Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISLO TEXTUS.

"Nunc vero ad eam jam pervenimus, etc," Hic incipit pars illa in qua per mnaginem docet venire in Trinitatis eternv distinctionem. Et dividitur in partes lres } in quarum prima duplicis imaginis in anima ostendit distinctionem. In secunda docet qualiter per has imagines ascenditur in Trinitatis increate distin- ctionem, ibi, Y, "Mens itaque rationalis considerans, etc." Et est penultimum capitulum istius distinctionis. In tertia dicit, quod quasi per conclusionem in his similitudinibus accipitur, ibi, Z, "Quapropter Juxta istam considerationem, etc." Et est ultimum capitulum istius distinctionis.

Prima harum in duas subdividitur, penes duas imagines quas ponit : quarum una est in potentiis naturalibus mentis, alia autem est in habitibus naturalibus ipsius, ibi, 8, "Potest etiam alio modo, etc."

Prior inter istas ulterius dividitur in tres : in quarum prima ponit ea que exiguntur ad imaginem. In secunda, determinat quaedam dubia ‘circa dictorum determinationem exorta, ibi, M, "Hic attendendum est diligenter, etc." In tertia, tangit istius imaginis dissimilitudinem, ibi. P, "Verumtamen caveat, etc."

Prior inter istas adhuc subdividitur in duas : in quarum prima tangit potentias in quibus integritas consistit imaginis, et qualiter sunt distincte, et unum in substantia, vita, et mente. In secunda vero demonstrat aequalitatem earum ad invicem, ibi, H, "qualia etiam sunt non solum singula, etc."

Et quia locus iste difficilis est, ideo notandum, quod prima pars non continet nisi unum capitulum, in quo quinque sunt paragraphi: in quorum primo determinat Magister, quod imago Dei querenda est in nostra mente, eo quod illa parte nostra natura nihil hahet melius. In secundo, oslendit quod ratio imaginis est in mente : quia capax Dei est, vel quia capit ipsum, ibi, "Jn ipsa eliam mente antequam sit particeps Dei, etc." In tertio vero ostendit trium virium constituentium imaginem, distinctionem, et ordinem, ibi, "Ecce enim mens meminit, etc." In quarto ostendit qualiter ista sunt unum in substantia mentis, ibi, "Haec ergo tria, ut ait Augustinus, etc." Quinto et ultimo, ostendit in quo ista sunt alterum ad alterum, etin quo non, ibi, "Memoria vero dicitur ad aliquid, etc."

Per hance divisionem patet sententia primi capituli.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus