Articulus 15
Articulus 15
De partibus vestigii quae sunt unitas, species, et ordo: an convenienter assignentur ?
ARTICULUS XV. De partibus vestigii quae sunt unitas, species, et ordo: an convenienter assignentur ?
Secundo quaeritur de partibus vestigil que ponuntur tres in Lrdtera, scilicet unitas, species, et ordo.
Videntur autem non debere esse nisi due: quia non sunt nisi duo principia rerum compositarum, scilicet materia, et forma : multitudo autem proprietatum consequentium oritur ex multitudine prima partium componentium secundum substantiam, et secundum esse: ergo videtur, quod non deberent esse nisi duo de essentia vestigii.
1. Unrerius quaeritur de illo vestigto quod enumeratur, Sapient. x1, 21: Sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.
2. Praeterea, In JV super Genesim, dicit Augustinus, quod numerus omni rei speciem prebet: quod autem speciem prebet, est forma: ergo numerus est forma.
3. Praeterea, Ibidem dicit Augustinus, quod pondus omnem rem ducit ad quietem, et stabilitatem: quies autem, et stabilitas non suntnisi rerum locatarum: cum ergo omnia non sint locata, quia lo-~ cus non est locatus, videntur non omnia facta esse in pondere.
3. Eodem modo quaeritur de mensura, de qua dicit Augustinus, ibidem, quod omni rei modum prafigit. Cum igitur mensura sit aliquid entium, videtur mensura esse mensure, et pondus ponderis, et numerus numeri: et hoc ibit in infinitum, ut videtur.
6. Praeterea quaeritur, Quis est modus ille quem praefigit mensura, cum dicatur quod modus charitatis est non habere modum? Unde Bernardus in libro de Amore Dei: Causa diligendi Deum Deus est, modus sine modo diligere.
7. Praeterea, Multa sunt entia privata modo : cum enim secundum Tullium in libro I Rhetoricorum, modus sit una circumstantiarum operis, et peccatum corrumpat circumstantias, videtur modus iste posse corrumpi et annihilam, quod est contra Augustinum dicentem, quod ubi haec nihil sunt, omnino nihil est: peccatum autem non omnino nihil est, cum ponat actum voluntatis.
Urrerius quaeritur de illa divisione vestigii quam alibi ponit Augustinus, que est modi, speciei, et ordinis. Videtur enim hoc vestigium non esse in omnibus: nihil enim diminuibile per pec- ratum est in his quae peccare non possunt: modus, species, et ordo (ut dicit Augustinus) diminuibilia sunt per pecvalu: ergo non suntin his quae peceure non possunt: et sic non sunt nisi in homine et Angelo, ut videtur.
Uvrerius quaeritur de illa divisione ventign quae ponitur ab Augustino et Bernardeo, unum, verum, bonum: unum rnin dividentium dicitur de altero: quia ‘mum est verum, et bonum: et verum tinam, et bonum: et bonum unum, et verui : hoc autem in nulla bona divisione deberet contingere.
SoLutio. Sine prajudicio dico, quod lrinitas vestigii creat: (ut supra videbatur dicere Basilius) accipitur ex ratione ila qua creatura exit a Creatore, et secundum habitudinem creature ad Creatorem relucetin ipsa: etideo per tria quie sunt in ipso triplicatur, ut quiddam conveniat potentia, sicut unitas quae quasi fundat rem : et quiddam sapientie, sicut species per quam cognoscitur: et quiddam bonitati, sicut ordo ad perfectum.
Sunt TAMEN etiam fundata in principuis rei, sicut postea patebit, quae licet rint duo, seilicet quod est,et quo est : vel materia, et forma : tamen habitudines illorum principiorum plures sunt : et penes habitudines eorum illa tria accipiuntur.
Ad aliud dicendum, quod omnia creavit Deus in numero: nihil enim ens creatum est quod non habeat aliquo modo in se plura, sicut patet de ipso ente quod simplicissimum est apud intelleclum ; si enim ipsum accipiatur creatum, - habebit habitudinem ad Creatorem, ut ad ante, et ad posteriora habet habitudines multas, secundum quod ly ipsum per prius et posterius est in illis : et ille hahitudines licet non constituant ens in quantum ens, lamen sunt de intellectu entis creati in quantum hujusmodi.
Er iweo dicendum, quod numerus est in quolibet ente substantialiter et acciden- taliter apud naturam, qui numerus aliud non est quam pluralitas principiorum constituentium ipsum in ratione entis creati : et hoc videtur velle Boetius in prooemio libri I Arithmeticae, ubi sic dicit : Ille hujus mundane molis conditor Deus principium sue habuit ratiocinationis exemplar numerum, et ad hunc cuncta constituit quecumque fabricante ratione per numeros assignati ordinis invenire concordiam. [ste autem numerus meo judicio nihil est nisi proportio habitudinum in numero principiorum constituentium essentiam creati, in quantum creatum et determinatum ens est in natura. Hinc est etiam quod Boetius in libro de 7rinitate in solo Deo dicit non esse uumerum, et in omnibus aliis numerum esse. Sic id quod vere est, non estin parte, id est, non potest esse pars, nec habere partem : quia aliter esset imperfectum. Et sequitur similiter quod tantum est hoc, id est, unum ulud vere est, et est pulcherrimum firmissimumque: quia nulli innititur. Quocirca hoc vere unum est in quo nullus numerus, nullum in eo aliud preter id quod est. Cum enim secundum Damascenum, differentia sit numeri ausa, et invenitur hujusmodi differentia principiorum in omni creato, in omni creato erit numerus, quodest ut ens distinctum in natura, sive sit substantia, sive accidens.
