Divisio Textus
Divisio Textus
"Nunc restat ostendere, etc." Hic incipit pars illa in qua ducente similitudine aliqualiter in cognitionem Trinitatis devenitur. Et dividitur in duas partes secundum duplicem similitudinem ducentem : quarum prima est vestigium, et de hac primo agit in hoc capitulo. Secunda est imago in spirituali et rationali natura inventa, et de hac consequenter agit, ibi, G, "Nunc vero ad eam jam perveniamus, etc."
In priori capitulo Magister tria facit. Primo, ostendit vestigium in creaturis per numerum, speciem, et ordinem. Secundo, ostendit qualiter haeccompetunt personis, ibi, "In illa enim Trinitate, etc." Tertio, ostendit qualiter Philosophi per ista progredientes defecerunt in tertio signo, et quod longe et in umbra viderunt, ibi, "Ecce ostensum est qualiter, etc." Et per hanc divisionem et per disputationem sequentem patet scientia capituli.
On this page