Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum summum “aliquid addat bono, cum dicitur summum bonum ?

ARTICULUS II. Utrum summum “aliquid addat bono, cum dicitur summum bonum ?

Deinde quaeritur de hoc quod ipse dicit: "quae est summum bonum, etc." Utrum summum aliquid addat super hoc quod est bonum ? Et si dicatur, quod addit excessum superabundantia, ad hoc videtur sequi duplex inconveniens :

1. Unum est, quod tunc bonum excedens per superabundantiam comparabile eril bono creato velincreato : constat quod non increato, quia in creatum non exceditur a summo bono: ergo creato. Dicit autem Philosophus, quod omnis comparatio est secundum univocum: si ergo sit suinmum bonum comparabile, erit univocum bono creato, quod falsum est.

2. Aliud inconveniens est, quod summum non habet comparationem nisi per accessum ad terminum, vel recessum a contrario: et.si primo modo comparatur, videtur terminus aliquis esse summi boni, et sic ipsum esset finitum: quo- niam omne cujus aliquis terminus est, finitum est, quod videtur esse contra Symbolum: "Immensus Pater, immensus Filius, etc." Si autem est comparatio per recessum a contrario, tunc videtur aliquid esse summe malum a quo recedit, quod iterum falsum est: quia summe malum est quidem quod nihil habet de bono: cum autem inter bona optima sit esse, samme malum non habebit esse: et quod non habet esse, non est: ergo summe malum non est.

Utterivs quaeritur, Ultram summe bonum sit simplex, vel compositum? Videtur autem, quod compositum: quia summum est cui non deest aliqua bonitas: bonitates autem sunt multarum rationum : ergo videtur ipsum esse compositum ex illis.

Sed contra: Inter nobilissimas bonitates est simplicitas: aut igitur habebit illam aut non: si non, erif summum bonum: si sic, ergo non est compositum.

Prareres, Philosophus vocat ipsum bonitatem, et esse in fine simplicitatis. Et quaeritur in quo differant ista circa summum bonum ?

Unrerivs quaeritur, Utrum possint esse duo, vel plura summe bona ? Et videtur quod non.

1. Quia quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit: sed summum per superabundantiam dicitur: ergo uni soli convenit.

2. Praeterea, Objiciunt sic Boetius, et Damescenus : Dato quod sint duo summe bona: aut quidquid bonitatis in numero habet unum, habet aliud, aut non. Si primo modo: ergo non differunt, quia idem per numerum sunt bonitates unius, et alterius. Si secundo modo: ergo quod habet unum de bonitate, non habet aliud: ergo non est summum bonum, cum uniquique deficiat quod ei adjici potest.

Solutio. Dicendum, quod summum bonum est substantialiter et essentialiter bonum, cui est impossibilis additio in bonitate. Et ly seammum, non addit supra intentionem boni, nisi respectum secundum nomen ad alia bona creata, et non addit secundum rem.

Ad idoc autem quod objicitur, quod sit comparatio per accessum, etc. Dicendum, quod accessus et recessus est in qualitatibus: quae intendi, et remitti possunt : et ill sunt qualitates accidentaliter participate: et sic non est bonitas in summo bono, quia ipsum est bonitas sua essentialiter: si tamen large sumatur comparatio, tunc dicendum, quod ipsum non accedit, sed est terminus omnis boni.

