Text List

Articulus 9

Articulus 9

An melius dicatur, Alter Pater, alter Filius: vel alius, et alius?

ARTICULUS IX. An melius dicatur, Alter Pater, alter Filius: vel alius, et alius?

Deinde objicitur super hoc quod habetur in fine ejusdem capituli: "In qua non est aliud Pater, aliud Filius, etc."

quaeritur enim, Utrum melius dicatur, Alter Pater, alter Filius, vel alius ? Et videtur quod alter: quia alius dicit diversitatem substantiae : aller autem diversitatem accidentis, vel proprietatis secundum Porphyrium. Cum igitur Pater et Filius differant proprietatibus suis, et non substantia, videtur melius dici, Al- ter Pater, et alter Filius, quam alius Pater, alius Filius.

Ulterius quaeritur, Quare in neutro genere non conceditur ut diceretur, Alud Pater, aliud Filius, etc.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod aller non ita congrue dicitur : quia licet proprietas sit in divinis, tamen proprietas est persona, et persona est subsistens hypostasis sive substantia : quod qualiter sit, infra ostendetur : et ideo supponatur hoc. Unde cum alter dicat tantum variationem accidentis, non competit in divinis.

Ad aliud dicunt quidam, quod tria sunt in divinis : essentia, persona, notio : ef ad essentiam transsumitur neutrum genus, ad personam autem masculinum, ad notionem feemininum : et jam bene patet de primo, et secundo : quia, sicut

dicunt Grammatici, neutrum est genus informe, et simpliciter rei essentiam Si~ gnificat : et ideo cum quaeritur per quid in neutro genere, respondetur per essentiale, sicut lignum, vel animal. Masculinum genus formatum et perfectum est : et similiter in natura perfectionem distinguentium habet hypostatis et persona : et ideo cum quaeritur per quis, respondetur nomen persone distincte, ut Socrates, vel Plato. Qualiter autem feemininum notioni conveniat, non adeo est evidens, cum etiam ipsum sit genus formatum, individuo et persone conveniens, quod per interrogationem factam per gue, cui respondetur determinata hypostasis in sexu feeminino. Sed dicunt ad hoc, quod femininum est genus imperfectius : et ideo attribuitur notioni que secundum rationem intelligentia non ita significat subsistens per se et completum sicut persona,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9