Articulus 10
Articulus 10
An in hac scientia sit primo procedendum per auctoritates ?
Deinde quaeritur de hoc quod habetur in tertio capitulo, ubi dicit Auctor, quod "secundum auctoritates sanctarum Scripturarum, etc."
Videtur enim e converso esse, quia : qui non credit fidei, non credit etiam auctoritati : ergo primo agendum est secum rationibus, quam auctoritatibus.
Solutio. Hoc verum est ad infidelem, sed Magister intendit hoc dicere ad fideles: et ideo cum fides in hac scientia precedat intellectum (ut habitum est) prius est procedendum per auctoritates, quam per rationes. Unde Augustinus et Bernardus dicunt, quod credere debemus auctoritati, quod intelligimus rationi, quod opinamur errori.
On this page