Quaestio 1
Quaestio 1
An principium primum esse unum possit demonstrari.
& videtur quod non, quia illud, quod fide tenetur, non est probabile euidenti ratio: ne: sed illud fide tenetur, igitur &c. Maior patet, quia fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum, vt dicit Beatus Drego. minor similiter patet. quia in principio apostolici simboli dicitur, credo in Deum patrem omnipotentem creatorem &c
Contra, philosophi, qui euidenti ratione innituntur, ponunt Deum esse vnum principium omnium primum, vt patet, 12. metaph circa finem, & ponunt eum productiuum, siue efficientem, vt patet per Auerroim 1o. metaph vbi posuit, Deum esse causam in triplici genere causae, scilicet efficientis, formalis, & finalis. Hic quattuor sunt viden da, quae omnia implicantur in titulo quaestionis. Primo vtrum sit dare vnum primum principium. Secundo, vtrum istud principium sit rerum effectiuum. Tertio, vtrum ali quid possit produci de nihilo. Et quarto, vtrum hoc possit ostendi euidenti ratione.
RESOLVTIO. Principium primum non solum esse vnum euidenti ratiene connincitur, verum causam quoque omnium pvroductiuam esse tam probatur, quod quidem principium, cum infinitae virtutis ex stat, labio procisl aliquid de nihilo producere poterit.
Articulus 1
Utrum sit dare unum primum principium
QVANTVM ad primum dico, quod sic, & quo ad hoc deseruiunt omnes rationes, quibus in primo libro probaui vnum Deum esse
1 Preterea, si essent plura prima principia, aut essent similia, aut contraria. Si primo modo, vel quodlibet per se sufficeret, tunc alterum superflueret, uel neutrum suff ceret, tunc neutrum erit principium primum; vel vnum tantum sufficit & non aliud, & tunc illud tantum erit primum principium, quod per se sufficit: Si secundo modo, aut unum est impotentius altero, & tunc non erit ali cuius principium, quia impedietur ab altero; aut sunt aequepotentia, & tunc aeque se impedient mutuo, & nullus poterunt esse principium
2 Preterea, tantummodo est vnum purum necesse esse, ergo tantummodo est vnum primum principium. Antecedens ponit Auicen. 8. metaphysicae suae consequentia patet: quia a primo principio est omnis contingentia relegata, & est purum necesse esse, vt patet 8. physicorum. & 12 metaphysicae.
3 Praeterea, Auicen. 8. metaph ponit istam consequer tiam, Primum principium ab eodem habet, quod sit hoc, & quod sit essentia, ergo impossibile est ipsum multiplicari Antecedens patet. quia si non haberet ab eodem, quod sit hoc, &quod sit essentia, tunc dependeret ab alia causa, quod est contra conditionem primi principij: consequentia similiter patet, quia essentia, quae per seipsam est hoc signatum, non potest alteri, vel pluribus conuenire.
4 Praeterea, si essent plura prima principia, tunc nullum eorum esset omnino simplex: sed simplicitas est de ratio ne primi principij, ergo neutrum eorum esset primum prit cipium. Maior patet: quia in vnoquoque illorum principiorum esset aliquid, per quod unum differret ab altero. & aliquid, per quod conueniret cum eo: hoc autem in rebus absolutis sine omni compositone esse non potest
3 Praeterea, si essent plura prima necesse esse, tunc toleretur ordo vniuersi, consequentia patet: quia si quod istorum ordinaretur ad alterum, iam ipsum non esset primum, falsitas consequentis est nota: quia sublato ordine periret bonum uniuersi, cum primum bonum vniuersi post bonum ducis sit bonum ordinis, ergo
Articulus 2
Utrum istud principium sit rerum effectivum
QVANTVM ad secundum dico, quod Deus est cau sa omnium productiua: quia omne, quod sibi de relictum est non ens, seu perdit proprium esse, hoc nece sario praesupponit causam productiuam ipsum conseruantem in esse: sed omne, quod est citra primum, est huius modi. maior patet: quia eo ipso, quod sibi derelictum cedit in non esse, sequitur, quod ex se non habeat esse: sed quicquid ex se non habet esse, hoc praesupponit causan efficientem, a qua efficienter habeat esse minorem probo, quia quicquid necessario dependet ab altero, illud cun cumscripta tali dependentia, & per consequens detelictum sibi non poterit remanere: quia si remanere posset circumscripta tali dependentia, tunc non dependeret necessario ab eo: sed omnia, quae sunt citra Deum, necessario dependent aDeo, vt patet non solum per theologos verumetiam per omnes veros philosophos, ergo &c.
