Text List

Articulus 14

Articulus 14

An Qui est sit primum mter nomina divina.

ARTICULUS XIV. An Qui est sit primum mter nomina divina.

Tertio quaeritur de ordine istius nominis ad alia nomina.,

1. Et videtur, quod ipsum sit prius omnibus ahis nominibus: quia ita dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Ipsum secundum se esse senius est eo quod est per se vitam esse, et eo quod est per se sapientiam esse : etalia quecumque existentia participantia ante omnia illa esse participant!: ergo videtur, quod Qu: est sit primum inter nomina Dei.

2. Item, Boetius in libro de Hebdomadibus, dicit sic ipsum esse quod nullo modo aliquo participat: ergo videtur, quod ipsum sit simplicius omnibus aliquo parlicipantibus : sed substantia, bonum, et vita, et sapientia participant aliquo: ergo ipsum esse est prius eis.

3. Item, Philosophus in hbro de Causis: Prima rerum creatarum est esse, etc. : ergo ens secundum intellectum est primuna.

4. Wem, Commentator ibidem dicit, quod ens fit per creationem, quia secundum intellectum non est aliquid ante ipsum in quo fiat bonum : et alia fiunt per informationem, quia secundum intellectum ens est ante ipsa, et sunt in ente, sicut informantia ipsum: ergo Qui est, est primum.

Sed CONTRA : 1. Damascenus dicit Dionysium dicere, quod primum nomen est bonum.

2. Item, In ordine nominum Dionysius prius exsequitur de bono quam de ente, in quo facit mentionem de vero, et pulchro: ergo videtur quod bonum sit ante.

3. Item, Quidquid se habet ad ens et ad non ens secundum causam, prius est eo quod se habet ad ens tantum : bonum se habet ad ens et ad non ens, in causa prima: ens autem ad ens tantum : ergo bonum est prius ente. Prorstio MEDLE per Dionysium et per Commentum : quia idem est Boaw-w, et KIMEW , CIC, Boaw enim in greco est voco vocas, a quo traclum est bonum in latino: zedéw autem idem est quod clamo, a quo tractum est xaAév in graco, quod sigmificat bonwm in latino, co quod Deus sua bonitate vocat ea que non sunt tamquam ea quae sunt.

1. Solutio. Ista nomina possunt tripliciter considerari, scilicet, secundum suas intentiones simplices : et sic ens est senius, et prius omnibus: quia ordine cause primarie secundum Philosophum in libro de Causis, et ordine subject: habet se ad omnia alia, scilicet, verum, bonum, vita, et sapientia, etc. Et sic loquitur Dionysius in libro de Divinis nominibus in auctoritate inducta, et Philosophus in libro de Causis. Et sie ratio procedit quae adducia est.

Adhue, possunt ista considerari etiam secundum supposila in quibus sunt, et que non derelinquunt nis: secundum intellectum quemdam, ut vult Boetius in libro de Hebdomadibus : et sic convertuntur inter se verum, bonum, ens, et unum : sed non vita, et sapientia cum ists : unde secundum istum modum quatuor erunt aque prima, sed non antecedunt alia.

Tertio modo ista possunt considerari in causa prima secundum quod causa est, id est, secundum quod producit causata, et sic ens in creatura producilur a bono in Creatore: et hoc modo ens creatum est posterius bono increato : et hoc est quod - dicit Dionysius, quod bonum est diffusivum esse sui. Et ista solutio est secundum intellectum Dionysu, ut patet ex inductis auctoritatibus supra. Et per hoe patet solutio ad omnia quesita.

It nota quod propter simplicem intelfee teres entis increati, ut dictum est, dicit Watin Moyses in libro de Duce neutrorin, quod Qui est, est nomen ineffabile Wh.6, et pracipuum inter omnia nomina ‘ quo toc nomunat quod ipse verissime est aunplieiter sine additione aliqua.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14