Articulus 12
Articulus 12
Utrum ex perpetuitate arguatur aeternitas, et ex magnitudine potentie infinitas ?
1. Perpetuitas creaturarum est carentia finis, et non principii: unde videtur ex hoc non posse argui id quod caret principio et fine. Similiter et magnitudo creaturarum non est infinita: ergo ex ipsa infinita potentia Dei quae omnipotentia est et dicitur, non potest inferri.
2. Praeterea, Cum ordo sit rei ad finem, et a fine sit perfectio : videtur potius ex ordine et dispositionem esse bonus quam sapiens.
3. Gubernatio etiam directe videtur esse opus sapientia : et ideo ex gubernatione magis potest intelligi sapiens, quam bonus.
Solutio. Dicendum, quod omne quod incipit per aliquem modum fuit in potentia ut fieret antequam fieret: sed quidquid est in potentia ut fiat, fit ab alio, non a seipso. Prosano. Detur enim, quod fiat a seipso : ergo ipsum facit seipsum: sed quidquid facit, agit: ergo ipsum agit: et quidquid agit, actu est : ergo ipsum actu est: ergo est actu, et fit simul : sed quidquid fit, non est: ergo est actu, et non est simul, quod est impossibile : ergo oportet quod omne quod fit et incipit, fiat ab eo quod non fit, nec incepit: sed perpetuum fit: ergo ab eo quod non incepit: et hoc est sternum : ergo fit ab aeterno: et sic ex perpetuitate arguitur aeternum, ex magnitudine autem arguitur infinitas : licet enim non tota potentia infinita reluceat in magno, tamen quia ipse educit magnum sine indigentia prejacentis materia et instrumenti, sic in modo agendi cognoscitur infinitum esse in potentia et omnipotentia.
Ad aliud dicendum, quod est ordo partium in toto continuo, qui est positio partium : et est ordo univers in mundo, sicut mobile uniforme sub motore primo, et mobile difforme sub mobili primo, et motus materia generabilis et corruptibilis sub motu mobilis circulariter et dif- formiter : et hac omnia ad complendum numerum electorum, et hic ordo est sa~ pientie. Est alius ordo uniuscujusque in perfectione finis sui et particapatione bonitatum sibi possibilium a causa prima, id est, Deo, et hic ordo est bonitatis. Dispositio autem differt ab ordine: quia dispositio est per formas rei in seipsa, ordo autem ad alterum.
On this page