Sed maiorem istius probationis quidam negant dicentes, quod non est vera loquendo dependentia, qua effectus dependet a causa finali: quia effectus non dependet a causa finali quantum ad id, quod est in se; sed solum quantum ad habere ordinem respectu alicuius, quod est nobilius se
Sed isti falsum assumunt, quia si effectus causae finalis quantum ad illud, quod est, non dependeret a causa finali, tunc subtracto vltimo fine posset vniuersum totum quantum ad ceteras suas partes remanere, quod numquam aliquis verus philosophus quantumlibet gentilis & incredulus posuit.
1 Praeterea, illud secundum quod effectus causae finalis dependet a causa finali, aut est res absoluta, aut relatio. Si primo modo, habetur propositum contra istos: quia tunc effectus causae sinalis quantum ad illud, quod est, de pendet a causa finali. Si secundo modo ista relatio non posset esse nisi ipsa dependentia, sed omne illud, in quo fundatur dependentia, est dependens; ergo ipse effectus causae finalis secundum suam absolutam entitatem, qua fundat huiusmodi relatio nem, seu dependentiam, dependebit a causa finali¬
2 Praeterea, quicquid perfectionis est in aliis rebus, totum in primo principio, siue in Deo perfectissime continetur, vt patet 5. metaph per Arist. & suum Commentatorem, sed posse producere effectiue in omnibus rebus dicit perfectionem: quia unumquodque tunc perfectum est, cum poterit sibi simile generare, vt dicitur 4. meteororum, ergo &c
3 Praeterea, Deus est primum ens omnium entium, er, go est primum efficiens omnium efficientium. Antecedens patet: probo consequentiam: quia sicut primitas bonitatis arguit vltimitatem finis, sic primitas entitatis arguit primitatem efficientis, & ideo sicut bonitas effectus reducitur ad causam finalem, sic entitas effectus in causam efficientem, sicut ergo Deus est finis omnium eo, quod est bonum summum, sic erit efficiens omnium eo, quod est ens primum
4 Praeterea, id, quod est in aliquo genere, & non habet causam in illo genere, est primum in illo genere, sed Deus non habet causam in genere causae efficientis, & est in illo genere, vt patet per Commentatorem 1ometaphysicae
5 Praeterea, solus Deus est a se, ergo omnia, quae sunt citra Deum habebunt esse a Deo. Antecedens patet, qui quando aliqua passio est communis pluribus, vel ines vni per alterum, vel ambobus per tertium, ergo si esse a se conueniret alicui alteri a Deo, aut conueniret Deo per llud alterum, aut Deo, & illi per tertium: aut illi alteri per Deum, ergo &c. sed, quocumque istorum dato, sem. per sequitur contradictio, puta illud, quod ponitur esse a se non erit a se: quia quod conuenit alteri per alterum, hoc non conuenit sibi a se, ergo &c
Sed contra istud arguitur ab aliquibs. philosophice sic. 1 Nobilissimo principio competit nobilissima actio; sed actio transiens non est nobilissima, ergo &c.