AD ALiup dicendum, quod numerus uno modo est forma, et alio modo non: tamen omni modo aliqualiter speciem prebet numerus: et est actus numeri rem numeratam in numerum cum aliis ponere : et hoc accipit res in quantum est terminata et ab aliis divisa: et hoc fit per actum forme quae dividit et terminat esse materi: et sic numerus dat esse, et est forma : sed tunc numerus ponitur pro eo a quo res numeratur, et cadit in numerum: unde non _ sequitur tunc quod sit par, vel impar : vel duo, vel tria, et hujusmodi. Alio modo numerus est numerata principia ad esse rei sufficientia: et sic accipitur cum dicitur Deus omnia in numero fecisse. Wt illa principia prebent speciem sicut in potentia prima ad esse rei species est.
Ad aliud dicendum, quod pondus aceipitur large. et stricte. Stricdée pondus est inclinatio corporis mobilis motu recto ad suum ubi: /arge autem est inclinatio eujuslibet re: rei in hoc mm quo quiescit fieri sui esse et sue essentiae : fieri autem suum non quiescit nisi in factum esse, et factum esse non est nisi re perfecta in esse : ergo pondus crit inclinatio principiorum conslituentium rem in suum esse rei, id est, proprium esse rei secundum naturam creati hujus, ve] illius.
Ad aliud dicendum, quod locatio seu slabilitas sistit motum, et ideo clargato nomine est in factum esse : gazes autem dicit perfectionem quamdam in constitutione cjus propter quod fuil motus, et ideo dicit perfectionem in forma et esse rei.
Ad aliud dicendum, quod mensura prefigit modum: modus autem est ultra quod nihil de essentia rei progreditur, ut dicit Augustinus. Unde secundum hoc dico, quod modus est termunatio principiorum constituentium rem sub esse ret: ut sic sint tria, scilicet numerus principiorum, et inclinatio corum ad esse, et terminatio sive perfectio eorum sub esse rei.
Avipvem dicendum, quod omnis entis creali determinati in natura sunt ista tria: sed non oportet, quod istorum trium sint alia tria quae sint in ipsis ut dispositiones, sed quod ista tria habeant respondentia tria in ideis quibus creantur, et creature inseruntur. Unde Augustinus in 1V super Genesum : Mensura sine mensura est, cul equatur quod de illa est, nec aliunde ipsa est. Numerus sine numero est, quo formanlur emnia, nec ipse formalur. Pondus sine pondere est, quo referuntur ut quiescant, quorum quies purum gaudium est, nec illud tamen refertur ad aliud. Et infra concludit sic: Non itaque dubitandum est illa esse extra ea quae disposita suntin quibus omnia disposita sunt. Et sic patet, quod non ib: dievtur in infinitum.
Ad aliud dicendum, quod amor et charitas in veritate secundum esse habent modum, et hic modus est commensuratio aclus ad diligitbile: sed in Deo diligibile elevatum est im bonitate ultra quam possumus per allectum ad ipsum : ideo dicitur non habere modum, co quod non habet modum sub nostro posse.
Ap Auiup dicendum, quod in veritate peecata his tribus privata sunt, sed non omnino : quia remanet in eis actus cum privalione et ordine potentiali ad ista : et ideo etiam deformitas est in aclu : quia si non esset actus liberi arbitrii ordimabihs ad ista, tunc carentia ipsorum non inducerct deformitatem. Qualiter autem incidat hujusmodi defectus, supranotatum est in questione de duobus principuis.
Ab atiup dicendum, quod modus, species, et ordo omnibus insunt, sed non uno modo: sunt enim in quibusdam dupliciter, sicut in pede, vel alio organo : si cnim pes consideretur in se, sic species pedis est forma pedis, et modus ipsius limetatio ejus ad figuram, et ordo ipsius ad locum in corpore. Si antem consideretur ut organum virtutis gressibilis, sic species ejus ert dispositio que congrue moveri potest a virlute gressibili, et modus ejus proportio mobilisad virtutem moyentem, et ordo cjus ad ambulandum. Unde dico, quod modus, ordo, et species diminuwbiha sunt in rational creatura, non in csse nature considerata absolute, sed potius secundum quod consideratur ipsa secundum ordinem quem labet ad bonum grati :sic enim illa ordinabilitas corrumpitur per peccatum: aliter autem possunt esse in aliis.
On this page