Text List

Articulus 17

Articulus 17

A quibus nominatur Deus, an ab omni eo quod melius est esse quam non esse ?

ARTICULUS XVII. A quibus nominatur Deus, an ab omni eo quod melius est esse quam non esse ?

Ulterius quaeritur, a quo nominatur? Et dicit Anselmus quod nominatur ab omnico quod melius est esse quam non rase simpliciter : sed omni ei quod est, mucus est esse ens quam non esse : ergo Deus nominatur ens.

Item, Melius est vivere omni ei quod est, quam non vivere : ergo nominatur vila: et sic de aliis. Sed non omni ei quod est, melius est esse aurum quam nou esse aurum : quia Angelo melius esl non esse aurum quam esse aurum : (ideo aurum Deo non convenit. Hac iitur regula utitur Anselmus ad nominandum Deum.

SED CONTRA : 1. Melius est omni ei quod est, esse sensibile sensitivum quam non sensitivum : ergo videtur quod Deus sit sensilivas, quod falsum est.

2. Item, Dicunt alii, quod nominatur Ieus ex omnibus quae non pertinent ad privationem et materiam : sed multa talia sunt quae alicui melius est esse quam non esse : sicut melius est me esse hominem quam non esse, etc. : ergo videtur, quod non sit verum dictum antecedens.

3. Praeterea, Dionysius facit Theologiam de mysticis nominibus, et aliam de symbolicis : ergo videtur, quod nominetur a symbolicis : ergo a materialibus, quod est contra hoc quod dicitur communiter, quod a materialibus non nominatur.

4. Item, Dionysius dicit, quod etiam in ipso oportet affirmare omnium positiones : ergo videtur quod omnium nominibus nominetur.

Solutio. Dicendum, quod dupliciter formantur nomina divina, scilicet, aut.ab his quae secundum rem per prius sunt in Deo et per posterius in creaturis, et hac nomina dicuntur mystica a beato Dionysio, sicut ens, vita, intellectus, sapientia, bonitas, et hujusmodi : péctts enim grace, in latino idem est quod secretum : et hoc ideo quia nomen illud secundum proprietatem suam quam habet ab institu- tione imperfecte et in parte significat id quod in Deo est perfectio et in toto : et signilicat quandoque accidentaliter id quod substantialiter est in Deo et substantia divina: et ideo res divina quam nominat, remanet nobis occulta : quia scimus ipsam esse super nomen, et deficere linguam a narratione ejus. Et ideo exponit Dionysius quod est vita, et non vita, sed supra vitam: est enim vita in re per prius, et non vita secundum id quod nomen ponit : supra vitam, eo quod ipse est vita sua, et inserta nobis : et ideo etiam dicit Dionysius, quod in Deo affirmationes sunt incompacte, et negationes vere : quia negationibus dicitur quid non est, sicut incorruptibilis, incorporeus, et hujusmodi : et haec simpliciter vera sunt. Sed affirmatio incompacta est : quia modus significandi in nomine repugnat rei divine, sicut dictum est, precipue propter tria, scilicet, quia significat composite quod infinite simplicitatis est, et imperfecte quod perfectissimum est, et accidentaliter quandoque gued est substantia. Unde Anselmus dicit, quod pater, et vita, et hujusmodi, licet nobis secundum rem descendant a Deo, ad nos tamen familiarius sonat nomen patris patrem carnalem hominem quam Deum. A symbolicis autem nominibus secundum translationem proprietatis corporalis ad spiritualem denominatur. Sicut lapis, quia solidus et solide fundans quod superedificatur : sic spiritualiter solida veritas ejus est fundamentum spiritualis edificii. Et istis duobus modis nominatur ab omnibus.

Ap ReEGULAM autem Anselmi dicendum, quod illa vera est de mysticis nominibus quae id nominant quod secundum rem per prius est in Deo, licet non nominent ipsum sicut est in ipso.

Ap id quod contra objicitur, dicendum quod sensus duobus modis accipitur, scilicet, pro potentia materiali conjuncta organo, et sic non convenit Deo, nec etiam Angelis : vel potest accipi pro virtute acceptiva, vel cognitiva sensibilium, et hoc modo convenit Deo, et Angelo, et sic est conditio nobilitatis.

Ap 1 quod quaeritur de regula Magistrorum, dicendum quod bona est : quia materalia dicuntur corporalia, sive sint ipsa corpora, sive forme substantiales vel accidentales, quae corporibus determinantur, et in corporibus sunt. Priva- tiva vero quae pertinent ad defectum quia illa omnia ex privatione causantur : sicut pati, mutari, moveri, et injustum esse, et mentiri, et peccare, et hujusmodi. Preter hac autem, omnia pertinent ad nobilitatem, qua melius est esse omni ei quod est, quam non esse. Et ex his patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17