Text List

Articulus 19

Articulus 19

In termini numerales in divinis aliquid ponant ?

ARTICULUS XIX. In termini numerales in divinis aliquid ponant ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister in eodem capitulo, ubi recolliptt summam dictorum Hilarii, et dicit : "(que significavit nomine consortir, vel pluralitatis non poni aliquid, sed removert, elo."

1. Et ex hoc videtur accipi, quod secundunt Magistrum termini numerales in ivinis nihil ponunt, sed negant magis et uunus > ut cum dicitur una persona, non jenatur aliquid circa personam, sed reimovealur sic, id est, non du#, non tres : rt cum dicuntur due persone, id est, son una tantum, vel tres : et cum dicuntur tres, intelligitur non una, vel duz tuntum, vel plures tribus.

2. Et hoc videtur etiam per Isidorum, yu dicit, quod numerus dicitur a nutu : nufus sautem sensus est: ergo videtur nun esse humerus nisi in sensibilibus.

3. Item, Boetius : Diversa numero sunt in quibus invenitur diversitas in numerando : sed in personis divinis non est diversitas : ergo nec numerus. Quod autem non sit diversitas in divinis, patet in eadem auctoritate Hilarii.

4. Item Philosophus : In quibus non est materia, non est numerus, nisi penes causam et causatum : sed in divinis non est materia : ergo si numerus est in cis, est penes causam et causatum, quod iterum non convenit : quia non conceditur quod una persona sit causa alterius.

5. Item, Damascenus dicit, quod differentia est causa numeri: omnis autem differentia aut est penes materiam, aut penes formam: penes materiam non est in divinis : ergo si est, est penes formam. Aut ergo penes formam generis, aut speciei ; et patet, quod neutro modo : ergo videtur, quod in divinis non salvetur ratio terminorum numeralium.

6. Item, Philosophus dicit, quod infinitum in numero causatur ab infinito in continuo: quia quantum dividitur in continuo, tantum apponitur in numero : numerum enim cognoscimus divisione continui: ergo videtur, quod numerus non sit proprie nisi m naturalibus.

7. Praeterea, Numerus est species quantitatis discrete : ergo termini numerales aliquid ponunt circa suum subjeclum. In divinis autem est omnimoda simplicitas : ergo nihil ponunt in illis, sicut Magister dicit.

SED CONTRA : 4. Dicit Philosophus, quod eadem est ratio hominis, et unius hominis : ergo videtur quod unum nihil addat supra id quod unum est, nisi indivisionem forme indivise in se, et distinguentis ab alliis : et ita videtur in divinis convenire et ponere.

2. Item, Boetius dicit in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod unum et ens convertuntur.

3. Item, Unumquodque a forma sua unum est. Cum igitur proprietas persone faciat eam indivisam in se, et ab aliis divisam, et sic sit quasi forma, videtur quod unum ponat in personis proprietatem.

Solutio. Dicendum, quod unitas essentia est ipsa essentia : sed alia ratione est essentia, et alia una. Essentia enim est cujus actus est esse. Dicit enim Anselmus, quod essentia, esse, et ens differunt: sicut lux, lucere, et lucens. Sed una estin quantum in se una existens suis (ut ita dicam) proprietatibus naturalibus ab aliis distinguitur, quae sunt ipsa essentia. Et persone unitas est proprietas quae est persona, et unitas no~ tionis est notio, licet aliter in termino numerali significetur. Et similiter dico de duobus, et tribus, secundum quod dicunt iferationem unitatis persone, vel notions. Magister ergo imtendit, quod supra id quod res est non addit unum nisi indivisionem : et ideo dicit nihil ponere, Si aulem attendatur quo persona est una, vel dua, vel tres, tunc ponit proprietatem sub alio modo signilicandi.

Ad aliud dicendum, quod non salvatur numerus in divinis prout dict nutum sensus, sed prout dicil nutum intelJectus quocumque modo distinguentis: et ideo etiam leet hoc adunittatur, quod im divinis est numerus personaram, non tamen admutlitur quod in divinis simpliciter sit numerus : quia simpliciler numerus est diversarum rerum in essentia et esse, quod non est m divinis.

Ap aiiup dicendum, quod non est in divinis diversitas numero, sed potius distinctio ; et id quod dicit Boetius, intelligitur in his in quibus simpliciter est numerus. Et non dico hoc quod numerus personarum sit numerus absolute loquendo.

Ad aliud dicendum, quod in divinis non est causa et causatum, sed principium et principiatum, et hoc sufficit numero personarum: tamen id quod dicit ille Philosophus, non est omnino sufficiens : quia in Angelo est numerus multus, ut vault Dionysius, etiam praeter hoc quod unus sit causa alterius.

Ad aliud dicendum, quod si diflerentia large accipiatur, tunc comprehendet distinctionem personalium proprictatum, et ula in divinis causabit numerum talem qualis est ibi.

Ad aliud dicendum, quod infinitum passio materia est : et ideo non est necesse si infinilum im numero non causatur a divisione continui, quod propter hoc numerus simpheiter causetur ab illo . quia numerus in non materialibus invenilur, Vel dicatur (ut quidam dixerunt) quod numeras et mulltitudo opponuntur unitatt : unde quot modis dicitur unum, tot modis per oppositum fit nu- merus et multitudo. Unum autem dicitur continuitate, et unum forma, et unum nature wequalitate et unum per respectum ad unum. In continuitate, sicut linea est una, et corpus unum : forma autem sicut homo est unus, vel Socrates est unus. Aiqualitate nature, sicut id cujus attributa essentiw naturalis sunt eadem. Per respectum ad unum, sicut univoca sunt unum per respectum unius rationis ad idin quo univocantur Per oppositum autem privatione uuius fit numerus et multitudo. Privatione enim continu fit per divistonem numerus. Similiter divisione forma per materiam, sicut im nus mero individuorum, vel per formas sive differentias, sicut in numero specierum filnumerus. Similiter in aequalitate nature secundum attributa fiunt gradus, et ordines in natura, et multitudo, sicut fit numerus Angelorum. Similiter et multitudo rationum simpliciter, et per prius et posterius facit numerum in xquivocis, et analogis: de ‘ali numero numeralo loquitur Philosophus.

Ad aliud dicendum, quod unum dupliciter accipitur, scilicet, prout convertitur cum ente: et sic non est principium discrete quantitatis quae est numerus et multitudo : et numerus sic resultans non est in discrete quantitatis specie, sed ponit formam qua res unum vel multa est . et sic aliquo modo accipitur in divinis. Aliter est principium discrete quantitatis, et sic est ens in parte, et ponit accidens significatum circa suum subjectum : et similiter numerus ab eo surgens, et sic non convenit in divinis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19