Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum purgatissimis mentibus tantum cernatur Deus ?

ARTICULUS II. Utrum purgatissimis mentibus tantum cernatur Deus ?

Deinde objicitur de hoc quod dicitur: "Quod purgatissimis mentibus cernnitur, etc."

Purgatissimus cnim animus non est nisi purgatus a culpa, et a miseria: et taliter purgati non sunt nisi beati: ergo frustra nobis mortalibus adhuc traditur haecdoctrina.

Ad hoc dicendum, quod purgatio vocatur secundum naturam eorum a quibus purgatur mens secundum possibilitatem vie: haec autem sunt ex parte affectus, et ex parte intellectus. Ex parte affectus quidem primo peccatum, secundo pronitas relicta ex peccato, tertio fomitis incendium, quarto removentur occasiones peccati ab extrinseco. Ex parte intellectus autem tollitur prasentia corporis quae est ad sensum, et secundo presentia imaginis corporalis ab imagine, tertio actus imtellectus accipientis ex phantasmate, quarto actus intellectus progredientis ex principiis sibi notis secundum Philosophiam. Ad haecenim quatuor sequitur, quod elevet se supra se ad lumen fidei: et tunc cernit Deum trinum esse et unum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3