Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Philosophi cognoverunt unum esse Deum ?

ARTICULUS 1. An Philosophi cognoverunt unum esse Deum ?

Incidit autem hic dubium anlequam perveniamus ad Litteram, An Philosophi unitatem, vel quia Deus est, ductu rationis poterant cognoscere ? Secundo, si cognoverunt, quid est quod cognoverunt, vel quid non? Tertio, qualiter hac cognitio eorum a cognitione fidei distinguatur?

Circa primum proceditur sic : 1. Dicit Apostolus, ad Roman. 1, 21, de Philosophis : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt,... sed evanuerunt in cogitationibus suis : ergo videtur, quod cognoverunt et Deum esse, et gloriam ipsius.

2. Item, ibidem, ¥. 19 : Deus illis revelavit ' : ergo videtur, quod notiliam unius Dei habuerunt.

3. Item, Augustinus in libro VIII de Civitate Det : Platonici nobis consentiunt de uno Deo universitatis auctore, qui non solum super omnia corpora est incorporeus, verum ctiam super omnes animas incorruptibilis, principium nostrum, lumen nosirum, bonum nostrum. In hoc ceteris eos anteponimus . Ergo videtur, quod Platonici Deum verum cognoverunt.

4. Item, ibidem: Haec itaque causa est cur istos ceteris anteponimus : quia cum alii Philosophi ingenia sua studiaque sua contriverunt in inquirendis rerum causis, et quisnam est modus dicendi, atque vivendi : isti, Deo cognito, reperierunt ubi esset causa constitute universatis, et lux percipiende veritatis, et fons bibende felicitatis : ergo videtur, quod tales Deum cognoverunt,

5. Item, Sapient. xin, 8: A magnitudine speciei et creature cognoscibiliter poterit Creator horum videri.

6. Item, hoc videmus in libris eorum. Plato enim in Timzo inducit mundi opificem mundum facientem, et explicandum per propagationem motoribus spherarum super celestium committentem.

7. Item, Apuleius in libro de Deo Socratis, quem in libro de Civitate Dei inducit Augustinus ponit unum omnium aliorum Creatorem. Unde Augustinus in libro IX de Civitate Dei: Omnium Deum summum Creatorem quem nos verum dicimus, sic a Platone praedicari asseverat Apuleius, quod ipse sit solus qui non possit penuria sermonis humani quavis ratione vel modice comprehendi: vix autem sapientibus viris cum se vigore animi quantum licuit a corpore removerunt, intellectum hujus Dei, et id quoque interdum velut in arctissimis tenebris, rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare : ergo cognitionem ejus habuerunt.

8. Item, Legimus in libris Aristotelis, quod ipse probat universitatis principium esse unum, cujus scientia et voluntas et actio substantia sua est: ergo videtur, quod non tantum cognoverunt Deum esse unum, sed etiam ipsum esse simplicem, quia est quidquid habet.

SED CONTRA: 1. Deum esse unum articulus fidei est: ergo non subest rationi: ergo per Philosophiam et rationem non potest investiet nihil cognoverunt Philosophi, nisi quod per rationem potest investigari: ergo Deum esse unum non cognoverunt. Si forte dicatur, quod Deum esse unum non est articulus. Contra: "Credo in unum Deum:" ibi in symbolo ponitur pro articulo.

2. Item, Philosophus non investigat eum in Philosophia, msi per creaturas, sicut causam per effectum: sed in Philosopdia omnis causa proportionata est effectui : ergo non investigabant Deum, nisi ut causam proportionatam elfectui : talis autem causa non est Deus: ergo per effectum hoc modo non cognoscunt Deum, nec cognoscere possunt,

3. Item, In investigatione nominis per resolutionem causati in causam, sive posterioris in prius, et compositi in simplex, ratio stat in intellectu entis et unius : sed quidquid est in quo stat resolutio, ab eodem incipit compositio : ergo ipsum ens et unum in quo stetit resolutio, componibile est in ea quae in ipsum sunt resoluta. Sed Deus et ens divinum non sunt componibilia: ergo intellectus sic resolvens, non veniet in ens divinum, vel in verum quo dicitur Deus unus: ergo per hoc non potest accipere Deum esse, vel Deum esse unum.

4. Item, Si aliquid est quo posito non de necessitate ponitur aliud, illud non potest accipi posito alio: ut videtur si posito aliquo intellectu Angeli non de necessitate ponitur creatio alicujus rei vel res creata, tunc per rem creatam non potest invesligari de intellectu Angeli: ergo a simili cum posito Deo non de necessitate ponatur creatura, quia aliter creatura esset ab aeterno, videtur quod ex creatura non possit inferri Creator : et ita per creaturam non potest cognosci Creator.

Solutio. Dicendum, quod in veritate (ut dicunt Sancti) Philosophi cognitionem Dei per naturales rationes habere potuerunt.

Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod Deum esse, et unum, uno modo sunt articuli, et alio modo scita per rationes, sicut conclusiones. Potest enim accipi Deum esse per scientiam, quia est tantum, et similiter Deum esse unum: et sic possunl esse scita, ut conclusio per naturalem rationem. Potest etiam accipi prout aliquo modo appropinguant scientiw quid est, propter hoe quod apprehendunt proprietates esse divini et unitatis secundum quod determinat fides attributa esse Dei et unitatis Dei: et sic ipsum non subest rationi, sed potius est articulus fidei.

Ad aliud dicendum, quod in Philosophia causa physica proportionata est causato, et motor mobili: sed quia proportionatum in virtute causandi non potest esse primum quod habet influentiam ad omnia, ideo extendit se ratio ad probandum illud esse, licet non probet nisi quia est tantum, et non possit determinare proprietates ejus. Unde Philosophus in primo de Celo et Mundo dicit: Adhibuimus nosipsos magnificare Deum gloriosum creatorem omnium, eminentem proprietatibus eorum quae sunt creata. Unde patet, quod cognovit quod eminet super creata; sed rationem eminentiz, et differentiam, et proprietatem sui esse non potest per rationem aliquis investigare. Unde etiam circa talia attributa inveniuntur Philosophi multos errores dixisse: circa esse vero Deum, sive quia est, et quod unus est, pauci Philosophi gui vere erant Philosophi, erraverunt.

Ad aliud est dicendum, quod intellectus resolvens stat in ente quod est ultimum resolutione, et primum compositione : sed quia ipsum miscibile est compositioni, ideo ipsum non potest esse primum. Hoc cognoscit ratio ex hoc quod apprehendit habitudines entis ad posteriora ente. Et sicut est de ente, similiter est de uno. Et sic patet, quod ratio ulterius procedit ; sed verum est, quod non procedit ulterius inquirendo passiones, et differentias : quia illas per effectum investigare non potest: Et ideo ens quidem est primum subjectum Philosophie : quia subjectum Philosophie est de quo predicantur passiones, et differenti : non tamen est simpliciter primum, quia illud non est subjicibile passionibus, et etiam passiones et proprietates ejus sunt ignorate, nisi per fidem illuminantem intellectum accipiuntur.

Ad ultimum est dicendum, quod prima est falsa. Et licet posito Deo non ponatur necessario creatura, tamen posita creatura tamquam effectu Dei, necesse est Deum creatorem poni: et sic a posteriori ex creatura potest Deus cognosci.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1