Articulus 16
Articulus 16
Quer est ratio enumerationis diversorum vestigioruim ?
Tertio, quaeritur de raione enumerationis diversorum vestigiorum: de hoc rnin fere omnes dicunt, et nullus rationem sui dicti assignat.
4. In Glossa super illum Psalmum xcr, Ronum est confitert, super lud verbum \ 1: Stullus ron intelliget hee, ponitur astud : Substantia, species, virtus.
7. Idem Augustinus in libro VIIE de Civitate Det ponit istud : Causa subsistendi, ratio intellygendi, ordo vivend.
Sunt etiam plurim: alii modi enumerandi, qui omnes palebunt, si ratio enumerationis istorum bene attendatur.
Notandum, quod res consideratur tripliciter, scilicet in se, et in operatione, ef im comparatione ad hominem, ad cujus cruditionem facta est res ipsa. In se autem consideratur ulterius tribus modis, scilicet in fieri, et in perfeCtione ultima. In fieri autem sunt primo enumerata, scilicct mumerus, pondus, et mensura. Numerus enim refertur (ut dictum est prius) ad substantiam principlorum constituenttum, secundum quod unum cum alio facit numerum in constituendo totum esse: pondus autem refertur ad inclinationes eorum ad esse: et mensura ad proportionem ipsius esse terminantis principia inclinata ad ipsum. Et sic etiam patet, quod semper prius est in posteriori : sed non convertitur, quia numerus est in pondere, et non convertitur : et numerus et pondus in mensura, et non convertilur.
Seccnpo enumerata, scilicet modus, species, et ordo referuntur ad rem secundum quod est in esse: quod sic patet: Modus est (ut dicit Augustinus) qui prefigit unicuique mensuram esse sul ultra quam de essentia nihil est: et ideo patet, quod est a forma, et ubi terminatur praecedens trinitas, scilicet, im mensura, ibi incipit ista, sicut esse est post fieri. Sed species cum ipsa sit quo res est, et propria natura rei, et dans esse e1 in quo est, iterum patet, quod non est rei nisi secundum quod est in esse, Primus autem ordo estrei qui est ad permanentiam et quiclem in illo esse, et ad locum proprium sue nature sive corporalem sive spiritualem, qui ex tali esse guod est a forma rei consequilur. Unde Philosophus in VHT Physicorum dicit, quod idem est motus ad locum, et ad formam, in mobilibus recto motu. Unde patet qualiter hac tria sunt in re secundum quod ipsa est. In istis etiam supponuntur prehabita tria: cum enim omnis motus sit a mensura, ut dicit Augustinus, et mensura supponit numerum, et pondus, ut habitum est, erunt in modo numerus, pondus, et mensura : cum vero non sit species nisi rei modi- ficate in esse, species supponit modum : cum igitur non sit ordo nisi collocationis et quielis in esse quod est a specie, ordo supponit speciem. Et ex Lzétera patet, quod inutilis est labor quorumdam, qui omnia haec volunt reducere ad numerum : quia si queratur ab eis, quare ita diversis modis enumerant Sancti, non possunt assignare rafionem,
Tertio vero tria enumerata, scilicet unum, verum, bonuin, accipiuntur in re secundum quod perfecta est perfectione ultima : quod sic patet: Unum (ut dicit Philosophus) est indivisum in se, et divisum ab aliis : nihil autem est indivisum in se, nisi quod suis finibus continetur intra se : et hoc est quod clauditur ad metas suorum diffinientrum : hoc autem est quod in natura est locatum in esse ordinato : unde patet, quod unum habct in se ordinem, et per consequens habet omnia precendentia ordinem cum autem verum sit id quod est, per verum supponitur propria substantia rei : et hoc accipitur ex natura pronominis et articuli subjunctivi, qui est in nomine, que ambo notant supposili determinationem : per verbum autem, est, importatur substantia ut actus, quae substantia non convenit nisi rei jam perfectee et ideo verum supponit unum : bonum autem dicit indivisionem a fine, et finis est ultimum complementum, et idco bonum supponit verum et unum. Et sic patet, quod conveniunt rei ista tria secundum quod est in complemento ultimo.
Secunpa consideratio rei est secundum quod est in operatione : et sic iterum tribus modis consideratur, scilicet, secundum disponentia ad opus, vel in actu operis, vel in fine intento per opus.
Secundum primam autem considerationem accipiuntur tria quarto enumera~ ta in Glossa super Psalmum, scilicet substantia, species, et virtus: substantia enim ponit ens in se perfectum, et ideo supponit bonum, et per consequens om-~ nia praecedentia bonum: substantia ctiam est a qua egreditur actus et operatio, quia actus particularium sunt et compositorum : omnis autem substantia agit per formam, et ideo species ponit primum disponens ad opus: species autem non elicit opera nisi per virtutem, et ideo virtus est immediate disponens ad opus, et ideo in ipso est species et substantia : unde ulis tribus sufficienter ad opus disponitur : substantia a qua egreditur actus, species autem secundum quam est operatio, et virtus activa qua principium est operis immediatum.
Quinta autem tria sunt in libro de Celesti hierarchia, hac scilicet, essentia, virtus, operatio, et sunt in re secundum quod est in opere : essentia enim posita est hie pro natura, secundum quod ipsa est principium motus et status: et virtus est ultimus prolapsus potentie in opus : operatio autem ponit actum operis. Et iterum facile patet qualiter in istis omnia praecedentia clauduntur.
Sexro vero loco enumerata sunt substantia, species, et ratio, et sunt in re secundum quod est in fine intento per opus : et secundum hoc substantia supponit substantiam agentem in actu : et species ponit determinationem sui in actu hoe vel in illo, qui est secundum naturam sue forma, vel esse: ratio autem dicit intentum : et tunc iferum semper posterius ponit ante pracedentia
Illa vero quae septimo enumerantur, non dicunt aliquid in creatura, sed potius in Deo secundum divisionem trium scientiarum, ut dicit Augustinus, ibidem, scilicet naturalis, rationalis, et moralis : quia haec in Deo ostendunt, quod ipse est causa subsisitendi naturalibus, et ra~- tio intelligendi rationabila quae in puris et nudis intellectibus consistunt, et ordo vivendi qui quaeritur in moralibus qua non sunt contemplationis gratia, sed ut bon: fiamus.
TrrtTiA rei consideratio est secundum quod ordinatur ad intellectum et ad affe- clum hominis, quem instruunt res creata: et sic iterum est triplex consideralio rei, scilicet, ut disponitur res ad intellectum et affectum, vel prout est in intellectu et affectu, vel prout est in ffectu consequente se secundum quod est in intellectu et in affectu.
Et primo modo accipiuntur illa tria quae in octavo loco enumerata sunt, scilicet quod constat, et quod congruit, et quod discernitur : nihil enim secundum naturam constat nisi quod constat in perfectione potestatis et nature : tunc enim constal, id est, stat similiter : sed perfectio natura: est in primis tribus ternariis : et perfectio potestatis in secundis tribus, ut habitum est: ergo quod constat supponit omnia pracedentia : quod autem congruit, ponit ordmem ad aliud, el pracipue ad hominem cui congruit in usu vile : quod autem discernitur, ponit respectum ad intellectum.
Ea VERO quae nono enumerantur sunt in re existente in affectu. et intellectu; et sunt hee, verum, bonum, pulchrum : yerum enim est finis intelligenlie speculative, ut dicit Philosophus : et bonum est finis affectus : pulehrum aulem dicit venustationem et decentiam cjus secundum rationem honest.
On this page