2 Praeterea, si Deus produceret aliquid ad extra, aut produceret libere & contingenter, aut ex natura rei& necessario. Si primo modo, tunc omnes effectus essent contingentes, & nullus esset necessarius, quia non potest esse minor necessitas in causa, quam in effectu, vt effectus est. Si secudo modo, tuc ab aeterno omnia fuisseni roducta: Item omnia essent necessaria: quia qua necesfi tate causa producit, eadem necessitate effectus producitur
3 Praeterea, si esset vnum primum principium omnis effectiuum, vel esset a se, vel ab alio, non potest esse at alio: quia tunc non esset primum, nec esset principium omnium, nec a se efficienter: quia nihil potest seipsun producere, vt patet per Augustinum 1. de trint. & per ph losophum 2. de anima. Si autem dicitur esse a se formaliter, hoc non tribuit sibi, quod omnium sit principium, qui vnaquaeque res seipsa est formaliter, quod est
4 Praeterea, illud, quod seipso est necesse esse, non habet causam efficientem: sed quaelibet intelligentia seipsa habet necessitatem essendi, cum non habeat in se materiam, qua sola res potest esse & non esse, vt patet 7 me taphysicae, ergo Deus non erit omnium causa productiua
Sed ista non concludunt: quia cum vnumquodqui agat secundum quod est in actu; illud, quod est purus actus, summe erit actiuum, & per consequens maxime productiuum, sed Deus est purus actus, ergo &c
Ad primum ergo dicendum, quod actio transiens is ext eriorem materiam cum exclusione actionis immanentis non sit adeo nobilis, quod in primo principio sit ponenda, actio tamen transiens includens, seu praesupponens immanentem in nullo derogat nobilissimo principio; sit autem est in proposito: quia vt infra patebit, Deus produm cit res exteriores per intelligere & velle, ergo &c
Ad secundum dicendum, quod Deus res producit nom ex necessitate, sed libere. Ad probationem dico, quod quam uis Deus libere producat, propter suam tamen omnipotentiam, seu omnipotentem volunta tem sic sunt sui effectus, sicut ipse vult eos esse quantum ad necessitatem, & contingentiam, & ideo nulluseffectus est ita necessarius quin si Deo placuerit, sit contingens & mntabilis.
Ad tertium dicendum, quod ratio primi principii non conuenit Deo ex hoc solo, quod est a se formaliter: sed ex hoc, quod non est ab alio efficienter, & est in se purus actus omnem perfectionem comprehendens
Ad quartum dicendum, quod appellando vnumquod que necesse esse, quod in se non habet principium corruptionis, tunc quaelibet substantia separata potest dici habere necessitatem essendi: sed, sic loquendo, necessitas essedi valde large sumitur, sed proprie loquendo de necesse esse, tunc solum illud dicitur habere necessitatem essendi, quod sibi derelictum, quocumque alio posito, vel remoto, non potest non esse, & talis necessitas nulli intelli pentiae conuenit citra primam, cum omnes aliae dependeant a prima, nec per se esse possint circumscripta prima. Propter quod quaelibet intelligentia quamuis non habeat in se principium corruptionis, quod est prima materia cum annexa priuatione: habet tamen in se principium annihilationis: quia sibi derelicta, de se tendit in nihil, cum secundum se depedeat ab alio, puta ab ipso Deo. Et ideo solus Deus absolute & simpliciter habet necessitatem essendi intelligentiae autem secundum quid, & non simpliciter.
