Text List

Articulus 3

Articulus 3

An ista cognitio naturalis differt a cognitione fidei?

ARTICULUS III. An ista cognitio naturalis differt a cognitione fidei?

Tertio quaeritur, In quo differt hee cognitio habita per raliones naturales a cognitione fidei ? Et videtur, quod in nullo.

1. Utraque est per posterius: quia per causatum cognoscere causam per posterius est cognitio. Similiter primam veritatem accipere in luce fidei infusa per posterius est: quia prima veritas est potior et cognoscibilior illa : et quidquid est in habitu infuso est a prima veritate secundum rem: ergo.

2. Praeterea, Res in se non cognoscitur nist sub permixtione privationis consequentis creaturam ex hoc quod est de nihilo: et ideo vocat Augustinus hanc cognitionem vespertinam. Similiter fidei cognitio est in speculo et in enigmate ? : ergo videtur, quod iste cognitiones conveniant.

3. Si forte aliquis dicat, quod fides cognoscit quid est, et ratio naturalis non nisi quia. Contra : Fides non comprehendit determinate secundum naturam quid est Deus : ergo nec fides cognoscit nisi quia : ergo in hoc non differunt, ut videtur.

Solutio. Dicendum, quod iste cognitiones in quinque differunt ad minus, cts: in multis alus differentia possit assignar. Prima differentia est in comparatione scientia ad scientem : quia processus naturalis subest rationi, fidei autem processus est supra rationem. Secunda differentia est in principus in quibus accipitur cognitio ipsa : quia illa in naturali cognitione sunt principia per se nota, sic- ut ea quae sunt de ratione principii primi, ut non esse ipsum ab alio et ala esse ab ipso, et non ipsum incepisse quia sic esset causatum, et ipsum non esse motum ab alio, et hujusmodi ;: sed in fide est lumen mfusum quod informando eonscientiam, rationem convincit magis x amore quodam voluntatis, quam ex probatione rationis : hoc enim est argumentum non apparentium ' quod illuminat ad credibilia accipienda. Tertia differentia estin efficiente cognitionem : quia hance efficit ratio creature objectae natu~ rv rational, ut dicit Magister : in fide autem efficit prima veritas : si enim quieratur ab aliquo, Quid fecit sibi fidem, ilieet quia prima veritas quae est efficiens fidei sua et finis. Quarta est in cognito : quia per naturalem cognitionem non adeo propinquatur ad scientiam quid est, sicut per cognitionem fidei. Quinta et ullima differentia est ex parte subjectorum : quia fides est in intellectu atfeelivo, etiam informis, licet quidam contradicant : sed scientia naturalis rationis est in intellectu speculativo. Licet enim fides informis sit, tamen ipsa est magis voluataria quam rationalis, et est allie:- liva timoris servilis, ut dicit Gregorius : sed ea quae sunt in intellectu speculativo (ut dicit Philosophus) nihil dicunt de fu. giendo, vel imitando : igitur, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3