Articulus 17
Articulus 17
De atiributis personarum quae attribuuntur eis a Magistro.
Deinde ad intellectum pleniorem habendum Littere, videndum est qualiter Magister per verba Augustini haec tria attribuit Trinitati increata, ibi, ubi dicit: "In illa enim Trinitate summa origo est, etc."
Si enim colligantur omnes diversitates quas ponit in isto capitulo, tunc Patri attribuit septem, et octavum quod proprium est sibi, scilicet, quia Pater : vocat enim eum primo originem omnium rerum, et secundo principium, et tertio a quo, et quarto ad quem recurrimus, quinto unum, sexto quod auctor conditionis, et septimo quod suum est dicere fiat.
Parer enim consideratur tripliciter, scilicet, ut principium non de principio, tam respectu personarum quam respectu creaturarum : quia etsi Filius, et Spiritus sanctus creant, tamen hoc habent a Patre. Pater etiam accipitur in sua proprictate: et Pater accipitur ut finis in quem omnia referuntur, et a creaturis, et a personis : quia Filius in illum refert quod est, a quo habet ut sit, ut dicit Hilarius. Et similiter Spiritus sanctus. Si autem consideratur ut principium non de principio, potest accipi tripliciter, seilicet in habitu, vel in inclinatione ad actum, velin actu ipso: et haecdicuntur secundum rationem intelligendi tantum, que ratio importatur per nomina, et non quod in re sit hujusmodi distinctio : hoe enim modo Sancti consueverunt loqui de personis. Si autem accipitur ut in habitu, tunc convenit ei origo: si vero ut in inclinatione ad actum, tunc convenil ci principium : si vero in actu ipso, tunc convenit ei id quod dicitur, a quo omnia : et hoc plane se offert consideranti nominum rationes. Si autem consideratur in proprietate personali, tunc convenit ei per appropriationem es~ se unum: quia unum est indivisivum in se, et extenditur indivisivum ad non distingui per hoc quod non ab alio sit, sicut unum non est ab alio a quo omnis numerus. Si vero consideratur ut finis, tunc convenit ei ad quod omnia reducuntur sive revertuntur. Duo vero que tangit Magister, scilicet auctor conditionis, et dixit fia¢, conveniunt ei secundum quod creatura est ab ipso in actu : sed a quo convenit ei per actum ipsum : auctoritas autem convenit et in quantum per se operatur: et dicere faé in quantum relucet in opere appropriatum suum, Firio aurem dat Magister etiam septem, scilicet veritatem, pulchritudinem, formam, per quem fiat opus, formam quam sequimur, similitudinem reformationis, et verbum : et haecaptantur Filio secundum quatuor considerationes ejus. Comparatur enim ad dicentem Patrem, et sic est ipse Verbum : comparatur etiam ad exitum creaturarum a Deo, et hoc dupliciter, scilicet ut idea rei, et sic ipse dicitur forma: et ut ens extra umbras privationum ecrum quorum est idea, et sic ipse est pulchritudo : et ut totum continens quidquid in re futurum est, et immaterialiter et immutabiliter, et sic ipse est veritas: quia veritas immobilis est, et immaterialis. Si autem comparatio sui fiat ad creaturam prout exit ab operante, sic atiribuitur ei per quem fit opus. Tertia consideratio Filti est secundum quod ipse est reducens nos ad Patrem, sicut dicit Apostolus, ad Roman. v,2, quia per ipsum accessum habemus ad Patrem‘: tunc dupliciter consideratur, scilicet ut imago ad quam nostram imaginamur, ut scilicet secundum modum possiblem nobis imitemur, sicut ipse per omnia imitatur Patrem, et sic est forma quam sequimur : et prout recreat, ut mediator Dei et hominum, et sic est similitudo recreationis.
Spirnirur sancto Magister etiam attribuit sex in isto capitulo, scilicet, quod ipse est delectatio, bonilas in qua omnia continentur, gratia qua reconcihamur, pax qua adheremus unitati, et donum benignitatis, quae conveniunt Spiritui sancto secundum triplicem ipsius considerationem. Si enim consideratur in comparatione ad Patrem et Filium a quibus procedit, hoc fit duobus modis, scilicel, secundum rationem sue processionis, et haecratio est quia procedit ut bonitas et amor: tunc convenit ei bonitas. Si autem consideratur secundum modum quo se habet ad Patrem et Filium, tunc convenit ei delectatio: quia ipse est delectatio duorum secundum appropriationcm, Si autem consideratur in comparatione ad crealuram universaliter, tunc convenit ei esse id in quo omnia continentur. Tertia consideratio est in comparatione ad creaturam rationalem in quam procedit, ut ipsam sanctificet : et tunc consideratur tripliciter, scilicet in se, sicut ipsum primum donum est in quo omnia donantur, et sic convenit ei donum benignitatis: et in muneribus gratiarum, et sic convenit ei esse gratiam in qua reconciliamur: et in effectu sequente collationem sui et gratiarum, et sic convenit et esse pacem qua unitati adheremus.
Ex prehabitis patet explanatio totius capituli usque illuc : Verbum per quod factum est omne quod substantialiler et naturaliter est. Haec omnia dicit propter peccatum, quod nec naturaliter, nec substantialiter est, sed defectus incidens ex defectu boni : unde non habet esse perfectum secundum quod Boetius diffinit esse, cum dicit: Esse est quod ordinem retinet servatque naturam.
On this page