Articulus 3
Utrum aliquid possit produci de nihilo
VANTVM ad tertium, aliquid fieri de nihilo potest dupliciter intelligi. Vno modo causaliter, ita quod Iy de notet vel habitudinem causae materialis sicut cum dicitur cultellus fit de ferro, vel efficientis, sicut cum dicitur domus fit a domificatore. Et istis modi non potest aliquid fieri de nihilo; quia quod omnino nihil est, nullius entis realis causa esse potest. Alio modi not intelligi posse produci ordinaliter de nihilo, ita tamen, quod iste ordo non sumatur affirmatiue, seu posit ue, sed negatiue: dicere enim aliquid fieri de nihilo, es dicere ipsum non fieri ex aliquo, ita quod negatur ibi os do ipsius facti, vel producti ad praeiacentem materiam seu naturam, de qua aliquid fiat: Et sic omne ens postqua nihil fuit, potest a Deo produci, & capere esse reale¬
Quia agens infinitae potentiae potest iam dicto modo de nihilo aliquid producere; Deus est agens infinitae potentiae, quod enim sit agens, patet in articulo immediate praecedente: quod autem sit infinitae potentie, patuit in primo libro, Maiorem probo, quia sicut se habe virtus agentis finiti ad tollendum distantiam, seu repugnantiam finitam, sic se habet virtus infinita ad tollendum infinitam distantiam: sed virtus agentis finiti sufficit atollendum distantiam finitam, quae est inter ens in potentia, & ens in actu, producendo rem de potentia ad actum : ergo virtus Dei infinita tollet distantiam infinitam, quae est entis in actu ad simpliciter nihil, producendo re ad existentiam actualem de simpliciter nihilo
2 Praeterea, sicut res se habet ad esse, sic se habet ad agere: nam modus agendi sequitur modum essendi; sec Deus in essendo nihil penitus presupponit; ergo agendo suum effectum de nihilo producit.
3 Preterea, illud, quod non potest educi de materia si ab aliquo agente producitur, de nihilo producetur, sec anima intellectiua non educitur de materia, vt patet in libro de animalibus. omne enim eductum de materia est naturaliter corruptibile, & cedit in materiam, quod de anima intellectiua dici non potest, etiam ipsa anima intellectiua ab extra, vt dicitur in eodem libro de anima libus, ergo Deus aliquid producit de nihilo.
4 Praeterea, Deus est causa productiua omnium substantiarum separatarum, vt probaui articulo proximo pre cedenti; sed nulla talis substantia est producta de aliquo materiali principio, cum non habeat materiam partem sui, ergo omnes tales substantiae sunt a Deo de n ihilo productae
1 Primo sic. Quicquid est possibile esse, antequam actu producatur, hoc non producitur de simpliciter nihilo, sed omne, quod producitur, possibile est esse, antequam in actuale esse producatur; ergo non producetur aliquio de nihilo. Maior patet, quia quod de esse possibili transit in esse actu, illius terminus a quo non est purum nihilMinorem probo, quia si non est possibile esse, antequam producatur, tunc impossibile est esse: quia non possibile &impossibile conuertuntur in tertio angulo modalium Sed quod impossibile est esse, impossibile est produci er- po a destructione consequentis, si non est impossibile pro duci, non erit impossibile esse, & per consequens erit pos sibile esse, quia non impossibile & possibile aequipollent in primo angulo modalium
Et confirmatur: quia si Deus aliquid producit, illud est possibile produci, antequam producitur, sed quod est possibile produci, hoc est simpliciter possibile; quia propositione habente circumstantiam non distrahentem licet inferre simpliciter, puta est homo viuens, ergo homo, cum ergo productio non sit conditio distrahens, sequitur. quod quicquid est possibile produci, quod hoc simpliciter sit possibile
2 Praeterea, primo physicorum dicitur, quod communis est animi conceptio ex nihilo nihil fieri; sed nullum agens potest facere contra communem animi conceptionem.
Praeterea, si Deus de nihilo aliquid facit, haec praep sitio de aut notat causam, aut ordinem. Non primum, vt tu met concessisti superius. Nec secundum, quia dicit Doethius, quod non entis ad ens non est aliquis ordo
4 Praeterea, philosophus s met aphysicae describens potentiam actiuam dicit, quod potentia actiua est principium transmutationis in aliud, secundum quod aliud; sed omnis potentia productiua est potentia actiua, ergo omnis potentia productiua praesupponit aliquid, quod sua transmutationem recipiat, & per consequens nulla potentia productiua poterit aliquid producere de nihilo.
