Articulus 14
Articulus 14
Quid est vestigium, et an cognilio per vestigium sit utilis ?
Deinde quaeritur, quid sit vestigiam ? i queruntur tria, scilicet, Quid sit vesuigium? et secundo, de partibus vestigi: terlio, de divisione enumerationis diversorum vestigiorum. :
Ap primum proceditur sic: Vestigium est deprehensio alicujus per figuram pedis impressi in via, sic enim visus accipit vestigium : sed sic non cognoscitur Deus: ergo inutilis est cognitio vestigii. Job, x1, 7 : Forsitan vestigia Dei comprehendes,et usque ad perfectum Omnipotentem repertes ? Quasi diceret : Non. Psal. txxvi, 20: In mari via tua, et semite tue in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
SED CONTRA : Augustinus : Per omnia opera sua significationis sue sparsit indicia. Job, xu, 71: Interroga gumenta, et docebunt te: et volatilia cali, et indicabunt tibi. Psal. xvi, 2: Celi enarrant gloriam Dei, etc.
Uxrerivs quaeritur juxta hoc, Utrum vestigium sit ante creaturam, vel creatura secundum rationem ante vestigium ? Et videtur, quod creatura sit secundum rationem ante: quia subjectum est ante proprietatem: creatura autem substat vestigio: ergo creatura est ante.
SED CONTRA : Basilius in quodam sermone super principium Proverbiorum, tractans illud, Celi enarrant, dicit sic: Sunt quidam sapientiae sermones et rationes que ante omnia inserta sunt creaturis, id est, illa ipsa ratio est per quam unumquodque a sapientia procreatum, et per quam etiam ipsum tacens clamat, et creatorem suum Deum profitetur. Primo omnium ratio et sapientia rerum producta est, tum demum ips subsistentia, cum jam ratio earum et subsistentia qua possunt subsisterc pracessisset, per quam ad intellectum quoque subsistentis Dei mortalium dirigitur intentio. Ex hoc accipitur quod ratio vestigii est ante ipsas subsistentias creaturarum.
Soturto. Dicendum, quod vestigium est similitudo dupliciter deficiens in repraesentatione ejus cujus est vestigrum. Uno modo deficit: quia est similitudo partis: quia pedis, et non totius. Alio modo: quia confusa est similitudo partis, eo quod etiam pedem confuse representet : quia tantum subteriorem superficiem, et non si pes est spissus, vel bene coloratus, vel bene se habens ad crus, et ad alias partes. Hic autem transsumitur vestigium ad confusam similitudinem artificis in opere suo, in quo non expresse relucet: et ideo in fine istius capituli dicit Magister, quod videntes per vestigium, per umbram viderunt et de longinquo veritatem, deficientes in contuitu veritatis: tamen aliquid videtur in vestigio, sicut aliqua distinctio per appropriata, licet non per propria.
Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum quod ille auctoritates intelliguntur, ita quod per vestigium Deus non sufficienter comprehenditur: unde etiam dicit Job: Numguid usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum vestigium sit ante, etc. Dicendum quod ante dicitur dupliciter, scilicet, incipiendo ex parte materiae, vel secundum esse, vel secundum tempus, quae omnia idem sunt, et sic creatura est ante secundum subsistentiam sui quam ratio sapientia quam representat, ut probat objectio. Potest etiam ante dici secundum rationem incipiendo ex parte artificis a quo exit opus. Sic prius est ratio sapientia quam vestigium : sicut omnis artifex per intellectum operans, prius habet operis rationem, et producit eam in mente sua, priusquam indicat eam in opere materiali.
On this page