Text List

Articulus 2

Articulus 2

ARTICULUS IL.

Quid cognoverunt Philosophi de Deo, an quia est tantum ?

Secundo quaeritur quid est quod de Deo cognoverunt ? Et videtur secundum prius habita, quod non cognoverunt nisi quia est, et quia unus.

1. Hoc etiam videtur alia ratione : quia causa in infinitum distans a causato non potest cognosci nisi quia est, et etiam illud tenuerit per causatum : sed Deus in infinitum distat a quolibet causato: ergo non cognoscitur nisi quia est.

2. Item, Objiciunt quidam, quod non est cognitio nisi per abstractionem speciei a cognito: a simplicissimo autem non est abstractio: ergo simplicissimi nulla est cognitio: Deus autem simplicissimus est : ergo non cognoscitur.

3. Praeterea, Posito Deo, non de necessitate ponitur creatura: ergo videtur, quod creatura nilil manifestat de Creatore.

4. Praeterea, Causatum non de necessitate ponit causam esse: quia domo po- sita, non de necessitate ponitur artifex : ergo videtur, quod per creaturam non de necessitate accipitur Creator.

5. Praeterea, Multa sunt in creatura que etiam quibusdam causa erroris fuerunt ut duos deos ponerent, ut corruptibile, et incorruptibile: ergo videtur, quod creatura tantum seducat rationem, quantum adjuvat.

Sed contra: In libris Gentilium legimus, quod non tantum probant Deum esse, sed ipsum esse primum, ipsum esse ens necessse quod non cadit in praedicamento, ens simplex cujus substantia sit intellectus et voluntas et actio ejus : ergo videtur, quod non tantum cognoverunt quia est, sed etiam proprietates. vel attributa ejus, et quid est ipse.

Solutio. Dicendum, quod non cognoverunt nisi quia est et quid non est, non quid est, ut habitum est prius. Licet enim cognoverunt quaedam attributa ipsius, non tamen habuerunt de ipsis cognitionem certam: sicut invenimus quosdam cognovisse sapientiam ipsius, et cum hoc dicere quod avn haberet scientiam particularium : et ita etiam est de aliis. Et ita de Deo attributa taliter cognoscere, non facit cognitionem quid est, precipue cum definiti termini illorum attributorum non sint cogniti a quoquam intellectu creato. Et per hoc patet solutio ad ultimum.

Sed quia priores rationes probare vi~ dentur nullam esse Dei cognitionem, ideo respondenduin est ad primam, quod causa uno modo distat in infinitum, ct alio modo non: siemim attendatur proprietatum proportio inter causam primam quae est Deus, et causatum suum, proportio nulla est: et ideo ex parte illa nihil de causa cognoscitur. Si autem consideretur ratio in qua causatum habet se ad causam secundum quod exivit ab ca per ideam, et continetur ne intereat in nihil decidendo, et gubernatur ut appetat bonuim. sic causa relucet in causato, et est in ipso essentialiter, presentialiter, et potentialiter : et sic potest in ipso causato cognosci.

Ad aliud dicendum, quod illa obyectio vuis est : quia illa abstractio intellectus non est abstractio forma de materia, sed potius speciei de eo cujus est species . et simplicissima sicul ipse species non repugnant huic abstractioni: quia ila non exigit compositionem, sed potius acceptioneni intentionis rei tantum. In omnibus autem aliud est res, et aliud est 1ntentio ipsius in anima.

Preetorea, Hoc non est veram, quod non sit cognitio per propriam speciem rei: nos enim causam cognoscimus in specie suorum effectuum, sicut motorem in specie motus : et sic naturalis cognitio Creatoris fieri potest per speciem creature.

Ad aliud dicendum, quod licet non sequatur creaturam esse si Deus sit : tamen e converso sequitur Creatorem esse si sit creatura.

Nec esr simile de fabro lignorum ct domo, et Deo: quia faber lignorum separatur a domo, et opus ejus similiter, et transit. Unde etiam sequitur: Si domus est, faber hgnarius est, vel fuit. Sed in Deo opus universaliter non separatur a creatura: quia postquam creata est, adhuc in nihilum caderet, nisi contineretur ab ipso: et ordo ejus in universo corrumperetur, nisi ab ipso gubernaretur. Non tamen dico, quod sequatur, quod Deus fuit: sed sequatur, quod ipse est propter rationem aeternitatis qua est tota simul et perfecta.

Ad aliud dicendum, quod in creatura mutabilitas et corruptio meidunt, et non causantur proprie ab aliquo, sed incidunt ex hoc quod creatura est ex nihuilo, ut supra notatum est in quastione de duobus principiis : et ideo quantum est de se, non inducit errorem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2