Ad hoc quod objicitur, quod ipsum secundum hoc sit finitum, possemus dicere cum Philosopho, quod terminus neque finitus neque infinitus est, sed potius finiens quod finitur. Si tamen facimus in hoc vim, dicemus quod infinitum dicitur dupliciter, scilicet, privative quod natum est habere finem, et non habet: et sic infinitum est imperfectum, cum omnis perfectio sit a fine : vel negative, et sic adhuc dupliciter est infinitum, scilicet cui absolute potest tolli et negari finis, scilicet quod nec in se sit finis vel habeat finem, nec quoad aliud extra: et sic adhuc imperfectum est infinitum, vel etiam non ens. Si vero dicatur infinitum in genere extrinseci, hoc est, quod nihil est extra ipsum quod finiat ipsum: sic Deus est infinitus: eo quod nec loco, nec tempore, nec comprehensione intellectus finitur. Propter calumniantes autem dico, quod. proprie loquendo omne finitum fine finitur qui est ultimum ejus, vel ullimum continentis ipsum, vel utroque modo ultimum ejus: sicut corpus ad superficiem, et tempus ad nunc tamquam definien- {ia ipsum: propter quod etiam definitio nec plus nec minus contlinens quam essentialia definiti, dicitur terminus. Ad extra autem finitur sicut ad locum cor- poralem vel spiritualem in quo res circtmscriptive vel diftinitive continetur. Et neutro illoram modorum possumus dicere Deum vel summum bonum esse finttum, sed non finitum, Cum autem nihil sui sit extra ipsum et suum intellectuam ; hoc modo dicere possumus, quod ipse se finit: quia sibi (ut ita dieam) aequalis. In comparatione autem ad inferiora est ipse finis ad quem omnia finiuntur, et excedit unumquodque eorum: et ideo est finiens ea, non finitum ih ipsis.

Ad id autem quod objicitur, quod comparatio est secundum univocum, dicendum quod large sumitur a Philosopho: et hoc patet quia substantia est miagis ens quam accidens: et tamen ens non univoce dicitur omnino de substantia, et de accidente, Vel intelligendum nic, quod comparatio est in aequivocis, vel in analogis, non secundum quod atlingunt rationem aquivocorum, sed secundum quod se habent ad unum quod estin eis: et sic est de bono quod per analogiam est in summo, et in creatis: quomodo autem illa analogia intelligatur, supra dictum est. Bene autem coneedimus, quod malum non comparatur per recessum a termino contrarii, scilicet, a bono: quia, sicut dicit objectio, summe malum quod ad potentiam esse non potest, id est, quod sit adeo malum quod non possit esse pejus.

Ap iw quod ulterius quaeritur, Utrum stmmum bonum sit simplex, vel compositum ? Dicendum, quod simplex : unum enim bonum in ipso non addit super alterum secundum rem, licet secundum rationem salvetur in ipso. Hoc autem conting:t propter identitatem quod est et esse in summo bono: ubi enim ralio subjecti non est in re diversa ab 00 cui subjicitur, non potest aliquid inesse quod diversitatem faciat : quod infra probabitur, cum queretur de simplicitate. Et ideo dicendum, quod licet sint inibi omnes bonitates nobilitatis, tamen non habent aggregationem et diversitatem in ipso, et ideo non tollunt simplicitatem.

Ap aziup dicendum, quod ipsum dicitur summum, purum, et in fine simplicitatis bonum: sed swmmum dicitur respectu continentia bonitatum secundum differentias bonitatum nobilium: purum autem dicitur propter impermixtionem privationis qua semper machinatur ad maleficium : finis autem simp licitatis in bono dicitur propter indifferentiam habentis bonitatem et bonitatis habite: et hoc est quod Boetius vocat quod est et esse.

Ap iw quod ulterius quaeritur, Utrum possint esse duo summe bona? Dicendum, quod non, sicut probatum est. Et si objiciatur, quod duo, vel tria, vel infinita summe bona cogitantur majora quam unum:et cum summum bonum sit quo majus excogitari non potest, ut dicit Anselmus, videtur debere esse plura vel infinita, dicendum quod hee est falsa. Plura vel infinita summe bona cogitantur, vel sunt majora quam unum: quod enim non potest cogitari esse non potest cogitari esse majus aliquo: sed plura vel infinita summe bona non possunt cogitari esse, sicut probat objectio Boetii supra inducta: ergo non possunt esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2