Articulus 18
Articulus 18
An Philosophi potuerunt cognoscere Trinitatem ?
Deinde objicitur de hoc quod dicit : "Non enim per creaturarum contemplationem sufficiens, etc." Ex hoc enim axccipitur quod Philosophi Trinitatem non cognoverunt.
1. Contra hoc videtur esse quod Aristoteles in I de Calo et Mundo dicit sic: Et hie quidem, scilicet, ternarius est omnis rei, et significat trinitatem rerum ; nos vero non extraximus hunec numerum nisi a natura rerum, et retinuimus ipsum pro lege : eo quod rebus naturalibus siiilis est, et ideo in lege Pythagore in qua docuit colere Deum, adhibuimus nos ipsos magnificare sacrificiis et cultu Deum unum secundum hunc numerum : quoniam magnificamus Deum creatorem eminentem proprietatibus eorum que nunt creata, Hic enim videtur expresse nominare Deum trinum.
2. Item, Plato loquitur de Patre et Kilio sub propriis nominibus, et de palerna mente et paterno intellectu: ergo videtur Patrem, et Filium intellexisse.
3. Item, Augustinus dicit quod in quodam libro Platonis legit Evangelium : Jn principio erat verbum: usque ad illum jocuin: Verbum caro factum est’.
4. Item, Trismegistus: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem : ergo videtur, quod cognovit Patrem generantem, et Filium genitum, et Amorem qui estab utroque ut ardor.
5. Si forte dicatur, quod Philosophi non cognoverunt personas sub propriis nominibus personarum, sed sub appropriatis, scilicet potentia, sapientia, et bonitate. Contra : Appropriatum non est nisi per intellectum conveniens cum proprio : ergo non intellecto prius proprio, non intelligitur appropriatum : et ita videtur quod proprietates personarum intellexerunt priusquam appropriata.
Unrerws quaeritur, Si cognoverunt aliquo modo Patrem et Filium, utrum magis accessit ad notitiam ecorum Pater in ratione dicentis per jintellectum quam in ratione Patris, et Filtus in ratione verbi quam Filu ?
Solutio. Dicendum, quod sine dubio Philosophi ductu naturalis rationis non potuerunt cognitionem habere determinatam de Trinitate secundum propria nomina personarum : et hoc contingit propter tria : quorum unum est, quia cognitio illa oppositionem habet ad principia, quibus intellectus accipit scientiam, qualia sunt, quia unius nature indivisibilis per numerum non possunt esse supposita plura : quia omne quod distinguitur secundum subsistentiam, eo quod ad alterum, prius est in substantia distinclum recipiente illam relationem : quia gignens de substantia sua et genitum in esse non sunt simul: quia omne genitum prius est in potentia quam in actu, et hujusmodi qualia sunt principia accipiendi scientiam apud rationem naturalem: et omnibus his oppositum est in distinctione personarum in Trinitate : et ideo ad nolitiam Trinitatis exigitur aliud principium altius his quod est fides, sive illuminatio revelationis desuper venientis. Secundum est, quia scientia Dei mirabilis est, et confortata, et non possumus ad eam : eo quod excedit et vincit nos, sicut supra probatum est. Terlium est, quia similitudo in creatura representans Deum non est perfecta, et deficit in representando, sicut Meg.ster dicit in- fra: quia omnis similitudo in pluribus multo deficit quam conveniat.
Ap primum ergo dicendum, quod Aristoteles non intelligit Trinitatem nisi forte per appropriata: sed ibi intendit secundum commentum, quod propler tres perfectiones rei, scilicet, im se secundum quod corpus in trina dimensione perfectum est, et linea et superficies imperfecta, eo quod una dimensio addi potest : et secundum ordinem circuli in generatione et motu cceli et figura mundi, eo quod linea recta recipit additionem, sed circulus non, eo quod est sie principio et fine : et tertio perfectionem universalitatis qua est ex hoc quod impossibile est addere mundo, cum sit ex materia sua tota, et nihil de materia sua sit exira undum : propter, inquam, istas tres perfectiones rerum magnificabant antiqui Deum tribus saerificiis : et non confitebantur cum esse trinum et unum.
Ad aliud dicendum secundum Augustinum in libro de Doctrima Christiana, quod Plato curiosus in inspectione librorum descendit in Adgyptum et Judzam, ut yideret libros Moysi, et Prophelarum: et 1b. didiert Patrem et Filium, et non ductu naturals rationis. Vel forte si quis inspiciat mentem Platonis, intendit patrem vocare Deum, et filum hunc mundum : et ideo etiam ibidem loquitur de matre et nutricula quae est materia ex qua factus est mundus.
Av em dicendum, quod paternam mentem vocat itellectum Dei sine discretione Trinitatis : et paternum intelleclum vocat mundum archetypum, sicut de Deo dicit Boetius : "Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus [ipse."
Ap awyup dicendum, quod sicut prius patet ex Augustino de Doctrina Christiana: sed jam infra aliam dabimus responsionem.
Ad aliud dicendum, quod nescio quis fuit iste Trismegistus: et credo, quod liber confictus est : omnia enim quae dicitur dixisse Trismegistus, mmveni im quodam libro Magistri Alani qui confectus est de quibusdam propositionibus generalibus, et supponitur commentum eorumdem : si tamen Philosophus fuit ante incarnationem, et non didicit mn libris Veteris Testamenti, nec per revelationem, tunc dico quod loquitur de uno Deo generante, id est, producente suum intellectum in mundo, et omnia quae fecit diligente propter seipsum.
Ad id quod objicitur, quod appropriatum non cognoseitur nisi mediante proprio, dicendum quod hoc veruin est in quantum appropriatum : sed haec appropriatio ad propria facta est per fideles.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod magis appropinquabant Patri ei Filio sub ratione dicentis per intellectum, et sub ratione verbi, quam sub ratuone Patris et Filn : et hoc ideo quia dicere aequivocatur ad dicere essentiale quod convenit tribus, et ad dicere personale quod convenit tantum Patri. Et primo modo est invesligabile per rationem. Secundo modo non. Simuiliter verbum est #quivocum ad verbum ereare quod appropriate convenit Filio : sed Fibus dicit subsistentem personam, quod non facit verbum secundum rationem verbi in commun.
On this page