Divisio Textus
Divisio Textus
Deine transeundum est ad quartam partem istius partis quae ibi incipit "Proponanus igitur in medium, etc."
Et dividitur in duas : in quarum prima docet venire in cognitionem Trinitatis et unitatis per auctorifales canonicas Biblia. In secunda autem per rationes congruas et similitudines docet idem, ibi, "Apostolus namque ait, etc." Et ibi incipit tertia distinctio.
Prima subdividitur in duas secundum duo testamenta ex quibus trahuntur auctoritates. In prima enim ponit auctoritates Veteris. In secunda autem de Novo Testamento, ibi, H, "Nunc vero post testimonia Veteris."
In prima harum sunt tres patres : in quarum prima principaliter probat unitatem essenlie in se, et in personis. In secunda vero principaliter distinclionem personarum, et per consequens unam essentiam : quae incipit, ibi, F, "Nune vero ad propositum redeamus." In terlia parte ponit specialiter testimonia de Spiritu sancto, ibi, G, "De Spiritu sancto eliam, etc."
In prima harum sunt tria capitula : in quorum primo inducit quatuor auctoritates, quarum tres priores probant unitatem essentiae in se considerate : quarta vero probat eam esse unam in tribus personis, et adhibet expositionem quarte secundum Augustinum. In secundo autem ejusdem quarte ponit explanationem duplicem Hilarii, qui subtilius eam intuetur, ibi, E, circa initium, "Item, idem in quarto libro, etc." In tertio autem dicit summatim quid sequitur ex dictis Hilarii, ibi, E, cirea finem, "In dus verbis Hilarius, etc."
On this page