Text List

Articulus 9

Articulus 9

ARTICULUS IX.

Quod Deus sit summum bonum.

"Consideraverunt etiam, etc." Hic incipil tertia ratio in qua iterum per proprietates inventas in creatura probat Deum summum bonum, et per consequens unum : quia summum bonum non potest esse nisi unum, ut supra probatum est. Et fundatur ratio super duas divisiones, quarum alteram dimittit, eo quod per se patet, scilicet, divisionem entis in substantiam, et accidens : constat enim, quod melior est substantia quam accidens, quia accidens non est nisi secundum guid: nihil autem ita simpliciter est sicul Deus. Divisio alia est, quod substantiarum alia est corporea, alia incorporea quae est spiritus incorporeus, et hic est qui non est actus et perfectio alicujus corporis : et constat, quod substantia spiritualis melior est quam corporea : cum autem utrumque sit causatum, causa melior erit in infinitum quam spiritus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9