Divisio Textus
Divisio Textus
"Apostolus namque ait, quod invisibilia Dei, etc." In hac tertia distinctione Magister tangit illam partem veniendi in cognitionem Trinitatis et unitatis, que est per rationes et similitudines. Sunt autem duo in quae ducimur, et duo quibus ducimur : in quae ducimur unitas, et Trinitas : quibus ducimur, ratio, et similitudo. Et ideo dividitur in duas partes : in quarum prima tangit modum veniendi in cognitionem unitatis ducente ratione. In secunda tangit modum veniendi in aliqualem cognitionem Trinitatis ducente similitudine, ibi, F, "Nene restat ostendere, etc."
Prima harum partium dividitur in quatuor penes quatuor rationes quas adducit Magister ad probandum Deum esse, et unum esse : quas rationes multis modis variaverunt multi, sicut plane extrahi potest a Littera. In prima probat Magister per effectum esse Deum per modum prime cause. In secunda per dispositiones inventas in effectibus probat Deum esse incorporeum, et immutabilem, et hac incipit ibi, GC, "Adio etiam modo veritatem, etc." In tertia iterum per dispositionem inventam in effectibus probat Deum esse summum bonum, ibi, D, "Consideraverunt etiam, etc." In quarta et ullima probat Deum esse speciem omnium specierum creatarum, et hoc per considerationem speciei invente in effectibus, ibi, i, "Intellexerunt etiam speciem corporis," etc.
In prima ratione tria sunt. Primo enim inducitur auctoritas Apostoli que probat hance viam, scilicet, per causatum in cognitionem cause veniendi esse possibile. Secundo, ostendit quibus homo juvatur in hac via, scilicet, duobus : quia natura rationali, et creatura exteriori, ibi, "Homo ergo invisibilia Det, etc." Tertio, ratiocinationis ponit processum, ibi, B, "Nam sicut ait AmbroStUs."
On this page