Divisio Textus
Divisio Textus
"Hoc itaque vera ac pia fide, etc." Hic incipit Magister tractatum hujus doctrinae finita parte procemiali, in qua investigavit de quo agendum est.
Et dividitur secundum rationem subjecti hujus scientia in partes duas, scilicet in tractatum de rebus, et tractatum de signis. Tractatus de rebus continet tres libros antecedentes : tractatus autem de signis obtinet quartum.
Tractatus autem de rebus habet divisionem secundum rationem rerum illarum secundum quam veniunt in speculationem Theologi. Sunt enim res quibus fruendum est sive beatificantes, de quibus agitur in primo hbro. Et sunt res quibus utendum est, sub quibus etiam conlinentur res quae fruuntur et utuntur : et ille dilectione usus sunt diligende, sicut probatum est in distinctione praecedenti : et de illis agitur in secundo libro. Sunt etiam res ordinantes fruentem ad fruibile, quibus secundum aliquid sui fruendum est, et secundum aliquid utendum : et de illis agitur in tertio.
Primus liber dividitur in duas partes : in quarum prima tangit Auctor modum possibilem nobis deveniendi in cognitionem eorum quibus fruendum est, que sunt Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. In secunda autem ponit tractatum de illis, scilicet in quarta distinctione, infra, ibi, "Hie oritur questio satis necessaria, etc."
Si autem quaeritur, Quare non in aliis libris tangitur primus modus deveniendi in scientiam ipsorum, sicut hic? Dicendum. quod hoc contingit propter difticultatem hujus materie, quae licet sit summa lux et manifestissima, nobis tamen propter imperfectionem nostri occult est occulta. Unde, Psal.cxxxvi, 6: Adirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, etc. Et, in I Metaphysice : Sicut est dispositio oculorum vespertilionum ad lumen solis, ita est disposilio nostri intellectus ad manifestissima nature.
Prima autem harum partium continet quatuor partes. In omni enim via veniendi in cognitionem alicujus difficilis exiguntur quatuor : scilicet, ut sciatur quid supponendum est: quia nisi suppositis principiis scientiae, non acquiritur scientia : et hoc tangit in primo capitulo. Secundo, requiritur precognitio intentionis : quia ignoto fine ignoratur consecutio finis, et erit inquisitio incerta et vaga: et hoc facit Magister in secundo capitulo, ibi, B, "Omnes autem Catholict tractatores, etc." Tertium quod requitur est ordo, sicut dicit Philosophus in LV prime Philosophiae : Initium scientia non semper esta prioribus secundum rem, sed quandoque a facilioribus au~ dienti, per quae est levior instructio: quandoque autem e converso, et hunc ordinem procedendi tangit Magister in secundo capitulo, ibi, G, "Ceterum, ut in libro primo, etc." Quartum et ultimum est processus investigationis quo acquiritur scientia, et hunc ponit Magister in quarto capitulo, usque ad principium quarte distinctionis, ibi, D, "Proponamus ergo in medium, etc,"
On this page