Text List

Articulus 11

Articulus 11

Utrum materia prima sit nihil ?

ARTICULUS XI. Utrum materia prima sit nihil ?

"Intellexerunt etiam corporis speriem, etc."

Hic incipit quarta et ultima ratio in qua Magister tria facit. Primo, rationem deducit, quod Deus est species specieruin. Secundo, redit ad primum, et explicat quare Apostolus dixit: Invisibilia, etc. Tertio, innuit plures alias rationes accipi a dispositionibus creaturarum.

Circa primum nota, quod species hic dicitur forma, sive ratio rei, secundum quod ad cognoscentem vel cognitionem ordinatur, et rem in speciositate naturali manifestat.

Sed objicitur super hoc quod dicit - "Si autem omni specie carere possent, amnino nulla essent." Prima enim materia omnino nullam habet speciem : ergo omnino nihil est. Unde Augustinus in libro Confessionum : Verum est informilatem quae prope nihil est, vices temporum habere non posse '.

Solutio hujus habetur ab Augustino, ibidem, qui sic dicit de prima materia : Sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est: ita fatemur minus bonum esse, quod creabile alque formabile est, sed tamen bonum. Unde materia prima per ipsam privationem quam habet, habet ordinem ad foriam, quia ipsa privatio facit eam desiderare formam : et sic habet aliquo modo speciem in appetitu speciei et ordine ad ipsam : et ideo prope nihil est, sed tamen non nihil, ut dicit Augustinus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11