Text List

Articulus 13

Articulus 13

Cujus est proprie cognitio per vestigium, an hominis tantum ?

ARTICULUS XII. Cujus est proprie cognitio per vestigium, an hominis tantum ?

Incidit hic triplex dubium. enim quaeritur, Cujus proprie est cognitio per vestigium? Secundo, Quid sit vestigium? Tertio, Qualiter applicatur Trinitati qua per ipsum cognoscitur ?

Circa PRIMUM proceditur sic: Vestigium est cognitio Trinitatis per ea in quibus relucet in creatura irrationali: sed Angelus cognoscens res in pro- prio genere, cognoscit Trinitalem mereatam in creatura irralionali: ergo Angelus utitur cognitione per vestigium.

Sed CONTRA: 1. Apostolus dicit, quod a creatura mundi cognoscitur Deus per vestigium : sed creatura mundi est homo: ergo videtur, quod hoc non conveniat Angelo.

2. Item, Bernardus in libro de Consideratione : Quid opus est scalis jam tenenti solium'? et loquitur de Angelis qui non indigent scala vestigit et imaginis ad cognoscendum Deum.

3. Item, Cujuscumque cognitio de creatura incipit in Deo et terminatur in creature proprio genere, illius non est proprie cognoscere Deum per creaturam, sed potius e converso: Angeloram cognitio (ut dicit Augustinus in IV super Genesim) de creatura dignoscenda incipit in Deo in quo acceperunt cognitionem creature fiend, et postea factam in proprio genere cognoverunt: ergo ipsorum non est ut cognoscant Deum per vestigium..

Ucrerits querilur juxta hoc, Utrum bruta sensihhha cognoscant Deum per vestiginm ?

tL. Videtur, quod sic per illud Jerem. vil, 7: Afidvus in celo cognovit tempus suum : turlur, et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, etc.: et, Isa. 1, 3: Cognovit bos possessorem suum. et asinus presepe domini sui.

2. Item, Jone, iv, 7, Preecepit Dominus vermi ut perculeret hederam: praceptum autem non pervemt ad eum qui preceptum non cognoscit: ergo prius vermis ille concepit quam deberet hederam percutere,

3. Item, Augustinus super Genesim dicit, quod omnis anima movetur visis, et inducit exemplum de verme percutiente hederam Jon ad preceptum Domini.

Sed Contra; Ejus non est uti vestigio cujus non est venire incognitionem Trinitalis increate, que cognitio est fins vestigii : talium autem non est talis cognitio: ergo non cognoscunt per vestigium.

2. Item, Vestigium indiget potentia conferente : talia autem non habent hujusmodi polentiam conferentem et ordinantem : ergo non habent cognitionem vesligii. Prima per se patet. Secunda probatur per hoc quod potentia conferens et ordinans non est nisi ratio, et bruta non habent rationem.

1. Solutio. Dicendum, quod cognitio per vestigium habettria essentialia sibi : quorum primum est ut vestigium in ratione vestigii cognoscatur. Secundum est utab ipso cognitio inquisiliva Creatoris incipiat. Tertium est ut utens vestigio, cognitionis Creatoris sit aliquo modo capax. Et sic cognitio per vestigium non competit nisi homini.

Dicexoum ergo ad primum, quod non competit Angelis duabus rationibus, scilicet, quia Angeli non indigent cognitione collativa qu est quasi conjecturalis, co quod ipsi videant intellectu deiformi. Alia est quia Angelorum cognitio non incipit a creatura, ut sic deveniat in Creatorem: sed potius’e contra, ut probat objectio. Unde ratio prima procedit ab insufficienti.

Ad id quod ulterius quaeritur de brutis, dicendum quodipsa non habent cognitionem vestigii duabus de causis: quarum una est, quia non cognoscunt vestigium ut vesligium, eo quod non conferunt. Secunda, quia tale animal non est capax cognitionis Creatoris.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod (ut dicit Damascenus) talia animalia a natura potius aguntur, quam agant per apprehensionem. Licet enim apprehendat milvus venire tempus suum, ta- men ad hoc incitatur qualitatibus’ corporis, sicut calore temporis et hujusmodi. Hujus autem signum est, quia omnia animalia unius speciei similiter operantur, ulunaquaque hirundo sicut alia construit nidum: et quando una venit, et lia venit. Si autem apprehensionem sequerentur ut a ratione quadam, cum dissimilis esset apprehensio, dissimillima vssent opera, sicut in mechanicis, quorim unus non operatur sicut alius.

Ad id quod. objicitur de vermiculo percutiente hederam Jona, dicendum quod \ermiculus non apprehendit praeceptum Iomini, sed percussit hederam ut cibum: ulilur enim Dominus motibus hujusmodi animalium ad quod voluerit : et in hoc dicuntur obedire precepto.

Ad id quod objicitur de Augustino quod omnis anima movetur visis, dicendum quod visis quidem movetur, sed non regitur secundum rationes visorum, imo regitur nalura: et quod dicitur moveri visis, hoc est quia ad visa movetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13