Text List

Articulus 20

Articulus 20

quaeritur, Quare in aliis entibus ad numerum hypostasum sequitur numerus nature, et non sequitur in divinis ?

ARTICULUS XX. quaeritur, Quare in aliis entibus ad numerum hypostasum sequitur numerus nature, et non sequitur in divinis ?

Sed adhuc ulterius querilur, Quare hoc fit quod in aliis entibus ad numerum hypostasum sequitur numerus nature, et non sequitur hoc in divinis? Non enim sequitur Pater est unus Deus, et Filsus vst unus Deus, et Spiritus sanctus est unus Deus: ergo sunt tres dil. Hoc enim vulelur esse contra communem animi conceptionem quae intellectui per se est nola, scilicet, quod plurium hypostasum niinero non potest esse una natura numero,

Solutio. Dicendum, quod hoc continil propter identitatem nature et hypostasis in divinis. Hypostasis enim, sive substantia, sive id quod est, invenitur quatuor modis in entibus. In quibusdam enim differt hypostasis & natura, sive quod est a quo est: ita tamen, quod na- {ura sive quo est, communicabile est pluribus, et actu communicatur per divisionem ejus quod est, sive hypostasis, per actum generationis : sicut accidit in omnibus generabilibus et corruptibilihus: ut homo, asinus, et cetera hujusmodi. In quibusdam autem quo est, sive natura, communicabilis est: et differt ab eo quod est, sive & supposito, sive hypostasi: sed non communicatur, eo quod suam materiam totam habeat intra se, in qua ipsum possibile est esse, et nihil de ea est extra ipsum, neque per potentiam, neque per actum: sicut in sole, et luna, et ceteris stellis: in qui- bus etiam forma, sive quo est, licet sit communicabile, et diflerat ab eo quod est, sive supposito, sive hypostasi, et ipsa hypostasis sit quanta: tamen numquam per actum dividetur, eo quod totam habeat intra se materiam illam in qua possibile est esse suam formam: et ideo species in illis salvatur in uno : quoniam hoc est principium apud naturam generalem, quod omnium eorum quorum non est materia tota intra formam terminata, est actus generationis per quem diverso supposito forma multiplicatur in plura numero. Item, in quibusdam natura quidem sive quo est, differt ab ipso supposito, vel hypostasi, sive quod est : ta~ men simplex est ipsum quod est indivisibile non ex materia aliqua ens: quia, ut dicit Boetius , spiritualium nulla est materia : etideo in talibus salvatur etiam species in uno supposito, et non communicatur: imo contrahit individuantia a proprietatibus suppositi penes attributa personalia accepta : et sic est in Angelis, Sed in divinis quo est et natura omnino indifferens est a supposito: et ideo numerato supposito, non dividitur natura : sed indifferens manet in omnibus suppositis ejusdem nature : et ideo non tenet, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus: ergo tres dit: quia terminus numeralis non ponit rem suam nisi circa suppositum, et non circa naturam, sive quo est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20