Text List

Articulus 12

Articulus 12

Quis dixit Moysi, Ego sum qui sum, an natura, vel persona divina ?

ARTICULUS XII. Quis dixit Moysi, Ego sum qui sum, an natura, vel persona divina ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit "Ngo sum qui sum, et Qui est misit me, etc." Et queruntur tria, scilicet, Quis sit qui hoc dixit Moysi, utrum natura, vel persona ? Secundum est, utrum has sit nomen proprium in Deo, et quid nominat in ipso ? Tertium est, de ordine itius nominis ad alia nomina.

Ap primum proceditur sic : 1. Essentiae secundum intellectum essentige non est loqui, sed persone: sed hic est locutio quaedam : ergo non convenit essentiae, sed persone.

2. Praeterea, Sancti exponunt hoc de Filio : quia per descensum significatur incarnatio : per ignem rubi significatur acceptio tribulationis nature in qua tamen virorem divinitatis non amisit. Unde dicit : Videns vidi', etc. Per liberationem ab ANgypto significatur liberatio a peccato et diabolo qui per Pharaonem significatur : ergo videlur, quod hoc conveniat persone.

2. Item, Hoc etiam quidam volunt accipere ex hoc pronomine, ego, quod de-~ monstrativum est determinatam personam significans. Qui etiam nomen est articulum subjunctivum in se habens, ratione cujus articulationis significare habet personam sua proprictate determinatam : et sic videtur istud dixisse persona Filii.

SED CONTRA : 1. Indivisa sunt opera Trinitatis : ergo dictum unius est dictum alterius.

2. Hoc etiam quidam volunt trahere ex modis significandi terminorum, qui ibi ponuntur : quia ego est demonstrativum prime persone, et sic habet significare Patrem qui in Trinitate non est de alia persona, sed principium totius divinitatis, et principium non est de principio. quae autem nomen est cum articulo subjunctivo, qui secundam notitiam demonstrat, et habet stare pro Filio qui est quasi secundus, quia est a Patre. Sum autem significat substantiam ut actum quo egreditur ab utroque, et habet significare Spiritum sanctum qui est ab utroque, et ideo repetitur etiam cum utroque, cum dicitur, Ego sum qui sum: et sic erit verbum trium personarum.

SED CONTRA : 1. Damascenus dicit, quod significat pelagus substantiae infinitum, non quid est : ergo videtur, quod sit dictum essentie.

2. Item, Dicit Hieronymus quod ad comparationem ejus qui est, qui incommutabilis est, cetera non sunt quae mutabilia sunt.

3. Praeterea, Intelligamus per impossibile personas non esse in ista ratione qua distinguuntur, id est, quod non sit Pater in ratione Patris, nec Filius im ratione Filii, nec Spiritus sanctus in ratione Spiritus sancti : adhuc Deus erit im se indivisus, et ab aliis divisus subsistens hypostasis rationalis natura : ergo potest loqui : ergo loqui non est proprium persone im ratione Patris, vel Vili, vel Spiritus sancti, sed im ratione Dei: et hoc est quod convenit nature : ergo id dictum est substantiz.

Respoxsio. Ad hoc dicendum, quod sicut probat ultima objectio, hoc nomen, Qui est, sinc dubio est trium personarum, in hoc quod sunt unius substantie : qua hoc est datum a simplicitate et proprietate diving nature in essendo.

Ad hoc autem quod objicitur quod loqui est persone, dicendum quod verum est, sed non persone sic distincte : imo si non essent tres persone im rationibus quibus distinct sunt in fide, adhuc Deus esset quaedam persona seipsa ab alus essentus et naturis rerum distincta, et uli hoc modo per subjectam creaturam loqui conveniret : sicut dicit Theronymus quod illud verbum per Angclum Moysi disit: quia tamen Filius verbum et os Patris est, quod locutum est eum in mundo, ideo per appropriationem atlmbuitur Filo.

Ad aliud duo, dicendum quod talis demonstratio et articulatio non cogit, quod stet pro persona tali proprietate personali distincta, sicut fides distinguit : sed polus pro persona quae per se una est subsistens hypostasis rationalis nature : sicut est hic Deus, ut ita liceat loqui.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12