Praeterea, impossibile est aliquam rem habere esse simpliciter post non esse simpliciter, ergo impossibile est gliquid fieri de nihilo consequentia patet: quia ad opposi tum consequentis sequitur oppositum antecedentis. Probo antecedens: quia si res haberet esse post non esse, tunc necessario dabitur vltimum instans, in quo habet non esse, & primum, in quo habet esse: nam cum esse, & non esse sint contradictoria, non possunt esse in eodem instanti re spectu eiusdem rei, cum ergo inter quaelibet duo instannia tempus intercipiatur, sequitur, quod in tali temporo cadente inter huiusmodi duo instantia, res nec habeat es se, nec habeat non esse: Non enim habet esse, cum primum anstans, in quo habet esse, sequitur tale tempus; Nec habet non esse: quia vltimum instans, in quo vltimo habuit non esse, praecessit illud tempus; & sic in huiusmodi tempore dabitur quoddam medium inter simpliciter contradictoria, quod est impossibile
4 Praeterea, si aliquid creatur ex nihilo, aut eius fieri praecedit suum factum esse, aut simul fit, & factum est. 8 primo modo, tunc oportet aliquid illius factionis esse supiectum, & per consequens non fiet ex nihilo, sed ex preiacente subiecto. Si secundo modo, tunc simul erit & non erit, quae sunt contradictoria: nam sicut patet primo perihermenias, quod fit, non est, & quod est, non fit: igitur si quod est, fit, tunc fit, & non fit, & est, & non est. 3 Praeterea, omne agens producit sibi simile; sed mati ria prima in nullo est similis Deo, cum ipsa sit pura potentia, Deus autem purus actus, ergo materia prima non est producta, & per consequens praesupponitur in omni productione rerum corporalium, propter quod nullum con porale potest produci de nihilo.
Praeterea, omne per accidens reducitur ad per se, ut atet 2. physic, sed ex non ente, siue ex opposito fit aliquid per accidens, & ex potentia ente fit actu ens per se, vt paret primo physicorum, ergo productio alicuius de nihilo reducitur ad productionem alicuius de materia, sicut per accidens reducitur in per se, & per consequens productio do nihilo non poterit esse prima productio, cum illud, quod st per se, sit prius eo, quod est per accidens
o Praeterea, illud, quod primo creatur, est esse rei: quia rima rerum creatarum est esse, vt dicitur in de causis; aut ergo est aliquid recipiens huiusmodi esse creatum, & tunc res non fit de nihilo, cum eius sactio praesupponat subiectum receptiuum, aut nihil est, quod tale esse recipiat, & tunc nihil constituetur in esse per huiusmod creationem.
1o Praeterea, omne, quod fit, mutatur, & per consequens concernit, siue praeexigit motum, cum mutatio sit terminus motus, sed motus necessario connotat ens in otentia, cum motus sit actus entis in potentia secundum iuod in potentia, vt patet s, ergo contradictionem videtur implicare esse aliquam factionem realem ine ente in potentia, & per consequens non poterit aliquid fieri de nihilo
Sed omnia ista sophismata innituntur vt plurimum vni falso fundamento, scilicet quod Deus agat ad extra per motum, & transmutationem, quod si ita esset aliqua de istis ratiunculis reputarem demonstrationes, nunc autem quia creatio nec est transmutatio, siue motus, nec est mutatio, quae sit terminus motus, sed est simplex emanatio, ideo non concludunt.
Ad primum igitur dicendum, quod aliquid potest dici pos sibile tripliciter. Vno modo potentia passiua, & sic maior estvera, sed minor est falsa. Alio modo potentia actiua agentis, & sic econuerso minor est vera, & maior est falsa, Tertio modo aliquid dicitur possibile, quod enunciatum in coniunctione terminorum non includit repugnantiam & isto modo possibile opponitur impossibili, vt patet; metaphyscae. Ab aeterno ergo mundus fuit possibilis secundo & tertio modo, sed non primo modo. Ex quo patet, quod illa ratio cum suis probationibus, ac etiam confirmatio laborant in aequiuoco.
