati Crego. quod per orationes Sancti Gregorij Traianus Imperator liberatus fuerit de infer no ad agedam penitentiam: Et de sancta Orilia virginecuius reliquiae habentur in partibus Alemaniae in diocesi Argentinensi, quod tandiu legit, fseuit, & orauit pro anima patris sui ad Dominum, vsque quo Deus animam illam de inferno liberauit. Et forte propter haec, & his si milia ortum habuit error AEgvptiorum dicentium, quod tantae virtutis sunt orationes sanctorum, quod immutant diuinum suppositum, intantum quod Deus propter huiusmodi prationes quandoque illud dimittit, quod facere decreuit.
Propter haec igitur est aduertendum, quod sicut iudices humani in suis iudiciis duplici vtuntur sententia, quarum prima dicitur sententia interlocutoria; alia sententia diffinitiua. Prima sententia est mutabilis: quia saepius in fudicio accidit, quod pro illa parte cadit sententia diffinitiua, contra quam partem ante ceciderat sententia in terlocutoria. Alia autem est simpliciter irreuocabilis, & immutabilis ante iudicem, qui tulit eam. Sic metaphorite loquendo, illae duae sententiae quandoque proferuntur a Deo; Vnde cum Dominus dixit ad lonam Prophetam, Adhuc quadraginta dies & Niniue subuertetur; illa senentia non fuit simpliciter diffinitiua, quia reuocabilis erat: erat enim quasi conditionalis, puta hac adiecta conditione, si conuersi non fuerint de peccatis, & quia conditionalis sententia non tenet non stante conditione, ideo Niniue non fuit subuersa, quia habitatores eius egerunt penitentiam: Sententia vero lata contra puerum, pro vita tuius orauit Dauid quasi esse videtur aliquo modo sententia diffinitiua, quia Dominus non exaudiuit preces, Dauid, Cum igitur reprobatio videatur esse quasi quedam sententia Dei, dici potest, quod tales, qui ad preces sanctorum sunt liberati, non fuerunt vltimate & diffinitiue reprobati; sed quasi conditionaliter & interlocutorie¬
Prima, quod si sumitur reprobatio pro interlocutoria sententia, tunc impediri potest, hoc es mutari potest precibus sanctorum, quia iudicis sententia non excludens omnem desensionem & promotionem eius, qui sententiatus est, non est immutabilis, & per consequens impedibilis, vel per viam defensionis, puta allegando pro causa melius, quam hactenus fuit allegatum, vel per viam supplicationis, puta quod amici sui precibus placant iudicema bed reprobatio illo primo modo sumpta est sententia non excludens omnem defensionem & promotionem ipsius sententiati, ergo &c
Secunda conclusio esse potest, quod reprobatio secundo modo accepta nequaquam est impedibilis quibuscuque precibus: quia quod irreuocabiliter sententiatum efs a sapientissimo & omnipotente iudice, hoc precibus quibuscumque immutari, vel impediri non potest, sed secundo modo accipiendo reprobationem, reprobatus est irreuocabiliter puta diffinitiue sententiatus a sapientissimo, & omnipotente iudice, ergo &c. Quia tamen communiter loquimur de reprobatione isto secundo modo, ideo absolute loquendo melius dicitur, quod reprobatio non potest impediri precibus sanctorum
Ad argumentum principale dicendum, quod maior non st vera, nisi loquendo de oppositis prout habent fieri circa idem subiectum singulare, ex hoc enim, quod promouetur calor in Sorte, non sequitur, quod impediatur frigus in Platone, & illud quod est promotiuum caloris in Sorte, non oportet, quod sit impeditiuum frigiditatis in Platone, licet bene sit impeditiuum frigiditatis in Sortes Et quia praedestinatio & reprobatio proprie dicta non habent idem esse circa idem subiectum, seu suppositum numero, ideo argumentum non est ad propositum.