Text List

Articulus 10

Articulus 10

De alio modo cognoscendi Deum.

ARTICULUS X. De alio modo cognoscendi Deum.

1. Sed his rationibus positis incidit dubium ; quia Dionysius docet alia via venire in cognitionem Dei, sic dicens : Ex omnium existentium ordinatione sicut ex ipso proposita et imagines quasdam et assimilationes divinorum ipsius exemplarium habente, ad illud quod est super omnia via et ordine secundum virtu- tem ascendimus in omni oblatione, et excessu, etin omnium causa !. Hic autem Magister non docet ascendere nisi in causa tantum,

2. Praeterea, Videtur, quod ablatione non ascendatur in Deum: quia negatio njhil ponit : nihil autem ponens, nihil de aliquo certificat: ergo per negationem nihil certificatur, et cognoscitur de Deo.

SED CONTRA : Contra hoc autem est quod dicit Dionysius in Celestt Herarchia : Negationes in Deo sunt vere, affirmationes vero incompacte ”.

3 Et Augustinus dicit, quod verius cognoscitur quid non sit, quam quid sit. Et dicit idem, quod multum profecit in cognitione divina : quia licet non posset apprehendere quid est Deus, tamen apprehendit quid non sit.

Utteriws, quaeritur de aliis duobus modis, scilicet eminentia, et causa : quia videntur esse una et eadem : cum enim procedimus a causato in causam, elevamus causam super proprietates causati, ut supra dictum est.

Solutio. Dicendum, quod ille tres vie accipiuntur secundum ea in quibus relucet Creator : aut enim illa sunt symbolice sive figurative convenientia tantum, et in illis est propria via negationis sive oblationis, ut lapis, leoet hujusmodi : aut secundum rem per prius in Deo, licet secundum nomen non ita perfecte possint significari, et sic sunt per eminentiam exponenda, ut est vita, essentia, intellectus, et cetera hujusmodi, et haec vocantur mystica, ut dicit Dionysius : aut quantum ad utraque conveniunt, secundum quod ab illo sunt, et sic via esta causato in causam.

Ap primum ergo dicendum, quod Magister non tangit hic omnes vias quibus possibile est venire in cognitionem Dei, sed quasdam : ut nobis ostendat, quod tales et similes querere debemus.

Ad aliud dicendum, quod negatio ut negatio nihil certificat : sed negatio oppositorum praedicamentorum circa subjeclum aliquod, per hoc ipsum quod removet opposita, facit appropinquare ei quod per se convenit subjecto. Et hujus exemplum tale ponit quidam Philosophus : ut queratur quid est homo, et dicatur quod non est lapis, et non est res inanimata, per hanc negationem magna inquisitio coarctata est, quia Jam inter animata tantum homo quaeritur ; et si dicatur, non est vegelabile, jam per consequens quierilur inter sensibilia : et si dicatur ulterius, non est brutum, scietur quoniam est rationale animal : et haecest diffinitio hominis per accidens inventa per negationes factas circa hominem. Et haecest via divisionis in Philosophia, ut dicatur, Deus est aut corporeum aut incorporeum : non corporeum : ergo incorporeum. Et ita ulterius. Negatio igitur certificat in quantum removet oppositum de proposito subjecto : quia per hoc infertur illud quod secundum naturam convenit.

Affirmationes autem dicuntur icompactae, quia non perfecte dicunt quid est Deus : et hujus causa supra dicta est.

Ad aliud dicendum, quod eminentia non est idem cum causa: quia eminentia proprie est in mysticis quae semper conveniunt Deo eminentius quam nomen exprimat : via autem effectus in causam est indifferenter in quolibet causato, sicut patet in omnibus hic inductis a Magistro.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10