Ad secundum dicendum, quod istud potest esse communis animi conceptio apud naturales philosophos, vt naturales sunt: quia vt sic, non considerant, nisi de agente natu rali: quod quidem agens naturale necessario agit per motum & transmutationem, & per consequens cum tale agens subiectum motus necessario praesupponat, impossibile est ipsum aliquid de nihilo producere: sed Deus cum vat sine motu & transmutatione &c.
Ad tertium dicendum, quod ly de non importat causalita tem, sed ordinem. Ad dictum Boethij dico, quod quamuis entis ad non ens non sit ordo determinatae proportionis, siue ordo, qui dicat relationem realem, est tamen ibi ordo secundum rationem: nam ratio concipit quendam ordinem prioris & posterioris inter nihil & ens, cum primo concipit rem non esse, & postea concipit ipsam esse Ad quartum dicedum, quod philosophus non describit ibi potentiam actiuam quamcumque sed solum potentiam actiuam naturalis agentis.
Ad quintum nego antecedens. Ad probationem dicendum, quod falsum assumit in maiori: quia si esset vera, tumc non plus concluderet contra creationem, quam contra naturalem generationem. Et ideo dico, quod loquendo de vniuersali rerum creatione, tunc non esse non fuit in aliua mensura positiua reali, sed solum ficta per nostram imaginationem: sicut etiam fingimus quasdam dimensiones extra coelum. Sed loquendo de aliqua re capiente pro nunc esse prius non esse, siue hoc fiat per generationem siue per creationem, tunc quamuis possit dari primum instams quo talis res coepit esse, non potest tamen dari vltimum instans, quo talis res habuit non esse, sed dicemus, quod per totum tempus praecedens instans, in quo capit esse, er totum inquam, illud tempus res illa non est, & in tali instanti quod immediate copulatur ad huiusmodi tempus, res est & capit esse
Ad sextum dicendum, quod res, quae creatur simul fit, facta est duratione, quamuis sua factio sit natura prior uo facto esse. Ad probationem dico, quod quamuis illud, quod fit naturaliter per motum & transmutationem dum fit, non sit, & dum est, non fiat tamen illud, quod capit esse per sim ilicem emanationem simul duratione fit, & factum est: aer enim simul illuminatur & illuminatus est
Ad septimum dicendum, quod vt patet 7. metaph nec t nateria producitur nec forma, sed totum compositum; sic etiam in creatione materia non creatur, sed concreatur, puta ad creationem totius composit producitur. Ad formam ergo argumenti dico, quod maior non est vera, nisi de eo, quod producitur, non autem de co, quod comproducitur: & ideo quamuis materia sit dissimilis Deo, potest tamen a Deo concreari. vel dicendum, quod licet sit dissimilis Deo in eo, quod Deus est purus actus, est tamen sibi similis in eo, quod est ens: nam materia est ens positiium, quamuis sit pura potentia, sicut etiam lapis est dissimilis Deo in eo quod Deus est intellectualis naturae, est tamen similis Deo inquantum ens est.
Ad octauum dicendum, quod quamuis per accidens re ducatur in generatione naturali ad possibile potentia passiua, in ipsa tamen creatione reducitur ad potentiam actiuam ipsius Dei crcantis.
Alias sic inuenitur. In ipsa tamen creatione reducitur ad possibile potentia actiua ipsius Dei creantis.
Ad nonum dicendum, quod quamuis proprius terminus ipsius creationis sit esse, tamen Deus creando non raesupponit illud, quod recipit esse, sed simul dando esse creat illud, quod recipit esse
Ad decimum dicendum, quod illud, quod creatum est ita habet mutatum esse, quod ipsum tamen prius non mouebatur: ergo creatio sic est mutatio, quod tamen non est terminus motus; vnde falsum assumitur: quia non omnis mutatio est terminus motus: illuminatio enim aeris est veta mutatio; &tamen non est terminus intrinsecus alicuius motus.
