Text List

Articulus 16

Articulus 16

An Deus sit nominabilis a nobis ?

ARTICULUS XVI. An Deus sit nominabilis a nobis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Dominus omnipotens nomen illi."

1. Ex hoc enim accipitur, quod nominatur: ergo nominabilis est a nobis, quod esse videtur contra Dionysium, in libro de Divinis nominibus ubi dicit sic, quod est verbum non dicibile, et irrationabilitas, et non intelligibilitas®. Et alia translatio habet, innominabilitas.

2. Item, In eodem, quod est verbum inscrutabile simul, et non investigabile : sicut non existente vestigio ullo eorum qua: ad occultam ipsius infinitatem transierunt : ergo sisic incognoscibilis est, videtur quod sit innominabilis: quia non fit nominatio nisi cogniti.

3.Item, In eodem, neque ipsius est opinio, neque nomen, neque serio.

4. Item, In cap. 7, dicit ineffabile et innominabile : et infra, Non intelligitur, neque dicitur, neque nominatur.

5. Et in ultimo dfystice Theologie : Neque ratio ipsius est, neque nomen, neque cognitio: ergo videtur quod sit innominabilis.

6. Item, Philosophus in libro de Cazsis ; Causa prima superior est narratione, et non deficiunt lingue a narratione ejus nisi propter nobilitatem esse ipsius : quoniam ipsa est super omnem causam, et non narralur nisi per causas secundas, que illuminantura lumine cause prime.

SED CONTRA: 4. Dionysius in libro de Divinis nominibus : Invisibile dicunt eloquia, clarissimum lumen : et multum laudabilem et multum nominabilem, ineffabilem et innominabilem .

2. Item, In eodem capitulo et primo : Theologi deitatem laudant, sicut et innominabilem, et ex omni nomine.

3. Item, Dicit quod est ipsius ratio, intellectus, et nomen.

4. Item, Exod.im, 15 : hoc nomen mihi est in xternum : ergo videtur, quod sit nominabilis.

Solutio. Dicendum ad hoc secundum Augustinum in primo de Doctrina Christiana, ubi dicit sic : Deus cum de illo nihil digne dici possit, adinisit humane vocis obsequium, et verbis suis gaudere nos voluit. Unde dicendum, quod Deus innominabilis est nomine reprasenlante perfecte 1d quod est ipse, sive id signante completc. Sed propter nominum inopiam condescendit nubis ut nominemus ipsum dictione imperfecte significante, dummodo illam imperfectionem in eum non ponamus. sed superemimere eum intelligamus : et sic intelliguntur omnia que adducta sunt de Dionysio ad hoc quod sit nominabilis. Et quod hoc verum sit patet per Dionysium sic dicendum in hbro de Divinis nominibus, cap. ultimo : Et neque afferimus ipsum nomen bonitatis sicut concordantes ipsi : sed desiderio intelligendi aliquid et dicendi de ineffabili natura illa, nominum dignissimum sanctificamus ipsi primum. Et concordabimus quidem et in hoc Theologis, a rerum autem veritate deficimus.

Ap 1p autem quod objicitur de propositione Philosophi, Dicendum quod ipse verum dicit, et hujus secundum Commentum est talis ratio : quia primum de se importat duo, scilicet, quod est perfectum in se, et largiens perfectionem omnibus aliis : diminutum autem in quantum diminutum de ratione sua habet duo his contraria, scilicet, quod quia est in se deficiens a perfectione, ideo nulli largitur aliquam perfectionem. Et ideo, quia omne nomen diminute dicit id quod est Deus, ideo magis non convenit quam conyeniat : quia in quantum diminutum ponit contraria duobus que omnis qui ponit Deum, dicit esse in Deo. Verissime autem dicitur esse supra nomen, et supra narrationem : quia cum non finiatur intellectu, significatur excedere omne nomen, et omnem rationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16