Articulus 4
Utrum hoc possit ostendi euidenti ratione, de quo quaeritur in quaestione
QVANTVM ad quartum articulum quid sit dicene dum, patet ex praedictis. Nam cum tres articuli prae cedentes sufficienter probati sint, ergo illud, de quo quaeritur, non solum euidenti ratione probari potest, sed etiam iam probatum est
Quid autem senserit Aristoteles, & suus Commentator Auerrois, dubium est apud multos propter auctoritates eorum varias in ista materia, quae sibi quasi mutuo videntur repugnare. Quia tamen magis pium est dictum cum iuscumque in melius interpretari: ideo dico, quod de intentione Aristotelis, ac etiam Commentatoris videtu fuisse veritas expressa in tribus articulis praelibatis.
De primo articulo hoc euidenter patet 12. metaphvbi Aristoteles, & predictus Commentater efficaciter probant vnitatem ipsius Dei sub similitudine vnius principis totius vniuersi
De secundo articulo, puta, quod Deus sit causa efficien & productiua, patet 2. met. vbi Aristoteles probas statum esse in omni genere causarum, ostendit, quod est deuenire ad vnam primam causam efficientem, quae ita est producens, que a nullo est producta, quae ita se habet ad omnia entia sicut calor ignis ad omnia calida. Et quod per illam causam primam intellexerit ipsumDeum, patet per Auerroim, qui ibidem ait, est enim quoddam ens per se ens & per se verum, entitate, & veritate cuius omnia alia sunt entia & vera. Et 1o metaphysicae expresse ponit Auerrois, quod Deus est triplici genere causae, scilicet finalis, formalis exemplaris, & efficientis. Item in de substantia orbis Conmentator reprehendit quosdam, qui dicebant, quod opinio Aristotelis esset, Deum esse causam mouentem: sec non agentem. Contra quos ait Commentator, quod illud fuit valde absurdum. Item in eodem ait, quod primus motor non solum est causa continuans motum, sed etiam dans esse. Et in eodem libro ait, quod in separatis a materia idem est finis, & efficiens
Sed quod non solum de praeiacente materia, verumetiam de nihilo possit Deus aliquid producere secudum mentem istorum, patet per ea, quae dixi in prima ratione secundi articuli & tertia, ac quarta ratione tertij articuli
Est tamen aduertendum, quod aliquam causam effectue aliquid producere potest intelligi dupliciter. Vno mi do per motum, & transmutationem materiae, quo modo agunt omnia agentia naturalia. Alio modo per simplicen emanationem, & hanc distinctionem tangit Comment. tor in de substantia orbis dicens; Quoddam est agens, seu efficiens sine motu, aliud est agens per motum Primum; vt ait, praecedit actum natura, non tempore, sed agens secundum praecedit actum, siue productum natura, & tempore, vbicumque igitur aliqua auctoritas Aristotelis, vel Commentatoris sonare videtur, quod intelligentiae non sint productae, huiusmodi anctoritas intelligenda est quam tum ad productionem, quae fit per motum & transmutationem, non tamen per hoc intelligit Aristoteles, vel Commentator, quin sint productae per fimplicem ema nationem, & sine omni motu: Et si quandoque in naturali philosophia negare videntur aliquid ex nihilo fieri, dicendum est, quod hoc verum est per agens naturale, quod agit per motum & transmutationem non videntur tamen hoc Aristoteles, & Comentator denegare ipsi Deo, qui agit per simplicem emanationem, & istud euidentius apparet fuisse de intentione Aristotelis in aliquibus libellis, quos fecit in senectute sua, puta in Secretis secretorum ad Alexandrum, & in libello de Pomo¬